COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum IX.

Quarto determinatur instructorum discipulorum delegatio, primo quoad Apostolos, deinde quoad septuaginta.

1. Convocatis autem Iesusduodecim etc. Completis tribus partibus principalibus huius partis, quae est de doctrina Iesu Christi, in quibus discipuli ipsi excitati fuerunt ad credendum, invitati ad imitandum et instructi ad intelligendum; hic sequitur quarta pars, in qua intelligentes mittuntur ad praedicandum. Ordo autem istarum partium satis est in se manifestus. Quoniam autem quidam praedicatorum sunt in gradu superiori, quidam vero in inferiori: . ideo pars ista habet duas. In quarum prima agitur de missione Apostolorum: in secunda vero, de missione septuaginta discipulorum, in decimo capitulo ibi : Designavit autem etc.

Primo agitur de missione Apostolorum quoad bia.

Prima pars continet praesens capitulum et habet tres partes, secundum tria quae explicat Evangelista necessaria Apostolis et praelatis ad praedicandum missis. Quorum primum est forma praedicandi: secundum est via proficiendi, quam explicat ibi : Et factum est, cum solus esset orans: tertium est norma praesidendi, quae describitur ibi: Intravit autem in eos cogitatio, quis eorum etc.

Forma praedicandi dupliciter explicatur.

Formam autem praedicandi dupliciter explicat: primo sub divino praecepto: secundo vero, sub diuino exemplo, ibi : Et reversi Apostoli nuntior verunt.

Quantum autem ad informationem praedicato- irwn per divinum praeceptum tria introducuntur ab Evangelista, scilicet auctoritas commissa, honestas iniuncta et utilitas adiuncta: ita quod primo praemittit auctoritatem tanquam praecedentem. Secundo adiungit honestatem quasi concomitantem, ibi : Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via. Tertio subiungit utilitatem consequentem, ibi: Egressi autem circuibant etc. - Sed quoniam verba, quantumcumque anthea tici predicatoris fuerint , sunt inefficacia, nisi habeant divina testimonia: et talia sunt divina miracula: ideo in prima parte primo explicatur collatio potestatis ad miracula facienda, deinde commissio auctoritatis ad mysteria praedicanda. Prima enim viam facit ad secundam.

2. (Vers. 1.). Quantum igitur ad collationem potestatis ad miracula facienda dicit: Convocatis autem Iesusduodecim Apostolis, tanquam scilicet principalibus praelatis, electis ex omnibus aliis, secandum quod dicitur supra sexto: " Vocavit Iesus discipulos suos et ex his elegit duodecim, quos et Apostolos nominavit ". Istis ergo convocatis, id est in unum vocatis ad unitatem commendandam, in qua datur Spiritus sanctus, secundum quod dicitur Actuum secundo : " Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco " etc. Unde Numerorum undecimo: " Dominus dixit ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros ad ostium tabernaculi testimonii, et auferam de spiriln tuo et tradam eis ".

Sic nunc: unde et subditur: Dedit illis virtutem et potestatem, ita quod virtus sit respectu spiritualium, potestas respectu corporalium. Propter quod ad explicationem linius adiungit: Super omnia daemonia, ut hoc referatur ad virtutem: et ut languores curarent, ut hoc referatur ad potestatem: et per hoc haberent duplex genus testimonii secundum duplex creaturae genus, scilicet spiritualis et corporalis. Et hoc est quod expresse dicitur Marci tertio : " Dedit potestatem curandi infirmitates et eiiciendi daemonia "; ita ut vere impleatur illud Psalmi: " Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa ".

3. (Vers. 2.). Quantum autem ad commissionem auctoritatis ad mysteria praedicanda subdit: Et Mwt illos praedicare regnum Dei. In missione

namque auctoritas designatur, sine qua nullus debe praedicare: inde ad Romanos decimo : " Quomodc praedicabunt, nisi mittantur "? Unde et Isaias nor audebat praedicare, nisi mitteretur: Isaiae sexto "Ecce ego, Domine, mitte me. Econtra de pseudoprophetis Ieremiae vigesimo tertio: " Non mittebam eos, et ipsi currebant". At non tales erant Apostoli qui ideo sic nominati sunt, ut eorum commendaretui auctoritas. Apostolus enim missus interpretatur: missi autem fuerunt ad praedicandum, secundum illud primae ad Corinthios primo : " Non misit me Dominus baptizare, sed evangelizare ". - Fuerunt ad praedicandum missi, non rem parvam, sed magnam, scilicet regnum Dei, per quod potest intelligi doctrina veritatis, iuxta illud Matthaei vigesimo primo : " Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius ". Potest etiam dici gratia Spiritus sancti, secundum illud ad Romanos decimo quarto: " Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto "; infra decimo septimo: " Regnum Dei intra vos est". Potest etiam dici gloria Aeterna, iuxta illud Ioannis tertio : " Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei ". Omnibus his modis Apostoli sunt missi praedicare regnum Dei, scilicet veram doctrinam, divinam gratiam et Aeternam gloriam.

Et quia propter auctoritatem predicationis concesserat potestatem curationis, ideo subdit: Et sanare infirmos, scilicet misit ad confirmationem veritatis praedicatae, secandum illud Marci ultimo : " Illi profecti praedicavernnt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis ". Unde signum missionis spiritualis praedicationis ad praedicandum est sanatio audientium a morbis vitiorum.

4. Tria autem sunt evidentia signa, quod predicator a Domino mittatur ad Evangelium praedicandum. Primum est auctoritas mittentis, cuiusmodi est pontificis, et maxime pontificis eius qui est loco Petri, immo loco Iesu Christi: unde qui ab eo mittitur a Christo mittitur. Secundum est zelus animarum in persona, quae mittitur, quando scilicet principaliter quaerit Dei honorem et animarum salutem. Tertio cum sequitur fructificatio et conversio anditorum. - Per primum sunt nuntii Patris,

per secundum Filii, per tertium Spiritus sancti. De talibus dicitur: "Posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat", Ioannis decimo quinto Et qui sic mittitur potest dicere illud Isaiae sexagesimo primo: " Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me " etc.

8. (Vers. 3.). Et ait ad Mos: Nihil tuleritis in via. Post explicationem auctoritatis commissae subditur descriptio honestatis iniunctae. Haec -autem consistit in tribus, scilicet in paupertate victus, tenuitate vestitus et humilitate convictus.

Primo ergo quantum ad paupertatem in victu dicitur: Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, oc-

casione scilicet temporalis sustentationis, ut exemplo praedicetis illud primae ad Timotheum sexto : "Nihil intulimus in hunc mundum, nec dubium, quia nec auferre quid possumus". Et ut magis innotescat, descendit ad speciale, cum subdit: Neque virgam, scilicet ad sustentandum, neque peram, ad reponendum, neque panem, ad manducandum, neque pecuniam, ad emendum. In quo est prohibitio omnis sustentamento, ut ostendatur, quod praedicator ex magnitudine spei soli Deo debet inniti, secundum illud primae Petri quinto : " Omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quia ipsi cura est de vobis". Unde etiam beatus Pranciscus, quando mittebat fratres ad praedicandum, dicebat eis illud Psalmi " Iacta cogitatum tuum in Domino " etc. In hoc autem non prohibet, ut dicit Augustinus, studiosam providentiam, sed curiosam sollicitudinem, secundum illud Matthaei sexto : "Nolite solliciti esse in crastinum: sufficit enim diei malitia sua".

6. Et ideo ad huius praecepti rectam intelligentiam, quod unus Evangelista negat, scilicet Lucas, alius Evangelista affirmat, scilicet Marcus, sexto , ubi dicitur: " Et praecepit eis Iesus, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum ". Super quo dicit Augustinus de Concordia Evangelistarum: "Utrumque praeceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Virgam non ferri est sollicitum non esse: nihil ferre nisi virgam es uti concessa praedicatoribus accipiendi potestate " Unde Lucae decimo : " Manducantes et bibente quae apud illos sunt ". - Litteralis autem observantia istius praecepti est perfectorum praedicato rum, perfecte Christum imitantium: in quorum per sona Petrus Matthaei decimo nono : " Ecce, nos re liquimus omnia et secuti sumus te ". Sed spiritualis observantia ad omnes se extendit, ut praedicato veritatis sit contemptor terreneitatis: alioquin, si annuntiant verbum Dei cupiditate lucri, non soni discipuli Christi, sed Balaam harioli, secundum illud secundae Petri secundo : " Cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes viam rectam ", id est paupertatis: de qua bi " erraverunt, seculi viam Balaam, qui mercedem iniquitatis amavit".

Unde praedicator veritatis super omnia vitare debet vitium cupiditatis: alioquin non erit praedicator, sed adulator. Propter quod primae ad Thessalonicenses secundo : " Neque aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus testis est". Sciebat enim, quod ex hoc iram Dei provocaret, sicut dicitur Michaeae tertio: " Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetae eius in pecunia divinabant" etc. " Ob hanc causam Sion quasi ager arabitur" etc.

- 7. Secundo quantum ad tenuitatem in vestitu subditur: Neque duas tunicas habeatis, nt sic concordet doctrina Magistri doctrinae Praecursoris, secundum illud Lucae tertio : " Qui habet duas tunicas det unam non habenti"; et secundum illud Apostoli primae ad Timotheum sexto: " Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus". In hoc autem, quod non prohibet simplex vestimentum, sed duplex, concedit necessitatem et vetat curiositatem in mutatione et superfluitatem in possessione. Unde Beda : " Simplex vestimentum est quidquid necessarium est alicui secandum qualitatem loci vel temporis: duplex, quod est ultra necessitatem "; et hoc manifestum est in ipso Domino, qui praeter tunicam inconsutilem habuit alia vestimenta, quae foeront divisa, ut dicitur Ioannis decimo nono.

Secundam spiritualem autem intelligentiam prohibetur duplicitas simulationis et hypocrisis, ne aliam vestem habeant in occulto et aliam in aperto, ne sint de illis, de quibus dicitur Matthaei septimo : "Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces". Hoc similiter declinans beatus Frandscus, cum infirmaretur, noluit frustum pellis ponere intrinsecas ante pectus, nisi etiam apponeret exterius .

8. (Vers. 4.). Tertio vero quantum ad humilitatem in convictu subiungit: Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, contenti scilicet existentes illo hospitio: et inde ne exeatis, propter melius requirendum, quia, sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo nono , " vita nequam hospitandi de domo in domum ". Mutatio namque hospitii attestatur impatientia?, quae pro modica causa movetur et non potest quiescere, secundam illud Ieremiae decimo quarto: "Populus iste dilexit movere pedes et non quievit et Domino non placuit".

Et hoc maxime vitandum est a predicatore, quia, secundum illud Proverbiorum decimo nono , doctrina viri per patientiam cognoscitur". Et ideo Ambrosius: " Alienum est a praedicatore cursitare per domos et immobilis hospitii iura mutare ". Huius autem inconstantiae et impatientiae mater est superbia, quae cum nullo potest in pace cohabitare, secundum illud Proverbiorum decimo tertio : "Inter superbos semper iurgia sunt ".

9. (Vers. 3.). Et quoniam verae humilitatis est nullius societatem recusare, nec etiam alii onerosum esse: ideo ad perfectionem humilitatis subditur: Et quicumque non receperint vos, despiciendo scilicet vestram doctrinam, sicut illi qui etiam Dominam non receperunt: Ioannis primo : " In propria venit, et sui eum non receperunt". - Et quia hoc est magnum delictum, cui non est communicandum: ideo subdit: Exeuntes de civitate illa, declinando scilicet eorum nequitiam, iuxta illud Numerorum decimo sexto : " Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae eorum sunt, ne involvamini cum eis"; Isaiae quinquagesimo secundo: " Recedite de medio eorum, nolite pollutum tangere "; et Ieremiae quadragesimo octavo: " Relinquite civitates et habitate in petra ".

Et hoc, ne inquinentur sordibus alienis: propter quod addit: Etpulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos, ad ostendendum scilicet vestram innocentiam. Hoc fecerunt Barnabas et Paulus, de quibus Actuum decimo tertio dicitur, quod " excusso pulvere pedum suorum , venerunt Iconium ". Pulverem autem de pedibus excutere est nihil de vana hominum gloria permittere suis affectibus adbaerere. Vana enim gloria recte per pulverem designatur, quae elevatur per ventum, secundum illud Psalmi : " Erit tanquam pulvis, quem pro;icit ventus a facie terrae ".

10. (Vers. 6.). Egressi autem circuibant etc. Post auctoritatem commissam et honestatem iniunetam subiungit hic tertio Evangelista utilitatem adiunctam. Quadruplex autem utilitas ostenditur ad predicationem Apostolorum subsecuta, scilicet excitatio hominum ad audiendum, excitatio audientium ad conferendum, excitatio conferentium ad admirandum, excitatio admirantium ad conspiciendum.

Primo ergo quantum ad excitationem hominum ad audiendum dicitur : Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique, ita ut iam inciperet impleri illud Psalmi : "In omnem terram exivit sonus eorum ". Licet enim non omnes doctrinam eorum caperent, tamen propter miracula volebant doctrinam audire: unde Actuum octavo dicitur: "Intendebant turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et videntes signa, quae faciebat ". Et ideo isti non solum praedicabant, sed etiam ubique curabant, ut omnes studio eorum et verbo et signo excitarentur ad audiendum: in quo non solum explicatur auditorum utilitas, sed etiam praedicatorum fidelitas. Quia enim circuibant, immunes erant ab otiositate: quia per castella, immunes ab elatione: quia evangelizantes, immunes a nugacitate: quia curantes ubique, a personarum acceptione. Et ideo finem habebant in se, qui est sufficienter dicere ad persuasionem et auditores excitare Et hic est primus finis et generalis.

11. (Vers. 7.). Secundus finis sive utilitas spe-

- cialis est excitatio audientium ad conferendum; quantum ad quam dicitur: Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant ab eo, ita quod fama nominis Christi non solum per Apostolos deferebatur ad plebes, sed etiam ad reges, sicut de Paulo dicitur Actuum nono : " Vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel". Unde iam poterant auditores dicere illud quod dixerunt Gabaonitae Iosue nono: " vuJiviinus famam potentiae Dei vestri, cuncta quae fecit ". Et ex hoc anditu excitatus est ad inquirendum et dubitandum propter varietatem opinantium. 12. (Vers. 7.8.). Unde subditur: Et haesitabat, eo

quod diceretur a quibusdam, quia Ioannes surrexit a mortuis. Et huic opinioni magis adhaerebat Herodes: unde Mallhaei decimo quarto : " Audivit Herodes famam Iesu et ait pueris suis: Hic est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in ilion. Hoc autem opinabatur propter eminentiam sanctitatis vitae, quia, sicut dicitur Marci sexto , " Herodes metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum ". Huic tamen opinioni non firmiter adhaerebat: ideo dicitur, quod haesitabat, id est, vacillabat, secundum illud Iacobi primo: " Qui haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur ". - Et hoc erat propter alias opiniones: unde subdit: A quibusdam vero, quia Elias apparuit, scilicet dicebatur. Et haec opinio videbatur probabilis propter eminentiam potestatis. Unde Ecclesiastici quadragesimo octavo : " Amplificatus est Elias in mirabilibus suis ". Et haec opinio credibilior videbatur, quia, sicut dicitur Ioannis decimo, " Ioannes quidem signum fecit nullum ". Unde Christus faciens miracula magis videbatur Elias.

Sed tamen huic non omnes assentiebant: propter quod addit: Ab aliis autem, quia Propheta unus de antiquis surrexit. Et hoc opina, bantur propter notitiam veritatis: quia, secundum illud Amos tertio , " non faciet Dominus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas ". Et sic patet, quod triplex erat opinio propter triplicem excellentiam, quam audiebant de Christo, scilicet sanctitatis, potestatis et notitiae veritatis. Et ideo invicem conferebant, et quidam hoc et quidam aliud credebant .

13. (Vers, 9.). Tertius autem finis fuit excitatio conferentium ad admirandum: quantum ad quam subditur: Et ait Herodes: Joannem ego decollavi, tanquam hominem mortalem et passibilem. Hunc decollaverat Herodes propter Ioannis veritatem et Herodis malignitatem, secundum quod dicitur Matthaei decimo quarto : " Dicebat Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui "; et sequitur post, quod ex hac causa eum decollavit. Et ita ex ipsa morte iudicat in Ioanne, quantumcumque magnus praedicaretur, infirmitatem.

Et propterea ex hac comparatione admirabatur Christi virtutem: unde subdit: Quis est autem hic, de quo audio talia ? id est tam magna mirabilia: unde poterat dicere: "Quis Deus magnus sicut Deus noster ? Tu es Deus, qui facis mirabilia", qualia scilicet non erant ante audita, secundum illud Ioannis nono: "A saeculo non est auditum, quod quis aperuit oculos caeci nati" etc.

14. Quartus finis fuit excitatio admirantum ad conspiciendum; propter quod subditur: Et quaerebat videre eum. Libenter enim videmus quod admiramur. Hoc tamen non est tunc assecutus, secandum quod dicitur Lucae decimo : " Amen dico vobis, quod multi reges et Prophetae voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt ". Hoc autem non fuit assecutus, quia non studiose quaesivil: unde Proverbiorum decimo quarto: " Quaerit derisor sapientiam et non invenit". Unde valde sollicite considerandum, qualiter debet Deus quaeri, ut possit a quaerentibus videri et inveniri.

1 5. Et reversi Apostoli nuntiaverunt . Post informationem Apostolorum factam per verbum sive preceptum sequitur hic informatio eorundem pen factum sive exemplum. Habet autem haec pars duas In prima enim informat per exemplum familiare, in secunda vero per figurale, ibi : Dies autem coeperat declinare. Primum attenditur in turbarum eruditione spirituali: secundum, in eorum refectione corporali, quae formam et figuram gerit refectionis spiritualis.

Eruditio autem turbarum a Domino, in qua tribuitur forma praedicatoribus in docendo fidelium populo, explicatur quantum ad quatuor, quae requiruntur in praedicando. Primum est fidelitas consortii: secundum est opportunitas loci: tertium, docilitas populi: quartum autem, affabilitas Magistri: nt sic nihil desit verbo Dei, nec ex parte assistentium nec ex parte adversantium nec ex parte audientium nec ex parte docentium, quin verbum Domini habeat debitum effectum.

16. (Vers. 10.). Primo igitur quantum ad fidelitatem consortii dicitur: Et reversi Apostoli, nuntiaverunt illi quaecumque fecerunt: in quo apparet eorum fidelitas, quia ad divinum consortium celeriter redierunt. Unde fuerunt non sicut corvus, de quo Genesis octavo : " Qui egrediebatur et non revertebatur "; sed sicut columba, de qua dicitur, quod "cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad Noe in arcam ", tanquam fidelis amica. Sic et Apostoli columbina simplicitate praediti, sunt ad Christum celeriter reversi tanquam fideles nuntii. - Apparet etiam eorum fidelitas, quia nihil Deo celaverunt, sed narraverunt ei quaecumque fecerunt: non ut Dominum erudirent, quem nihil latet, sed ut ostenderent, se etiam nolle latere, si possent. Quocontra Isaiae vigesimo nono : " Vae ! qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium " etc. Vel ideo narraverunt, ut de bonis factis non quaererent sibi gloriam, sed omnia referrent in Deum, secundum illud primae ad Corinthios decimo : " Omnia in gloriam Dei facite "; contra illos qui dicunt illud Deuteronomii trigesimo secundo: " Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia ".

17. Secundo vero quantum ad opportunitatem loci subdit: Et assumtis illis, tanquam fidelibus, ad consortium, secessit seorsum in,locum desertum, qui est Bethsaidae, tanquam ad locum quietum et tranquillum; unde Marci sexto : "Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ". Et hic locus est aptus eruditioni, secundum illud Osee secundo: " Adducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius ". Hic autem locus desertus erat iuxta stagnum Genesareth, quod apparet ex hoc quod dicit: Bethsaidae. Est autem Bethsaida "civitas Andreae et Petri", sicut dicitur Ioannis primo . Et nota, quod non dicit Bethsaida, quasi iuxta illam civitatem vel in civitate: sed Betlisaidae, quia remotus erat locus, in confinibus tamen civitatis Bethsaidae. Unde Marci sexto" dicitur, quod post multiplicationem panum iussit, eos praecedere "trans fretum ad Bethsaidam ". Unde non est contrarietas, sed unus explanavit quod alter tacuit.

18. (Vers. 11.). Tertio vero quantum ad docilitatem populi adiungit: Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum, ut scilicet doctrinam eius exciperent, quem desiderabant, secundum illud Osee sexto : (Sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum ". Unde Beda in Glossa: "Secutae sunt non in iumentis, non in vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent ". Unde Marci sexto dicitur, quod multi " pedestres de civitatibus venerunt illuc ". Ratio autem huius redditur Ioannis sexto, ubi dicitur: " Post haec abiit Iesus trans mare Tiberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat " etc

19. Quarto vero quantum ad affabilitatem Magistri subiungit: Et excepit illos : in quo ostenditur benignitas Christi in signo, ad quam hortatur Apostolus ad Romanos decimo quinto: "Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei". Nec tantum in signo, sed etiam in verbo ,-unde addit: Et loquebatur illis de regno Dei, quasi sermone affabili et familiari, ut vere ostendatur impletum illud Psalmi : " Narrabo nomen tuum fratribus meis". Licet autem loqueretur affabiliter, non tamen inutiliter, non carnaliter, quia de regno Dei, non de mundo: unde primae Petri quarto : " Si quis loquitur quasi sermones Dei "; et Ioannis tertio: " Qui de terra est de terra loquitur ", sed Christus de caelo: et Ioannis sexto: "Verba vitat aeternae habes ". - Nec tantum exhibuit se affabilem verbo et signo, sed etiam facto. Unde et subdit: Et eos qui cura indigebant, sanabat: in que ostenditur perfectio dilectionis, de qua primae Ioannis tertio : " Diligamus non verbo neque lingua, sed opere et veritate "; quia " qui viderit, fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo"? Talem caritatem habuit Christus: unde Actuum decimo : " Pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo ", non solum bene loquendo. - Unde in hoc eruditui praedicator seu praelatus, ut se benignum exhibeal ovibus, scilicet signo, verbo, facto. In cuius rei signum et dictum est ter Petro: Pasce, Ioannis ultimo .

20. Dies autem coeperat declinare etc. Post - informationem discipulorum per exemplum familiare r subditur informatio per factum figurale, et hoc in turbarum refectione. Circa cuius expressionem due introducuntur ab Evangelista. Primum est opportunitas ex parte indigentiae multitudinis: secundum est liberalitas ex parte misericordiae Salvatoris, et hoc ibi : Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere etc.

Opportunitas autem ex parte indigentiae multitudinis exprimitur quantum ad quatuor, scilicet quantum ad tarditatem diei, quantum ad ariditatem loci, quantum ad paucitatem cibi et quantum ad numerositatem populi. Et sic conficitur ista opportunitas ex circumstantia temporis et loci, quantitatis cibi et personarum .

21. (Vers. 12.). Primo ergo quantum ad diei tarditatem dicitur: Dies autem coeperat declinare: et ita tempus erat sumendi refectionem, sicut dicitur infra ultimo : "Quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ". In quo etiam apparet mira turbarum devotio, ut propter auditum divini verbi oblitae essent corporalis cibi. Simile legitur Actuum vigesimo, quod " Paulus protraxit sermonem usque ad mediam noctem ".

Secundo vero quantum ad loci ariditatem subditur: Et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas: et ad hoc persuadendum movebat loci ariditas.

Unde et subdit: Ut euntesin castella villasque,

quae circa sunt, divertant et inveniant eicas ne scilicet fame pereant. Et hoc est consilium sanum quod fecerunt filii Israel: Genesis quadragesimo se cundo: " Descenderunt filii Iacob in Aegyptum nt emerent escas; sicut et Apostoli, Ioannis quarto-"Discipuli autem abierant in civitatem, ut cibos emerent".

Sic etiam isti consulebant nunc propter loci penuriam: unde et subdunt: Quia hic in loco deserto sumus, ubi est defectus cibi, secundam quod Exodi decimo sexto : " Cur induxisti nos in desertum, ut occideres omnem multitudinem hanc fame"? Et quia difficile est invenire refectionem in deserto, ideo dicebant illud Psalmi: " Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto"? Hoc dicebant increduli, detrahentes divinae potentiae: sed Apostoli dicebant consulendo humanae indigentiae, quia nolebant Dominum tentare.

22. (Vers. 13.). Tertio vero quantum ad cibi modicitatem subditur: Ait autem ad illos: Vot date illis manducare: vos, tanquam eorum praelati, secundum illud primae Petri quinto : " Seniores, pascite qui in vobis est gregem ". Hoc autem dicit, ut ex eorum responsione cognoscatur cibi modicitas. - Propter quod additur: At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces. Ex quo apparet Apostolorum inopia non solum ad reficiendam turbam, sed etiam ad propriam famem mitigandam: et ut magna ostendatur inopia, Ioannes exprimit genus panum. Dicitur enim Ioannis sexto : " Est hic puer unus, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos"? Similes erant in hoc illi viduae, cuius farinam multiplicavit Elias: tertii Regum decimoseptimo: "Vivit Dominus Deus, quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae "; et quarti Regum quarto dixit puer Eliseo: " Quantum est hoc, ut apponam centum viris "? Similiter responderunt hic Apostoli, vel Andreas in persona omnium, sicut dicitur Ioannis sexto : vel ipse prius et post alii; inde non est contrarietas. Qualitercumque dicta sint haec verba, ostendunt impotentiam discipulorum ad reficiendam turbam.

Ne tamen crederentur hoc dicere non propter impotentiam, sed propter pigritiam:.ideo offerunt obsequium ad emptionem ciborum, cum adiungunt: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem turbam

hanc escas. Et hoc quidem potest esse verbum offerentium obsequium, iuxta illud Marci sexto: "Euntes emamus ducentorum denariorum panes, et dabi-

. mus illis manducare ". Vel potest esse verbum ostendendum impotentiam ad reficiendum, non solum quantum ad panes habitos, verum etiam quantum ad pretium. Unde dicitur Ioannis sexto : " Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat". Et quidam de discipulis dixerunt uno modo, quidam alio; et Ioannes exprimit unum, Marcus alium, Lucas vero in praedicto sermone includit utrumque ; quod patet ex ipsa sermonis varia prolatione.

23. (Vers. 14.). Quarto vero quantum ad po-

- puli numerositatem subditur: Erant autem viri fere quinque millia, ac per hoc tanta multitudo, ut pro uno pane essent mille viri. Unde viros nominat et numerat: ex quo apparet, quanta erat reliquorum turba prae sui multitudine non numerata: unde Matthaei decimo quarto dicitur, quod erant " quinque millia, exceptis parvulis et mulieribus ". Ideo autem Dumerum exprimit, quia propter quinque competebat Legi, quae homines carnales et sensibiles informabat: propter perfectionem millenarii competebat ad susceptionem doctrinae perfectionis evangelicae . 24. (Vers. 14. 15.). Ait autem ad discipulos etc.

Post opportunitatem ex parte indigentiae multitudinis subdit hic liberalitatem ex parte munificentiae Salvatoris. Manifestatur autem Salvatoris liberalitas in quatuor: in convivantium ordinatione, victualium multitudine, ministrantium urbanitate, manducaniivm saturitate: ut sic ostendatur perfecta liberalitas per ordinem discumbentium, multitudinem victualium, promptitudinem ministrantium et plenitudinem manducantium.

Primo quantum ad discumbentium ordinationem dicitur: Ait autem ad discipulos suos: Facile illos discumbere per convivia quinquagenos. Et ita fecerunt. Decet enim magnificum et liberalem dominum ordinem attendere in disponendo, iuxta quod dicitur tertii Regum decimo , quod " videns regina

Saba sapientiam Salomonis et cibaria mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrantium non habebat ultra spiritum ". HAEc antem fuit dispo sitio ordinis cum determinatione numeri: unde in Marci sexto dicitur, quod "discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos ". Quinquagesies enin centum sunt quinque millia. Magis autem exprimitui numerus quinquagesimus, quia propter quinarium magis competebat Legi et etiam quinario panum refectionum. Ex hoc autem ostendit Christus suam miram sapientiam, qua numerum virorum praesciebat et discipulis ex sessione notificabat. Nec mirum, quia ipse erat, de quo dicitur Sapientiae undecimo " Omnia in mensura, numero et pondere disposuisti"

25. (Vers. 16.). Secundo vero quantum ad vielualium multitudinem dicitur: Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illos : in qua benedictione fuit panum multiplicatio, iuxta illud Genesis primo: "Benedixit illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram "; et Genesis trigesimo dixit ad Iacob Laban: "Scio, quod benedixit mihi Dominus propter te". Ideo antem benedicendo respexit in coetum, ut ostenderet, quod talis multiplicatio non erat virtute terrena sive tradita elementis, sed virtute caelesti, reservata in prioribus causis, de qua im Psalmo dicitur: " Omnia, quaecumque voluit, fecit Dominus in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis ".

Et nota, quod dicitur: Respexit et benedixit: respexit quidem ex humilitate humana, et benedixit ex virtute divina; Psalmus :"Levavi oculos meos in montes ".

26. Tertio vero quantum ad ministrantium urbanitatem subditur: Et fregit et distribuit discipulis suis, ut apponerent ante turbas. Ipsi enim erant nobiles Christi ministri et dispensatores et prompti ad serviendum, secundum illud primae ad Corinthios quarto: " Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei ". Decet enim nobilem dominum nobiles habere ministros, secundum illud Esther primo : " Sic rex statuerat.

praeponens singulis mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet". In curia autem Iesu Christi nobiliores ministrant et serviunt, sicut dicitur Lucae vigesimo secundo: "Qui maior est in vobis foat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator "; post: "Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrata.

27. (Vers. 17.). Quarto vero quantum ad manducantium saturitatem subditur: Et manducaverunt omnes et saturati sunt, ita ut verificaretur illud Psalmi "Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum"; et illud: "Manducaverunt et saturati sunt nimis "; saturati, inquam, saturitate iustitiae, de qua Proverbiorum decimo tertio ; "Iustus comedit et replet animam suam "; " beati enim, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur ", Matthaei quinto: non saturitate avaritiae, de qua Ecclesiaste quinto: " Saturitas divitis non sinil eum dormire ", quia sic saturatur, ut semper famescat. - Et quoniam divina abundantia excedit nostram indigentiam, ideo subditur: Et sublatum est quod superfuit Hiis, fratgmentorum cophini duodecim: in quo ostenditur magnitudo superabundantias ex continentia vasorum et numero, quia duodenarius est primus numerus abundans, secundum quod tradit arithmetica . Et sic impletum est illud, cuius figura praecessit quarti Regum quarto. Dixit Eliseus de paucis panibus: " HAEc dicit Dominus: Comedent, et supererit. Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta vernum Domini". Sed ibi non determinatur mensura tantae abundantiae, sicut hic: et hoc propter maiorem perfectionem in Evangelio et abundantiorem, secundum illud Matthaei quinto "Nisi abundaverit iustitia vestra pius quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum". Vel propter mysterium. Isti enim duodecim cophini significant duodecim Apostolos. Cophini sunt vasa humilia, et hi repleti sunt fragmentis quinque panum hordeaceorum, id est doctrina quinque librorum Moysi, de quibus primae ad Corinthios decimo quarto"-:"Halo quinque verba in Ecclesia loqui sensu meo" etc.

28. Ex quo datur forma praedicantibus, utnoi nova de cordibus suis adinveniant, quia Dominos non creavit novos panes ad reddendam turbam - sed sicut Dominus multiplicavit divina benedictione quinque panes hordeaceos, sic omnis abundantia verae doctrinae sumi debet ex fundamento sacrae Scripturae, multiplicanda per orationem, qua in caelom respicitur , et devotione, qua benedicitur, meditatione, qua frangitur, et praedicatione, qua distribuitur et explicatur. - Doctrina enim catholica primo sumenda est de sacra Scriptura per lectionem, cuius verba sunt panes ,- Matthaei quarto : " Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei ".

Sed lectioni debet adiungi oratio: Matthaei septimo: " Quaerite, et invenietis: petite et accipietis: pulsate, et aperietur vobis "; quaerimus legendo, petimus orando, pubo-mus manu operando.

Orationi debet iungi devotio et gratiarum actio: unde ad Colossenses quarto : " Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione". Unde Matthaei vigesimo sexto: "Elevatis oculis in caelum, gratias agens benedixit". - Devotioni iungenda meditatio et veritatis explicatio, quae non est aliud quam fractio panis: Isaias quinquagesimo octavo : " Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam". - Et tunc distribuitur, quando pro capacitate audientium ministratur: Psalmus : "Distribuite domos eius, ut enarretis". Et ex hoc audientes saturantur: Ecclesiastici decimo quinto: Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum ".

Et sic patet, quod Dominus praedicatores informavit non solum exemplo proprio et familiari, sed etiam mystico et figurali. Plus enim fecit Dominus hoc miraculum ad informationem mentium quam ad refectionem corporum, quoniam, sicut dicitur Sapientiae undecimo ipse est amator praecipuus animarum.

TU proficiendi dupliciter explicatur.

29. Et factum est, cum solus esset etc. Postquam Evangelista expressit formam praedicandi, in parte ista exprimit viam proficiendi Ad profectum autem ista duo consideranda concurrunt, scilicet asperitas viae, in qua consistit meritum, et suavitas patriae, in qua consistit praemium. Ideo post expressionem asperitatis viae exprimit secundo Evangelista suavitatem gloriae, ibi : Factum est autem post haec verba etc.

Via autem ad patriam potissime in duobus con-L sistit, scilicet in perfecta cognitione Christi per fidem et perfecta imitatione per crucem. Ideo primo insinuatur nobis, qualiter Christus per fidem est cognoscendus: secundo vero, qualiter per crucem est imitandus, ibi : Dicebat autem ad omnes: Si quis etc.

Quantum ad primum notandum, quod perfecta - notitia fidei in quatuor consistit, scilicet in appro-natione divini honoris, reprobatione humani erroris, confessione Christi mediatoris, consideratione mysterii redemptionis. Ad perfectam enim fidem concurrit approbatio religionis, detestatio superstitionis, confessio patens et contemplatio latens.

30. (Vers. 18.). Primo igitur quantum ad approbationem divini honoris dicitur: Et factum est, cum solus esset orans, ut Deo Patri debitum cultam et reverentiam exhiberet et ostenderet exhibendam: quae potissime exhibetur in oratione, iuxta illud Ioannis quarto : " Venit hora, in qua veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit "; unde in Psalmo: " Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me".

Quoniam antem haec reverentia debet carere omni ostentatione, ideo dicitur, quod solus erat orans, secundum illud Matthaei sexto : " Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum " etc. Carere etiam debet omni inquietalione: ideo etiam sohis orabat, secundum illud Threnorum tertio : "Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se". ne scilicet aliquo strepitu retrahatur. Et ideo Matthaei decimo quarto dicitur, quod " dimissa turba,

ascendit in montem solus orare ". - Sed quoniam unius reverentiae non erant discipuli perturbatores ex inquietatione, sed approbatores per veram fidem: ideo subditur: Erant cum illo et discipuli . Unde per hoc, quod dicitur scius, non excludit consortium discipulorum, sed tumultum turbarum. Nam discipulos tanquam filios admittebat: unde et dicebat de eis illud quod inducit Apostolus ad Hebraeos secundo : " Ecce, ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus"; turbas autem tanquam servos excludebat: cuius figuram Abraham gessit, Genesis vigesimo secundo, quando " dixit ad pueros suos: Exspectate hic in .valle cum asino: ego autem et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos".

Vel hoc dicitur, quia non ratione eiusdem temporis sunt coniuncti, quia solus primo oravit, et postea immediate cum eo discipuli fuerunt. Tamen simul iunguntur, quia, etsi Apostoli erant absentes locali circumscriptione, tamen cum eo erant mentali affectu et fidei approbatione, secundum illud Pauli ad Colossenses secundo : " Etsi corpore absens sum, in spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum " etc

31. Secundo quantum ad reprobationem humani erroris subditur: Et interrogavit illos dicens: Quem me esse dicunt turbae? Quod non ideo quaerebat, ut veritatem addisceret, quam sciebat, secundum illud Ioannis secundo : " Non erat opus, ut quis testimonium ei perhiberet de homine. Ipse enim sciebat, quid esset in homine"; sed ideo interrogat , ut erroneam mundanorum sententiam ostendat verae fidei inimicam. Ut plurimum enim plures contradicunt sapientibus, et turba turbatum habet iudicium; propter quod Exodi vigesimo tertio : " Non sequeris turbam ad faciendum malum. Nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies ". Et ideo non est mirum, si animales homines de Christo Deo non recte sentiebant: quia, primae ad Corinthios secundo, " animalis homo non percipit ea quae Dei sunt".

32. (Vers. 19.). Propter quod subiungitur triplex opinio sumta a triplici excellentia. Quantum ad primam dicit: At illi responderunt et dixerunt: Ioannem Baptistam: et hoc, quia videbant in eo spirilum sanctification, qui fuit in Ioanne, secundum illud supra primo : " Erit magnus coram Domino et Spiritu sancto replebitur " etc. - Sed nec in hoc omnes consentiebant, ideo additi Alii autem: Eliam, scilicet propter zelum Aemulationis, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo octavo : " Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum eius quasi facula ardebat ". Et illud videbatur probabile, quia Elias propheta excellens erat non solum in vita, sed etiam in potentia, et quia etiam adventus eius promissus erat, secundum illud Malachiae ultimo: "Ecce, ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis ". -Nec tamen in hoc omnes concordabant, et ideo addit: Alii , quia Propheta unus de prioribus surrexit: et hoc propter sensum discretionis, quem in eo attendebant: supra septimo: " Propheta magnus surrexit in nobis "; et Ioannis sexto: " Hic est qui venturus est vere Propheta ". Sed quia purum hominem credebant, ideo unum de prioribus: propter quod errabant, quia non erat unus inter priores, sed unus, propter quem praecesserant omnes priores: de quo Deuteronomii decimo octavo : " Prophetam suscitabit Dominus de gente vestra: ipsum sicut me audietis ".

Ex tanta igitur varietate apparet, quod turbae alienae erant a veritate et fidei uniformitate: propter quod dicitur ad Ephesios quarto : " Non simus sicut parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae, ad circumventionem erroris ".

33. (Vers. 20.). Tertio vero quantum ad confessionem Christi mediatoris subditur: Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Vos, scilicet ab aliis selecti, secundum illud Ioannis sexto : "Ego duodecim vos elegi"; et decimo quinto: "Non vos me elegistis, sed ego elegi vos ". Vel vos amici,

secundum illud Ioannis decimo quinto: "Vosauteir dixi amicos ". Vel vos speciales discipuli, secundus illud supra octavo : " Vobis datum est nosse mysterium regni Dei ". Vos autem, qui in me creditis quem me esse dicitis? id est, confitemini, quis " corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem ", ad Romanos decimo.

Ideo subditur : Respondens Simon Petrus dixit: Christum Dei: quod unus pro omnibus respondet, ut commendetur unitas Ecclesiae in fide, confessione et praelatione: unde Petrus tanquam unus praelatus universalis Ecclesiae unus pro omnibus respondet. Propter quod dicebat Paulus primae ad Corinthios primo : "Obsecro, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata ".

Unde merito istius confessionis unius pro omnibus nomen Petri est confirmatum, et universalis praelatio super Ecclesiam est concessa, secundum quod dicitur Matthaei decimo sexto: " Et ego dico tibi ". Unde apparet, quod non ex impetu, sed sancto Spiritu incitatus, prior respondit Petrus. Et hoc est quod dicitur in Glossa : " Unus pro omnibus et prae omnibus, quia senior et princeps Apostolorum ".

34. Confitendo autem ipsum Christum Dei, confitetur simul Deum verum et hominem. Unde Ambrosius in Glossa : " Complexus est omnia qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et Divinitatis et incarnationis est expressio et fides passionis ". Christus enim exprimit personam unam in duabus naturis et dignitatem regiam et sacerdotalem et gratiae plenitudinem propter unctionis praerogativam, de quo in Psalmo : " Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae ". Unde in nomine Christi intelligitur unctus, ungens et quo ungitur: ac per hoc simul Pater, Verbum et Spiritus, secundum illud Isaiae sexagesimo primo: " Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me ".

Intelligitur etiam uncti natura, gratia, qua ungitur, et dignitas, ad quam ungitur,

sive officium: Danielis nono :"Ungetur Sanctos Sanctorum, ut impleatur visio et prophetia ". - Intelligimur etiam dignitas regalis et prophetalis et sacerdotalis, secundum triplicem excellentiam suam, scilicet potestatis et veritatis et sanctitatis. In cuius rei figuram in Lege veteri hae tres personae consueverunt inungi . - Et in hoc apparet, quomodo tres opiniones falsae, sicut aliquid habebant rationis moventis, ita defectus obnubilans. Unde in hoc apparet, quod Christus in hoc verbo confutavit errores et stravit totius fidei fundamentum, secundum illud primae ad Corinthios tertio : "Fundamentum aliud nemo pot-.est ponere ". Hinc est, quod Petrus est vocatus, et ei concessum est, ut de Ecclesia eius nunquam deficiat vera fides: infra vigesimo secundo: "Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat" etc.

35. (Vers. 21. 22.). Quarto vero quantum ad cognitionem mysterii redemptionis subditur: At ille increpans eos , praecepit, ne cui dicerent hoc: et hoc, quia non erat consummatum redemptionis mysterium, quod iusto Dei iudicio erat mundi principibus occultandum. Unde primae ad Corinthios secundo : c Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent ".

Licet autem non esset omnibus publicandum, erat tamen discipulis praedicendum: propter quod addit: Dicens, quia oportet, Filium hominis multa pati. Ratio autem huius praedictionis assignatur Ioannis decimo quarto : " Nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis ". Nam ipsi discipuli nondum hoc capiebant, secundum quod dicitur infra decimo octavo : " Assumsit autem Iesus duodecim et ait illis: Ecce, ascendimus "; et post: " Et ipsi nihil horum intellexerant, sed hoc acceperunt post consummationem ". Unde dicitur Lucae ultimo: " Haec sunt verba, quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt de me "; et post subditur: "Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas ".

36. Dicit autem: Oportet, id est, necessarium est, non simpliciter, sed ex praesuppositione divinae dispositionis et promissionis, secundum illud Actuum tertio : " Deus autem quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, implevit sic ". Vel oportet, id est, opportunum est et expediens, iuxta quod prophetant Caiphas: Ioannis undecimo : " Expedit, nt unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat". Oportet, inquam, multa pati, quia pro multis animabus redimendis, multis culpis remittendis, multis reatibus absolvendis: Isaiae quinquagesimo tertio : " Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus propter scelera nostra". " Omnes nos quasi oves erravimus: unusquisque in viam suam declinavit, et Dominus posuit in eo iniquitates omnium nostrum ".

Passus est etiam multa et magna, passus est etiam a multis et magnist propter quod addit: Et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis. Seniores praecellebant antiquitate, principes auctoritate, sed scribae ratione doctrinae, ut sic impleretur illud Isaiae primo : " Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me".

Et quia passio Christi terminanda in morte erat, ideo additur: Et occidi, scilicet oportet, secundum illud Danielis nono : " Occidetur Christus ". Sed ne credatur, quod invitus, ideo Isaiae quinquagesimo tertio: " Tradidit in mortem animam suam ".

Sed quia passio haec vivificativa erat mortuorum, ideo addit: Et tertia die resurgere, secundum illud Osee sexto : " Vivificabit nos post duos dies et in die tertia suscitabit nos ". Huius figuram dicit Salvator praecessisse in lona Matthaei duodecimo: " Sicut fuit lonas " etc

Ex bis igitur apparet, quae est perfecta fidei notitia, in qua Christi fundatur Ecclesia, scilicet per quam approbatur divinus honor, reprobatur humanus error, asseritur mediator et agnoscitur reparator.

37. (Vers. 23.). Dicebat autem ad omnes etc Ostenso, qualiter Christus secundum fidem est cognoscendus, hic secundo ostenditur, qualiter per crucem est imitandus, quia " fides mortua est sine operibus ". Quoniam autem difficile est ferre crucem, ideo ad hoc inritat quadruplici consideratione, scilicet ex consideratione sui exempli, proprii periculi, futuri iudicii et regni divini: ut, si non movent monita, moveant exempla, vel saltem pericula, vel futura iudicia, vel saltem promissa .

Primo igitur invitat consideratione sui exempli, cum dicit: Dicebat autem od omnes: Si quis vult post me venire, id est me imitari, ad quod non cogo, sed invito; ideo dicit: Si quis vult: Ecclesiastici decimo quinto : " Si volueris mandata servare, conservabunt te ". " Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam ". Unde Chrysostomus : " Si quis aurum daret, aut thesaurum apponeret, non vocaret cum violentia, sed currerent homines: multo magis ad ea quae Sunt in caelis. Si enim natura rerum persuadet currere: si non curris, non es dignus accipere" Ideo dicit: Si quis vult exemplum meum sequi.

Abneget semetipsum, per omnimodam humilitatem, captivando sensum, affectum et "intellectum in Christi obsequium "; quod notat in hoc quod dicit: Semetipsum. Et hoc est consilium Ecclesiastici, septimo: " Humilia valde spiritum tuum "; et hoc quidem necessarium est volenti sequi humilem Christum. Unde Gregorius in Glossa : "Nisi quis a se ipso deficiat, ad eum qui supra se est, non appropinquat".

Sed hoc non sufficit: ideo addit: Et tollat crucem suam quotidie, per continuam austeritatem, ut possit dicere illud Pauli ad Galatas secundo : " Christo confixus sum cruci "; et secundae ad Corinthios quarto: " Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes ". Et ideo dicitur ad Galatas quinto: "Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ".

38. Nota, quod dicit: Quotidie, quia quotidie . paenitentia crucis debet esse nova et recens, ut dicat semper : " Dixi: Nunc coepi ", sicut beatus -Pranciscus, qui in morte dicebat, quod tunc incipiebat bene facere: " Fratres, incipiamus et proficiamus , quia nunc usque parum profecimus". Crux namque Christi renovativam habet naturam: unde secundae ad Corinthios quarto: " Licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem ".

Ad perfectam autem Christi imitationem non sufficit humilitas et austeritas, sed etiam necessaria est paupertas. Ideo addit: Et sequatur me, scilicet per altissimam paupertatem, qua nihil omnino volebat portare in via ut recte et expedite perveniret ad patriam. Meo dicebat Petrus Matthaei decimo nono : " Ecce,nos reliquimus omnia et secuti sumus te"; super quo Bernardus: "Bene, Petre, et non ad insipientiam tibiquia currentem sequi non poteras oneratus ". Et hoc est valde honorabile, licet videatur vile, quia, Ecclesiastici vigesimo tertio , magna gloria est sequi Dominum".

Ex hoc autem verbo elicitur triplex consilium et votum religiosorum, scilicet obedientiae in abnegatione, castitatis in cruce et paupertatis in subsecutione: sed " non omnes capiunt verbum illud, sed quibus datum est a Patre meo ", sicut dicitur Matthaei decimo nono ; ideo praemittit: Si quil vult etc. Ut nemo se excuset, quasi non habeat gratiam, dicit: Si quis vult etc, quasi dicat, quod gratia Dei nobis praesto est, si non desit voluntas: ad Hebraeos duodecimo : (Contemplantes, nequis desit gratiae Dei ".

39. (Vers. 24.). Secundo invitat consideratione proprii periculi, cum ait: Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam , id est, qui voluerit salvare in praesenti vitam perdet vitam in futuro, scilicet pro vita momentanea perdet aeternam: unde Ioannis duodecimo: " Qui amat animam suam perdet eam "; quia qui nimis amat inique amat, et " qui diligit iniquitatem odit aniiriam suam ", sicut dicitur in Psalmo. Qui enim diligit animam suam supra Deum perdit Deum, et perdendo Deum perdit per consequens se ipsum. Et ideo dicebat Paulus Actuum vigesimo : " Non facio animam meam pretiosiorem quam me ipsum ".

Et quia ista videtur esse dura sententia, ideo probat a contrario sensu: Nam qui perdiderit animam suam propter me, in hac scilicet vita, salvam faciet illam, scilicet in futura vita, secundum illud secundi Machabaeorum septimo : Tu quidem in praesenti vita nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in Aeternae vitae resurrectione suscitabit". Et ideo dicebat Paulus Actuum vigesimo primo: " Ego non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu". Sic ergo perdere animam pro Christo est saluare: velle animam salvare est eam perditioni exponere, iuxta illud ad Romanos octavo : " Si secundum carnem vixeritis, moriemini"; et hoc est maximum periculum.

40. (Vers. 28.). Et ideo in eius exaggeratione adiungit: Quid enim proficit homini , si lucretur immersum mundum, et hoc temporaliter, se ipsum autem perdat et detrimentum sui faciat ? et hoc sempiternaliter: quasi dicat: nihil, quia qui perdit se omnia perdit, ideo non prodest, sed obest. Ideo Iacobi quinto : "Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis ". Et ratio huius est, quia, sicut dicit Angustinus in sermone de Innocentibus , " nemo habet iniustum lucrum sine iusto damno, lucrum in arca, damnum in conscientia, tulit vestem et perdidit fidem, acquirit pecuniam et perdidit iustitiam ", et sic per consequens animam suam. Unde Isidorus : " Si haberes sapientiam Salomonis, si pulcritudinem Absalonis, si fortitudinem Samsonis, si longaevitatem Henoch, si divitias et potestatem Octaviani; quid prodest tibi, si tandem caro datur vermibus, anima daemonibus cum divite crucianda sine fine"?

41. (Vers. 26.). Tertio invitat ad crucis portationem consideratione futuri iudicii, cum ait: Nam qui me erubuerit, scilicet imitari, et meos sermones, scilicet confiteri, contemnendo Christi crucem tanquam ignominiosam, et etiam doctrinam eius ex mala erubescentia, de qua dicitur Ecclesiastici quarto : "Pro anima tua non confundaris dicere verum; est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam ". In quo dat intelligere, quod non debemus erubescere veritatem Christi, exemplo Apostoli, qui dicebat ad Romanos primo : "Non erubesco Evangelium ; virtus enim Dei est" etc. Sed erubescere debemus vilitatem peccati, iuxta illud ad Romanos sexto: " Quem fructum habuistis, in quibus nunc erubescitis "? Sed multi non erubescunt peccati deformitatem, de quibus Ieremiae octavo : "Confusi sunt, quia abominationem fecerunt, quinimmo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt "; et iterum: " Frons mulieris meretricis facta est tibi" etc. Talis erubescit humilitatem Christi. - Et de hoc adiungit: Hunc Filius hominis erubescet, id est, erubescentem faciet, vel sicut erubescendum abiiciet iusto suo iudicio, quo dicitur primi Regum secundo "; " Qui me honorificaverit, honorificabo eum: qui autem contemnunt me erunt ignobiles", et hoc in die iudicii. - Et ideo subiungit: Cum venerit in maiestate sua et Patris ei sanctorum Angelorum: in quo tangit iudiciariam potestatem quantum ad principium causalitatis in Patre, quantum ad privilegium excellentiae in se et quantum ad ministerium obedientiam in Angelorum multitudine. Unde Matthaei vigesimo quarto : " Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis " etc. ; et Isaiae tertio: " Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui In hoc iudicio confundentur superbi, et exaltabuntur humiles, secundum illud Psalmi : " Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti".

42. (Vers. 27.). Quarto invitat ad considerationem divini regni, quod suis imitatoribus ostendit, cum subdit: Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, per mentis erectionem, secundum illud Psalmi : " Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem ".

Talibus debet ostendi regnum, ut eorum compleatur desiderium: ideo addit: Qui non gustabunt mortem, ex animae et corporis separatione: donec videant regnum Dei, per revelationem, non per apertam visionem. Nam dictum est Moysi Exodi trigesimo tertio : Non videbit me homo, et vivet". Sed hoc dictum est per aliquam specialem revelationem , qua dictum est Moysi: " Ego ostendam tibi omne bonum ". In quo datur intelligi,.quod stantes in sermone Christi non gustabunt mortem, sed transibunt ad vitam, secundum illud Ioannis octavo : " Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum ".

Ex quo ergo Christus se per crucem imitantibus promittit tantum praemium, comminatur tam severum iudicium, praetendit tantum periculum, ostendit tantum exemplum: valde durus est qui non movetur ad ipsum imitandum. Propter quod dicitur ad Hebraeos duodecimo : " Habentes tantam nubem testium impositam, curramus " etc: et ultimo: " Exeamus ad eum extra castra, improperium eius portantes: non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus".

43. Foetum est autem post haec verba. Post exhortationem ad asperitatem viae subiungit Evangelista ostensionem suavitatis gloriae . Procedit autem hoc ordine. Primo enim describit revelationem gloriae promissae: secundo vero, considerationem gloriae revelatae, ibi : Petrus autem, et qui eum ipso erant: tertio vero, confirmationem revelationis ostensae, ibi: FAElum est autem in sequenti die, et hoc quidem facit per admirabilem curationem daemoniaci.

Revelationem autem futurae gloriae dupliciter describit Evangelista: primo, quoad antecedentia: seeundo, quoad concomitantia, ibi : Et facta est, dum "- oraret etc. - Sciendum autem, quod quantum ad transfigurationem Christi fuerunt antecedentia sive disponentia tria, scilicet exigentia termini, eligentia consortii et eminentia hei. Haec autem tria sunt, quae Deus observat in communicando revelationes divinas.

44. (Vers. 28.). Primo igitur quantum ad exi- :- genitam termini dicit: Factum est autem post haec verba fere dies octo. Quoniam enim Dominus promiserat, se gloriam discipulis ostensurum, et (Dominus non tardat promissionem suam", sicut dicitur secundae Petri tertio : ideo inter promissionem et impletionem non debuit nisi modicum spatium temporis intervenire, scilicet unius septimanae. Cuius figura praecessit in desponsatione Rachel, de qua dixit Laban ad Iacob : " Impie hebdomadam dierum huius copulae, et hanc quoque tibi dabo ".

Et hoc notat, cum dicit, factum fere dies octo, quia octavo die hoc fecit, revoluto ordine septimanae, qui non sunt octo dies completi propter defectum partis primae et ultimae diei -, et Matthaei decimo septimo et Marci nono non computantur primus et ultimus dies, sed intermedii integri. Nam ibi dicitur: "Fa ctum est post dies sex", in quo non est aliqua con trarietas, sed una sententia aliam explanat. Volui autem Spiritus sanctus utroque modo exprimeri propter insinuationem mysterii. Quia antem sex die bus mundum Deus fabricavit et post diem sextnn requievit , ideo sex diebus erat laborandum et pos contemplationi vacandum. Ideo ad hoc insinuandun dicit Mattbaeus: " Post dies sex ". Sed quoniam perfecta et summa quies et contemplatio non est anti octavam, scilicet resurrectionem; ideo hic dicit: dies octo. Et hoc est quod dicitur in Glossa a Beda ei Ambrosio: Post haec verba etc.

43. Secundo quantum ad eligentiam consortii dicitur: Et assumsit Petrum, Ioannem et Iacobum Hos tres assumsit tanquam magis intimos et familiares, sicut assumsit, supra octavo , in suscitatione puellae. Ideo tres assumit propter commendandum mysterium Trinitatis et propter firmitatem testimonii unde in Glossa dicitur: " Ut tribus idoneis testibus totus mundus crederet ". Ideo autem hos tres specialiter eligit propter eminentiam, quam considerabat in eis: quia Petrus futurus erat primus in Ecclesia gubernanda, sicut dicit Matthaeus decimo sexto : " Tu es Petrus " etc. " Tibi dabo claves regni caelorum ". Et Iacobus primus interficiendus erat inter Apostolos pro Ecclesia multiplicanda: Actuum duodecimo dicitur de Herode, quod "occidit Iacobum, fratrem Ioannis, gladio ". Ioannes, praecipuas in Matre custodienda: Ioannis decimo nono: " Videns Iesus Matrem et discipulum stantem " etc. - Vel ideo hos tres assumit propter instructionem figurat. Per hos triplex status in Ecclesia salvandorum designatur , scilicet praelati in Petro, aetioi in Iacobo, contemplativi in Ioanne, sicut in Noe, Daniele et Iob : vel in Petro coniugati, in Iacobo continentes, in Ioanne virgines, secundum triplicem continentiam, cui debetur fructus trigesimus, sexagesimus et centesimus Nam de uxore Petri legimus, de virginitate Ioannis, de Iacobo neutrum dicitur expresse.

46. Tertio vero quantam ad eminentiam loci subiungit: Et ascendit in montem, ut oraret. Mons enim est locus eminens et a terrenis ad caelestia porrectus, et ideo contemplationi et orationi idoneas. Talis erat hic mons ; unde dicitur Matthaei decimo septimo , quod " duxit eos in montem excelsum seorsum ", ut scilicet sequestrati essent a turba et a terrenis. Et tales sunt divinis revelationibus apti; unde Exodi tertio dicitur de Moyse, quod " cum minasset gregem ad interiora deserti, venit usque ad montem Dei Horeb ubi scilicet apparuit Dominus in igne rubi. Similiter in Legis susceptione; Exodi vigesimo quarto: " Dixit Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem et esto ibi, daboque tibi duas tabulas lapideas ". Similiter in terrae promissae circumscriptione , secundum illud Deuteronomii ultimo : " Ascendit Moyses de campestribus Moab in montem Nebo, in verticem Phasga, contra Iericho, ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan ". - Ex his igitur colligitur, quod mons est idoneus ad divinas apparitiones, instructiones et contemplationes. Unde Beda in Glossa : "In monte oraturus ascendit, ut innuat , quia qui resurrectionem exspectant mentem in excelsis elevare et continuis precibus debent insistere", et hoc in monte propter sui eminentiam, secundum illud Deuteronomii trigesimo tertio: " Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est nobis, apparuit de monte Pharan et cum eo Sanctorum millia. In dextera eius ignea lex ". " Et qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius"; sicque apparent tria disponentia ad divinam transfigurationem etiam secundum intelligentiam litteralem. 47. Spiritualiter autem in his tribus magna est valde informatio volentium pertingere ad videndam Domini transfigurationem per contemplationis excessum. In numero enim dierum intelligi dantur gradus contemplationum succedentium sibi, sicut dies succedit diei. Et secundum Matthaeum numerantur set dies ad insinuandum sex gradus contemplationis, quos exprimit Richardus in libro de Arca sive de Contemplatione , sic inquiens primo libro, sexto capitulo: "Sex sunt contemplationis genera a se et inter se omnino divisa. Primum est in imaginatione

et secundum solam imaginationem: secundum est in imaginatione secundum rationem: tertium est in ratione secundum imaginationem: quartum est in ratione secundum rationem: quintum est supra rationem, sed non praeter rationem; sextum est supra rationem et videtur esse praeter rationem. Duo itaque sunt in imaginatione, duo in ratione, duo in intelligentia ". - Prima duo sunt circa corporalia, secunda duo circa spiritualia, tertia duo circa sempiternalia et incomprehensibilia . - HAEc autem sex genera per sex dies intelliguntur et per sex gradus, quibus ascendebatur ad Salomonis thronum, secundum illud tertii Regum decimo , quod " Salomon fecit sibi thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus ". Et huic numerus perfectionis congruit: est enim senarius primus numerus perfectorum.

48. Secundum autem Lucam computantur octo dies. Lucas enim agit de hac apparitione, secundum quod exprimit gloriam post resurrectionem: quod patet, quia ibi tangit somnum et euigilationem ; ideo insinuat octo gradus, quorum septem sunt in via, octavus reservatur in patria. De bis septem dicit Augustinus in libro de Quantitate animae in fine : " Ascendentibus, inquit, sursum versus primus gradus docendi causa dicatur animatio; secundas, sensus: tertius, ars: quartus, virtus: quintus, tranquillitas: sextus, ingressio: septimus, contemplatio "; post non restat nisi beata visio: et sic sunt fere octo dies. Et ut dicit , " primas est de corpore, secundus per corpus, tertius circa corpus, quartus ad se ipsam, quintus in se ipsa, sextus ad Deum, septimus apud Deum ". Et bi gradus non tantum dicunt gradus contemplationis, sed quibus venitur ad contemplationem.

Quidam autem, licet simplici sermone, sed non scientia, frater Aegidius, quem frequentissime rapi probatum est, sic distinguit gradus dicens : Septem sunt gradus contemplationis: primus est ignis: secundus est unctio: tertius est ecstasis: quartus, contemplatio: quintus, gustus: sextus, requies: septimus, gloria: post quos non restat nisi felicitas sempiterna.

His.igitur septem diebus pervenitur usque ad diem octavam gloriae: quos voluit in assignatione temporis Spiritus sanctus designare.

49. Per tres autem personas assumtas dantur intelligi tres virtutes ad contemplandum necessariae, scilicet fides, spes, caritas: fides, per Petrum,

qui interpretatur agnoscens: spes, per Iacobum luctatorem: per Ioannem, in quo gratia, caritas . Sine his autem pennis nullus potest conscendere ad mon-

, tana. Vel per tres personas intelligimus tres dispositiones necessarias animae contemplativae, scilicet industriam, disciplinam et gratiam : prima in Petro, secunda in Iacobo, tertia in Ioanne. Oportet enim, intelligentiam illuminari, concupiscentiam domari et affectum inflammari, ut possimus sursum cum Domino ferri. Aliquo horum deficiente, contemptationis negotium perit. - Vel per has tres personas intelliguntur tres modi ascendendi in apicem contemplationis. Uno enim modo ascenditur per viam splendoris, et hunc modum ascendendi docet beatus Augustinus , et hic designatur per Petrum. Alio modo ascenditur per viam doloris et gemitus, et hic in Iacobo, et iste modus est communis orantibus. Tertio modo per viam amoris, et hunc docet Dionysius Vet hic designatur per Ioannem: et hic est praecipuus inter omnes, in quo maxime gratia movet: in primo autem multum valet industria vel scientia; secundus autem modus quasi permixtus est inter gratiam et naturalem industriam et acquisitam.

50. Per locum autem, in quem ascendit, recte intelligi potest eminentia vitae contemplativae. Est enim mons locus magisterii: unde dicitur Matthaei quinto , quod " ascendit Iesus in montem, et cum sedisset" etc. Et ex hoc datur nobis intelligi, quod vita contemplativa abundat cognitione, et ideo in persona contemplativorum dicit Isaias, secundo: " Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos " etc.; unde et de Moyse dicitur Exodi vigesimo quarto, quod "ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadra-

ginta noctibus ", et tunc accepit Legem.

Est etiam mons locus sacrificii, secundum illud Genesis vigesimo secundo : " Tolle unigenitum filium tuum, quem diligis Isaac, et offer illum mihi super unum montium, quem monstravero tibi"; et Exodi tertio: "Cum eduxeris populum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum ". Ex quo colligitur,

quod vita contemplativa abundat devotione: unde anima contemplativa Canticorum quarto: Vadam ad montem myrrhae et ad tollent thuris" etc: Est etiam mons locus incendit propter radios solis; unde Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Tripliciter sol exurens montes et radios igneos exsufflans"- et hoc propter multam refulgentiam, iuxta illud primi Machabaeorum sexto: " Refulsit sol in clypeos aureos et Aereos, et resplenduerunt montes ab eis sicut lampades ignis ". Ex quo datur intelligi, quod contemplativa abundat caritate: in cuius rei signum Exodi decimo nono dicitur: " Totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus Deus super eum in igne ".

Est etiam mons locus refugii; unde Genesis decimo nono : "In monte salvum te fac "; et Matthaei vigesimo quarto dicitur, imminente persecutione: " Tunc qui in Iudaea sunt fhgiant ad montes ". Ex quo intelligitur, quod contemplativa abundat defensione: unde in persona viri contemplativi dicitur in Psalmo: " Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi ". Est etiam mons locus silentii: unde dicitur tertii Regam decimo nono , quod Elias pervenit usque ad montem Dei Horeb " et " mansit in spelunca "; et de Christo, Matthaei decimo quarto, quod " ascendit in montem solus orare ". Ex quo intelligitur, quod contemplativa abundat tranquillitate: unde de contemplativis dicitur in Psalmo: Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam ".

Est etiam mons locus pascuae, iuxta illud Iob trigesimo nono : "Circumspicit montes pascuae suae et virentia "; Ezechielis trigesimo quarto: " In pascuis uberrimis pascam eos, in montibus excelsis Israel erunt pascua eorum ". Ex quo intelligitur, quod contemplativa abundat suavitate: unde Ioelis ultimo de contemplatione: " In die illa stillabunt mentes dulcedinem, et colles fluent lac et mel".

Est postremo mons locus eminentiae, secundum illud Isaiae secundo : "Erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium"; et de Elia dicitur tertii Regum decimo octavo, quod " ascendit Elias in verticem montis"; et sequitur post, quod vidit nubeculam ascendentem de mari. Ex quo intelligimus, quod vita contemplativa superabundat sursumagilitate: in cuius rei signum Dominus de monte Oliveti ascendit in caelum ; et de anima sancta dicitur in figura Annae Tobiae undecimo, quod " sedebat in supercilio montis",

quia in persona talium dicitur: " Nostra conversatio in caelis est", ad Philippenses tertio.

Ex his colligi potest excellentia vitae contemplativae, et quantam sit desideranda. Est enim plena discretione, plena devotione, plena caritate, plena securitate, plena tranquillitate, plena .suavitate, plena agilitate.

51. (Vers. 29.). Et facta est , dum oraret etc. , Post antecedentia ad transfigurationem subiungit hic Evangelista concomitantia . HAEc autem fuerunt tria, scilicet fulgor aspectus, candor vestitus, honor concomitatus: ut sic appareat Christus gloriosus et intra se et circa se et iuxta se, ne quid desit gloriae suae.

Primo igitur quantum ad fulgorem aspectus (dicitur: Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera) alterata quidem est per supereminentem claritatis refulgentiam: unde Matthaei decimo septimo dicitur, quod "transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol ". Nec mirum, quia in hoc ostendit gloriam resurrectionis, de qua Matthaei decimo tertio: " Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum ". Et ideo in claritatis huius ostensione ostendit discipulis regnum Dei, quia claritas est praecipua dos resurgentium, secundum illud primae ad Corinthios decimo quinto : " Alia gloria terrestrium, alia caelestium, alia claritas solis, alia claritas lunae, alia stellarum ; stella enim differt a. stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum ". Hanc autem claritatis dotem ad tempus Christus assumsit, sicut dicitur de subtilitate, quam assumsit in nativitate, cum clauso utero matris exivit: agilitatem, cum super aquas ambulavit: impassibilitatem, cum corpus in Sacramento discipulis tradidit . Sic et claritatem hic ad tempus assumsit, propriam tamen effigiem non amisit, sed fuit in eo propria effigies et qualitas consummata sicut qualitas passibilis, claritas autem sicut passio . Quemadmodum enim pallidus rubescit ad tempus prae verecundia, et fit in eo alteratio ad tempus; sic superna et mira potentia corpus terrestre effectum est ad tempus fulgidum et caeleste. Sive autem fuerit in eo alia dos claritatis, sive non; alia tamen fuit claritas et illi claritati supernae conformis, quae discipulorum oculos divina virtute non corrupit, sed potius confortavit, ita ut possent dicere illud Ecclesiastae undecimo " Dulce lumen et delectabile oculis videre solem ".

52. Secundo vero quantum ad candorem vestitus subditur: Et vestitus eius albus et refulgens, scilicet factus est. Tanta enim erat albedo, ut prae candore nimio refulgeret, secundum quod dicitur Marci nono : " Vestimenta eius facta sunt splendida nimis et candida velut nix, et qualia fullo super terram non potest candida facere Nec mirum: hoc enim designavit candorem, qui apparebit in Sanctis, secundum illud Apocalypsis tertio : " Qui vicerit sic vestietur vestimentis albis "; et septimo: " Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt " etc.

53. (Vers. 30. 31.). Tertio quantum ad honorem comitatus subiungit: Et ecce, duo viri loquebantur cum eo . Quia non decebat, Dominum gloriae videri solum, sed habere honorabilem comitatum: ideo quantum ad illum subiungit: Erant autem Moyses et Elias, visi in maiestate. Hi autem duo erant personae honorandae: Moyses, inquam, propter legislationem, secundum illud Numerorum duodecimo : " At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt"; Elias vero propter excellentiam prophetiae cum miraculorum operatione. Dnde Ecclesiasticus quadragesimo octavo loquens ad Eliam: " Quis potest tibi similiter gloriari ? Qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei ". Unde et propter hanc excellentiam ostendendam Dominus speciali modo apparuit utrisque in figura in monte Horeb: Moysi quidem primo, sicut dicitur Exodi tertio , Eliae autem postea, sicut dicitur tertii Regum decimo nono, in eodem scilicet monte Horeb. Propter igitur eorum honestatem et praecipuam dignitatem apparuit in comitatu eorum: aut certe, quia unus eorum erat mortuus, alter vivus, unus de caelo, alter de inferno , ut habeat testimonium ex omni genere, et ostendatur, quod ipse est qui vivos et mortuos faciet gloriosos. Unde in Glossa dicitur: " Ideo vivus et mortuus apparent, ut significent Christum moriturum et iterum victurum, et ut nos vivi simus Deo, mortui mundo ". Vel ideo isti duo apparent, ut ostendatur, quod Lex et Prophetae concordabant Domino Iesu Christo: unde in Glossa Bedae : " Moyses legislator et Elias Prophetarum eximius apparent cum Verbo, ut ostendant, ipsum esse qui locutus est in Lege et Prophetis, et quem Lex et Prophetae promiserunt", ut sic verificetur illud Matthaei vigesimo primo: " Qui praeibant et qui sequebantur clamabant: Hosanna filio David ".

34. (Vers. 31.). Et quoniam Lex et Prophetae non tantum attestantur gloriae Christi, sed etiam passioni, quae est via in gloriam: ideo subditur: Et dicebant excessum eius , quem completurus erat in Ierusalem. Excessus recte nominat passionem, quia in ea fuit excessus humilitatis, secundum illud ad Philippenses secundo : "Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens"; et post: " Humiliavit semetipsum " etc. Fuit etiam excessus paupertatis, secundum illud Threnorum tertio " Recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis". Fuit excessus doloris, secundum illud Threnorum primo: "O vos omnes ! qui transitis per viam " etc. Fuit etiam excessus amoris, secundum illud ad Ephesios secundo : "Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, cum essemus mortui peccatis " etc: et ad Romanos octavo: " Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia nobis cum illo donavit"?

Istum excessum complevit in Ierusalem, ubi crucifixus est, in quo fuit consummatio nostrae redemptionis, secundum illud ad Hebraeos secundo : " Decebat eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare ". Unde et ipse praedixit discipulis suis Lucae decimo octavo: "Ecce, ascendimus Ierosolymam, et consummabuntur omnia " etc.

88. Secundum autem spiritualem intelligentiam in oratione et contemplatione facies hominis illustratur, quia, dum facies mentis nostrae ad Deum convertitur, illuminatur, melioratur et perficitur. Quod figuratum fuit in Exodi trigesimo quarto , ubi dicitur, quod " cum descendisset Moyses de monte apparuit facies eius cornuta ex consortio sermonis Domini "; unde et secundae ad Corinthios tertio: "Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, transformamur in eandem imaginem a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu ". - Non solum hoc, sed et vestitus candescit, quia conversatio efficitur irreprehensibilis, secundum illud ad Philippenses secundo : " Sitis sinceres, sine querela in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo ". Nec mirum, quia tales conformantur Domino Iesu Christo, secundum illud ad Romanos decimo tertio : "Induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus et paulo post: " Non in commessationibus et ebrietatibus, sed induimini Dominum Iesum Christum ".

Non solum hoc, sed etiam Moyses et Elias colloquuntur, quia in oratione datur homini intelligentia Scripturarum et mysteriorum propositorum, secundum illud Danielis secundo : " Ingressus est Daniel domum suam sociisque suis indicavit, ut peterent misericordiam a Deo caeli super sacramento isto. Tunc Danieli nocte mysterium revelatum est "; et Sapientiae septimo: "Optavi, et datus est mihi sensus: invocavi, et venit in me spiritus sapientiae ". Ideo autem Moyses et Elias loquuntur cum Domino transfigurato ad certitudinem visionis, quia, ut dicit Richardus , "nulli revelationi omnino adferendum est, nisi per novum vel vetus valeat confirmari testamentum".

86. Petrus vero, et qui cum illo erant elo. ; Post demonstrationem gloriae promissae subiungit hic Evangelista contemplationem demonstratae. Hanc autem narrat satis sufficienter, quia secundum statum quadruplicem: primo, quantum ad initium: secundo, quantum ad progressum, ibi : Factum est, cum discederent ab illo: tertio, quoad consummationem,

ibi: HAEc autem illo loquente; quarto, quoad subtractionem, ibi: Et dum fleret vox.

Sciendum autem, quod ad contemplationem divinarum revelationum occurrunt duo quasi in prin- nino, scilicet gravamen ex parte naturae et iuvamen ex parte gratiae; primum soporal, et secundum excitat.

57. (Vers. 32.). Primo igitur quantum ad gra-

L vimen ex parte naturae obdormientis dicitur: Petrus vero, et qui cum illo erant gravati erant somno: et ita omnes deficiebant. Nec mirum, quia infirmitate circumdati erant: unde Sapientiae nono : " Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitan-

, tem". - Cum enim natura sensuum exteriorum impediat, ne intellectus noster figat oculum. in lumen Aeternum, oportet in contemplationis principio, ut homo quasi consopitus a sensibus alienetur, quasi per somnum, qui non fit sine gravamine sensuum. Unde anima contemplativa ait Canticorum quinto : " Ego dormio, et cor meum vigilat "; et Iob trigesimo tertio: " Quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo: tunc aperit aures eorum et erudiens instruit eos disciplina "; et de hoc Genesis secundo dicitur: " Immisit Dominus soporem in Adam ".

58. Secundo vero quantum ad iuvamen ex parte rgratiae excitantis subditur: Et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros, qui stabant cum illo. HAEc vigilia est per desiderium et amorem Spiritus sancti, secundum illud Isaiae vigesimo sexto : " Domine, anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te". HAEc autem potissime necessaria est in orationi: unde Dominus Petro et sociis Matthaei vigesimo sexto : " Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem: spiritus quidem promptus est " etc.; Marci decimo tertio: " Videte, vigilate et orate ". "Quod uni dico, omnibus dico: Vigilate ".

Ad hanc autem vigiliam praecipue nos invitat promissum praemium, secundum illud infra duodecimo : "Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis " etc. Invitat etiam praevisum periculum, secundum illud primae Petri ultimo: " Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus" etc.; et Matthaei vigesimo quato:

" Amen dico vobis: Si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique " etc.

59. Maxime autem contemplationi necessaria est vigilia, quia citissime subtrahitur oblata gratia: unde Canticorum quinto : " Pessulum aperui dilecto meo: at ille declinaverat ac transierat".

In hac autem evigilatione videtur divina maiestas in creaturis, secundum illud Sapientiae decimo tertio : " A magnitudine speciei et creaturae " etc.; unde Isaiae sexto: " Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et plena " etc.

Videtur divina humilitas in Scripturis: propter quod dicit: Et duos viros, id est Legem et Prophetas, de qua visione infra ultimo : " Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas "; et iterum: "Incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus " etc.

Propter istos duos modos contemplandi factus est duplex liber: Scripturae et creaturae, qui designantur in ascensu et descensu per scalam Iacob, Genesis vigesimo octavo ; per egressum et ingressum per ostium, Ioannis decimo: per aquilam et eius pullos: Iob trigesimo nono: " Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila "? et post: " Pulli eius lambent sanguinem ".

60. (Vers. 33.). Et factum est, cum discederent. Post contemplationis exordium subiungit contemplationis progressum: in quo duo potissime requirantur, scilicet excedens gaudium de dono concesso et excedens desiderium de continuando, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto : (Spiritus meus super mel dulcis ". "Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient". Per haer enim duo anima in actu contemplationis figitur, sicut comedens in cibo per solatium simul et desiderium.

Primo ergo quantam ad gaudium de dono concesso dicit: Et factum est, cum discederent ab illo, id est, discedere vellent: ait Petrus ad Iesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse; in quo ostendit Petrus, miro modo sibi contemplationis gloriam esse acceptam, quasi dicat illud Prophetae in.Psalmo : " Mihi autem adhaerere Deo bonum est "; quia, sicut dicitur Threnorum tertio, " bonus Dominas sperantibus in eum, animae quaerenti illum ". Et propterea dicebat Petrus: Bonum est nos hic esse: quia bonum est Christum exspectare, secundum illud Threnorum tertio : " Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei". Magis bonum est Christum degustare: primae Petri secundo " Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus "; unde et Sapientiae duodecimo: " O quam bonus et quam suavis est Spiritus tuus, Domine, in omnibus "! scilicet rectis corde, secundum illud Psalmi: " Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde "! Unde in persona Christi et animae contemplati vae dicit Elcana Annae, uxori suae, primi Regum primo: " Anna, cur fles? Et quamobrem affligitur cor tuum? Nonne ego melior sum tibi quam decem filii "?-Sed maxime bonum cum Christo gaudere, secundum illud ad Philippenses primo : " Dissolvi et esse cum Christo multo melius est "; et Matthaei vigesimo quinto: " Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui ". - Primum ergo bonum, quia meritum, secundum magis bonum, quia viaticum, sed tertium maxime bonum, quia praemium. Omnibus his modis volebat dicere Petrus, maxime ratione gaudii: Bonum est nos hic esse.

61. Secundo vero quantum ad desiderium de dono continuando adiungit: Et faciamus tria tabernacula, ad continuandum gaudium nostrum, sicut filii Israel fecerunt in figura, secundum illud Levitici vigesimo tertio : " Omnis, qui de genere Israel est, manebit in tabernaculis, ut discant posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israel".

Quia tamen non uniformiter desiderabat consortium illorum trium, ideo non uniformiter omnibus, sed cuilibet optat fieri proprium tabernaculum. Unde addit: Unum tibi, tanquam principali: et unum Moysi, tanquam legislatori: et unum Eliae, tanquam excellenti praedicatori, ut sic secundum diversitates dignitatum distinguantur habitacula mansionum. Sic enim erit in regno caelorum, secundum illud Ioannis decimo quarto : "In domo Patris mei mansiones multae sunt".

Hoc autem dicebat Petrus per excessivum desiderium, quod consuevit esse in contemplantibus; et propter hoc additur: Nesciens , quid diceret, scilicet prae nimietate desiderii , secundum illud Psalmi : "Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt, et ego ad nihilum redactus sum et nescivi "; et proptei profunditatem mysterii, secundum illud Canticorum sexto : " Descendi in hortum uncum, ut viderent poma convallium et inspicerem " etc.; et paulo post: " Nescivi, anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab ". Et ex hac duplici causa nesciebat Petrus, quid dicebat: unde in Glossa : "Etsi Petros ex sua infirmitate nescit, quid dicat: insiti tamen sibi dat ardoris indicium, dum eos quos videre delectabat, etiam officio sistere quaerit. Errabat, quia in terra et in hac mortali carne sibi et coapostolis suis dari cupiebat regnum, quod in caelis et carne mortali exspoliatis est promissum ".

62. Notandum autem, quod Petrus decipiebatur primo, quia volebat manere in statu, a quo est transeundum. Dicitur enim ad Hebraeos ultimo :"Non habemus hic manentem civitatem "; Petrus autem volebat manere hic. In quo etiam reprehensibiles sunt quidam, qui, dum Volunt arcem contemplationis ascendere , volunt quiescere et ad laborem actionis recusant descendere. Et hi designantur per filios Ruben, de quibus Numerorum trigesimo secundo dicitur, quod voluerunt ultra Iordanem remanere. " Quibus ait Moyses: Nunquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis "? quasi dicat: non. Unde "Iacob vidit scalam in somnis ", Genesis vigesimo octavo, et " Angelos", non quiescentes, sed "ascendentes et descendentes per eam ".

Secundo decipiebatur in hoc, quod umbram credebat in hoc verificatum ; cum tamen dicat Apostolus primae ad Corinthios decimo tertio " Videmus nunc per speculum in aenigmate "; et tabernaculum gloriae credebat materiale, cum tamen sit spirituale, secundum illud Psalmi: " Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis "; hoc est " tabernaculum, quod fixit Dominus, et non homo ", sicut dicitur ad Hebraeos octavo. Et hoc potissime cavendum est contemplativis, ne decipiantur in figuris ostensis.

Tertio vero, quia dividere volebat unita, et quod erat unum triplicare volebat. Unum est enim in gloria Sanctorum tabernaculum, secundum illud. Ioannis decimo septimo : " Volo, Pater, ut, ubi ego sum, et illi sint mecum "; et Apocalypsis vigesimo primo: " Ecce, tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis"; et Ioannis decimo: " Fiet unum ovile et unus pastor". HAEc autem deceptio non erat per iudicium et assensum, sed magis propter mentis excessum, de quo secundae ad Corinthios quinto : " Sive mente excedimus, Deo" etc.: et Psalmus: "Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu ".

63. (Vers. 34.). HAEc autem illo loquente etc. Post ingressum et progressum determinat hic Evangelista contemplationis statum sive consummationem . Consummatur autem contemplatio in duobus: quorum primum est ostensio maiestatis terribilis, secundum vero, revelatio veritatis credibilis.

Primo ergo quantum ad maiestatis terribilis ostensionem dicitur: HAEc autem illo loquente, facta est nubes. HAEc erat divinae maiestatis ostensiva: unde filiis Israel terribilis in nube apparebat; unde dicitur Exodi ultimo : " Postquam perfecta sunt omnia, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud; nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube cooperiente omnia, et maiestate Domini coruscante ". Similiter tertii Regum octavo dicitur: " Factum est, cum exissent sacerdotes, nebula implevit domum Domini: et non poterant sacerdotes ministrare propter nebulam ; impleverat enim gloria Domini domum Domini ". Unde nubes indicium erat supernae gloriae et maiestatis. Et propterea subditur: Et obumbravit eos, et timuerunt. Sentiebant enim divinam virtutem in nube, de qua supra primo : " Virtus Altissimi obumbrabit tibi "; et ideo timuerunt propter praesentiam summae virtutis, sicut Iob, qui dicebat trigesimo primo: "Semper quasi tumentes fluctus super me timui Dominum"; et Ieremiae decimo: " Quis non timebit te, o Rex gentium " etc.

64. Secundum mysticum autem sensum per nubem intelligi potest caro Christi, primo, quia contemperat lumen Divinitatis oculis nostris, ut possimus intueri; Exodi decimo nono : "Nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te ".

Secundo vero, quia est divinae lucis vehiculum super terram tenebrosam, secundum illud Isaiae decimo nono : " Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Aegyptum ". Tertio , quia ortum traxit de amaritudine et poenali tate naturae humanae, mediante Maria Virgine: quod figuratum est tertii Regum decimo octavo : " Ecce, nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari ".

Quarto, quia aquam gratiae salutaris, quam hausit in sui origine, effundit, cum agitatur vento orationis; unde Ecclesiastici quadragesimo tertio : " Medicina omnium in festinatione nebulae ".

Ex hoc erudiuntur contemplativi, ut non tantum erigant oculos ad lucem Deitatis radiantem, sed etiam ad nubem humanitatis obumbrantem. Quod figuratum est Ioannis primo , ubi dixit Dominus Nathanaeli: " Videbitis Angelos ", id est contemplativos, " ascendentes et descendentes super Filium hominis ", quia in humanitate latet divina maiestas.

65. (Vers. 38.). Secundo vero quantum ad veritatis credibilis revelationem adiungitur: Intrantibus autemillis in nubem, scilicet excitantem ad reverentiam, iuxta quod dicitur Exodi vigesimo quarto: " Ingressus Moyses medium nebulae, ascendit in montem ", ubi audivit divinas revelationes.

Unde et nunc subditur: Vox facta est de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus: discretive ipsum demonstrat, ut ostendat, quod ipse solus est filius per naturam: unde in Psalmo : " Ex utero ante luciferum genui te ". Et ponuntur ibi discretiones tum in hoc, quod dicit hic, tum in hoc, quod dicit meus, tum in hoc, quod dicit dilectus: in quo declarat, proprietatem filiationis in Christo esse personalem et connaturalem et coaequalem. Ostenditur personalis per pronomen, quod certam demonstrat personam ; unde ipse dicebat Ioannis octavo ad demonstrationem personae suae: " Ego principium, qui et loquor vobis ". - Ostenditur connaturalis per hoc, quod dicit meus, secundum illud Psalmi : " Dixit Dominus ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te "; quia alium non habet patrem nisi Deum, ad cuius distinctionem Ioannis vigesimo dicitur: "Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum ".

Ostenditur etiam coaequalis in hoc, quod addit dilectus, id est praecipue et summe: unde Canticorum quinto : " Dilectus meus electus ex millibus "; et Ioannis quinto: " Pater diligit Filium et omnia ostendit ei ". 66. Et quia ista veritas adeo erat credibilis, ut omnia dicta Christi ostenderet esse credenda; ideo adiungit: Ipsum audite, non aure solum corporis, sed etiam cordis, sicut Propheta in Psalmo : " Audiam, quid loquatur in me Dominus ". Audite, inquam, cum omni reverentia, secundum consilium Ecclesiastici trigesimo secundo : " Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia ". Ipsum audile, cum omni obedientia, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: " Qui audiunt me non confundentur, et qui operantur in me non peccabunt ".

Ipsum audite, cum omni diligentia: unde infra decimo nono: " Omnis populus suspensus erat, audiens eum " etc.

Haec autem vox firmavit corda discipulorum, ut etiam ipsa eorum doctrina ex hoc fleret authentica, secundum illud secundae Petri primo : Non enim indoctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam, sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre " etc. usque ibi: "Cum essemus cum ipso in monte sancto.".

67. (Vers. 36.). Et dum fieret vox etc. Hic ultimo post contemplationis consummationem subiungit Evangelista ipsius subtractionem, circa quam duo introducit Evangelista: primum est reditus visionis solitae, secundum est occultatio visionis ostensae.

Primo igitur quantum ad reditum visionis solitae dicitur: Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus, scilicet absque Moyse et Elia, sicut et ante cum eis erat. Et hoc est quod in Canticorum octavo desiderabat sponsa: " Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te solum foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat"? Et hic ideo solus cum eis inventus est, ut intelligant transitum Legis et propoetiae et permanentiam veritatis evangelicae, iuxta quod dicitur Matthaei vigesimo quarto : " Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribnnt". Unde in Glossa Bedae: " Solus cernitur, quia, Legis et Prophetarum umbra discedente, verum lumen, coruscante Evangelii gratia, reperitur". Vel, ut ostendat, quod ipse est solus, qui adorandus est, et ei tabernaculum aedificandum, iuxta illud Deuteronomii sexto : " Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies ".

Vel, ut ostendat, quod ipse solus est, qui potest salvare: unde Actuum quarto : " Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat non salvos fieri "; et ad Hebraeos septimo:"Iesus autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium ; unde et salvare in perpetuum potest, semper vivens ad interpellandum pro nobis".

68. Secundo vero quantum ad occultationem visionis ostensae subditur : Et ipsi tacuerunt. Sciebant enim, scriptum esse Tobiae duodecimo : "Sacramentum regis abscondere bonum est". Nondum enim erat tempus loquendi, sed magis occultandi, secundum illud Ecclesiastae tertio: " Tempus tacendi et tempus loquendi "; et Ecclesiastici vigesimo: "Est tacens, sciens tempus apti temporis. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus ".

Et tales fuerunt Apostoli: propter quod additur: Et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant: non quia vellent ex avaritia occultare, sed quia ex divina obedientia reticere. Praeceperat enim hoc eis Dominus, secundum illud Matthaei decimo septimo " Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis resurgat a mortuis ".

69. Huius autem prohibitionis triplex potest ratio assignari. Una fuit informatio contemplativorum, moram est celare divinum secretam, secundam illid Isaiae vigesimo quarto : " Secretum meum mihi, secretum meum mihi". Unde Maria celavit partum virginalem annis triginta, Elisabeth conceptum mensibus quinque, sicut dicitur supra primo: (Occultabat se mensibus quinque "; Paulus raptum quatuordecim annis, secundae ad Corinthios duodecimo: " scio hominem ante quatuordecim annos " etc.

Secunda ratio fuit informatio praedicatorum, ut verbum veritatis non proponant, nisi videant capacitatem auditorum ad credendum et suscipiendum verbum, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo :" Ubi non est auditus, non effundas sermonem ". Unde in Glossa: "Domino iubente, tacent, donec Filius hominis a mortuis resurgat, ne incredibile sit pro rei magnitudine, et post tantam gloriam sequens crux scandalum faciat "; et Hieronymus : " Utique doctoris est audientium considerare personas, ne irrideant, antequam audiant ".

Tertia ratio fuit instructio universorum, ut nemo velit laudari, nec quis audeat laudare in hac vita, secundum illud Ecclesiastici undecimo : " Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis suis agnoscitur vir"; unde Ambrosius: " Lauda post mortem, praedica post consummationem ".

70. Factum est autem in sequenti die etc. Post demonstrationem gloriae promissae et contemplationem gloriae demonstrare subditur hic confirmatio gloriae consideratae in mirabili curatione daemoniaci, muti et lunatici . Circa huius curationem tria introducuntur ab Evangelista ad ipsius explicationem perfectam. Primum est opportunitas disponens: secundum est potestas efficiens, ibi : Respondens autem Iesus, ait illis etc.; tertium est utilitas conseyms, et hoc ibi: Stupebant autem omnes etc.

Opportunitas autem disponens colligitur ex tribus, scilicet ex praesentia multitudinis occurrenta, ex nutantia hominis obsecrantis, ex violentia demonis obsidentis.

71. (Vers. 37.). Introducit igitur primo multitudinis occurrentis praesentiam, cum ait: Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, revertendo scilicet ad plana; occurrit illis turba multa, quia credebant et sperabant videre signa, secundum illud Ioannis sexto : "Sequebatur Iesum multitudo magna, videntes signa, quae faciebat super his qui infirmabantur ". Et nota, quod non comitatur turba ascendentem, quia non capit sublimia ; unde Exodi decimo nono : " Non poterit vulgus ascendere in montem "; occurrit autem descendenti, quia libenter amplectitur Christi humilia: unde Matthaei octavo: "Cum descendisset Iesus de monte, secutae sunt eum turbae multae ".

72. Ex hoc etiam potest spiritualiter intelligi, quod paucorum est otium contemplationis, quod designatur per ascensum in montem: sed multorum est exercitium actionis, quod designatur per eius descensum et turbam occurrentem. Quod designatam fuit in arca Noe, quae, cum esset trecentorum cubitorum in imo, consummata est in summo in cubito uno, sicut patet Genesis sexto . Et ideo apex montis competit contemplantibus, et campestria plana laborantibus, iuxta illud Psalmi: " Ascendunt montes, et descendunt campi". Et hoc est quod dixit Beda in Glossa : "In monte orat, docet, maiestatem suam demonstrat, Patris vocem Apostolis pandit: descendens autem a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit ". Ubi tangit quatuor actus contemplativae, quos designavit in montis ascensu, qui sunt oratio, lectio, contuitio divinorum et revelatio secretorum: et quatuor aetivae, qui ostendantur in descensu. Quadrupliciter enim debet praelatus in exercitio actionis condescendere subditis suis, scilicet visitando, compatiendo, vitia increpando et necessitates relevando .

Secundum litteram vero descendenti turba occurrit, quia cupiebant videre expulsionem daemonis, quae non potuit fieri a discipulis, sicut paulo post subditur: " Rogavi discipulos tuos, ut eiicerent illum et non potuerunt". Ex tanta igitur praesentia et desiderio populi colligitur opportunitas miraculi faciendi.

73. (Vers. 38.). Secundo vero introducit hominis obsecrantis instantiam, cum ait: Et ecce, vir de turba exclamavit. In hoc ostendit affectum in supplicando, secundum illud Psalmi : " Dum clamarem ad Dominum, exaudivit vocem meam "; unde primi Machabaeorum quinto: " Exclamaverunt tubis in caelum et exclamaverunt in oratione "; et de Samuele dicitur primi Regum decimo quinto, quod " contristatus clamavit ad Dominum tota nocte ".

Et quod hic esset clamor orationis, patet per hoc quod sequitur: Dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi. In qua oratione fatetur Christi excellentiam, offert reverentiam, petit clementiam et allegat indigentiam: et sic est oratio satis perfecta. Cum dicit: Magister, excellentiam confitetur, iuxta quod dicitur discipulis: " Vocatis me magister et domine, et bene dicitis", Ioannis decimo tertio . Ideo autem magis vocat eum magistrum, quia existimabat, eum plnra posse et scire quam discipulos, qui non potuerant nec sciverant curare filium suum; et propterea dicebat Dominus discipulis Matthaei vigesimo tertio : " Ne vocemini magistri, quia unus est magister vester, Christus ".

In hoc autem, quod addit: Obsecro, exhibet reverentiam. Obsecrantis enim est se humiliare et revereri, iuxta quod dicitur primae ad Timotheum quinto : "Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem ". Et hoc potissime debet homo facere in oratione. Nam Ecclesiastici trigesimo quinto dicitur: " Oratio humiliantis se nubes penetrabit ".

In hoc -vero, quod addit: Respice in filium meum, petit misericordiam, secundum illud Ecclesiastici trigesimo sexto : (Miserere nostri, Deus omnium, et respice in nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum "; de quo respectu dicitur in Psalmo: " Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum ".

In hoc, quod addit: Quia unicus est mihi, allegat indigentiam, quasi dicat illud Psalmi : (Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego ". Unicus enim filius tenere diligitur, iuxta illud secundi Regum primo: " Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam "; et cum dolore perditur: unde Genesis quadragesimo secundo dixit Iacob de Beniamin: "Ipse solus remansit, si quid ei adversitatis acciderit in terra deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

74. (Vers. 39.). Tertio vero adiungit daemonis obsidentis violentiam, cum addit: Et ecce, spiritus apprehendit illum , et subito clamat: ex quo apparet, quod daemon affligebat afflictione repentina; unde Matthaei decimo septimo dicitur de isto eodem : " Miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur et saepe cadit in aquam et crebro in ignem "-unde talis infirmitas erat repentina, sicut est infirmitas arreptitiorum. Talis autem erat Saul, de quo primi Regum decimo sexto dicitur, quod (quando spiritus Domini malus arripiebat Saul, quod David citharam percutiebat"; in quo designatur, quod verus David, Christus, daemoniacam violentiam donaturus erat.

Nec tantum erat repentina, sed etiam afflictiva: unde addit: Et elidit et dissipat eum cum spuma: quod est signum magni doloris et afflictionis: unde poterat iam dicere : " Dissipata sunt ossa mea secus infernum ", quia a spiritu infernali ille dissipabatur.

Nec tantum erat afflictiva, sed etiam diuturna: propter quod addit: Et vix discedit dilanians eum: unde poterat dicere illud Iob decimo nono : "Simul venerunt latrones et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum ".

78. (Vers. 40.). Et quod passio ista magnae esset durationis , apparet propter difficultatem curationis: unde adiungit: Et rogavi discipulos tuos, ut eiicerent illum, et non potuerunt. Ratio autem hu;us fuit, quod non poterant per potestatem terrenam, secundum illud Iob quadragesimo primo : "Non est potestas super terram " etc: et tunc aberat potestas divinae efficaciae propter incredulitatem humanam. Unde Matthaei decimo septimo: " Dixerunt discipuli Domino: Quare nos non potuimus eum eiicere? At ille respondens dixit: Propter incredulitatem vestram". Sed econtra Marci nono: (Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti".

76. Secundum spiritualem autem intelligentiam in hoc daemoniaco sic vexato intelligitur homo, qui possidetur a peccato spirituali: qui apprehenditur per superbiam, quae prima facit, quod diabolus manum extendat in hominem, secundum illud Iob quadragesimo primo : "Ipse est rex super omnes filios superbiae ". - Secundo vero clamat per iactanteim; Isaiae quinto : " Exspectavi, ut faceret institiam, et ecce, clamor". Tales erant Pharisaei, secundum illud Matthaei vigesimo tertio: " Dilatant phylacteria sua, magnificant fimbrias, amant primos accubitus in coenis " etc. Tertio vero elidit per invidiam, secundum illud Iob trigesimo : " Elevasti me, et quasi super ventum ponens ", per arrogantiam, "elisisti valide ", per invidiam, quia, Iob quinto, "parvulum occidit invidia ".

Quarto vero dissipatur per iracundiam, quae omnes cogitationes conturbat, secundum illud Iob decimo septimo : "Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum"; et in Psalmo: " Dissipati nec compuncti, frenduerunt super me dentibus suis ".

Quinto dilaniat per cordis moestitiam, qua praecipitat in impatientiam , per quam dilaniatur et conscientia: unde Ecclesiastici trigesimo octavo : " Tristitia cordis flectit cervicem " etc.

Et hinc est, quod vix discedit propter perfidiam: Sapientiae duodecimo: " Nequam est natio illorum, et naturalis malitia eorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio cordis eorum in perpetuum .

77. (Vers. 41.). Respondens autem Iesus ait illis etc. Post opportunitatem disponentem explicat secundo Evangelista potestatem efficientem, quae describitur hic ut aequa, ut pia et ut magna.

Primo describitur ut aequa in argutione cordis increduli, cum dicit: O generatio infidelis et pervertat ut infidelitas sit in cognitione et peruersitas in affectione, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo : "Generatio enim perversa est, et infideles filii ". Infidelitas reddebat eos stultos et perversitas duros, secundum illud Ecclesiastae primo: "Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitas est numerus "; ideo non solum sunt admonendi, etiam fortiter increpandi. - Propterea addit: Osquequo ero apud vos, vobis scilicet faciens bona, et patiar vos? sustinens scilicet vestra mala: quod non dicit propter impatientiam, cum ipse sit, de quo dicitur Matthaei quinto : "Qui solem suum facit oriri super bonos et malos "; et supra sexto: " Ipse benignus est super ingratos et malos ". Sed hoc dicit, ut per increpationem duram expellat cordis du ritiam, secundum illud ad Titum primo: "Increp eos dure, ut sani sint in fide ".

78. Secundo describitur ut pia in advocationi infantis obsessi, cum dicit: Adduc huc filium tuum scilicet ad praesentiam Salvatoris, ut iam videatui impletum illud Isaiae quadragesimo nono : "Afferent filios suos in ulnis et filias suas super humeros portabunt ". Adduc, inquam, per fidem tuam eum qui non potest venire per fidem suam, sicut illi viri apportaverant paralyticum, de quibus Matthaei nono dicitur: " Quorum fidem ut vidit Iesus, dixit: Dimittuntur tibi peccata tua". Unde Marci nono Dominus dixit illi viro: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti ". Fides enim illa est, qua mediante quis ducitur ad Christum, quia ipsa est via deveniendi ad lucem: unde Apostolus ad Hebraeos undecimo : "Accedentem oportet credere, quia sine fide impossibile est placere Deo ".

79. (Vers. 42.). Et quia " non est conventio Christi ad Belial nec lucis ad tenebras ", ideo addit: Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit: in quo ostenditur, quod ipse invitus veniebat ad lucem tanquam male agens, secundum illud Ioannis tertio: " Qui male agit odit lucem ". Simul etiam cum hoc ostenditur, quod diabolus maxime adversatur, ne quis ab eo obsessus convertatur ad Christum, secundum quod dicit Beda in Glossa : " Unde puer ad Dominum accedens eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a daemone gravius pulsantur, ut ad vitia revertantur ". Cuius exemplum habemus Exodi decimo quarto de Pharaone, qui persequebatur populum recedentem.

80. (Vers. 43.). Tertio describitur ut magna in expulsione spiritus immundi , cum additur: Et increpavit Iesus spiritum immundum, quasi solo verbo compescens eum, secundum illud supra quarto : "Increpans non sinebat ea loqui "; unde Angelus Domini Zachariae tertio dicebat: "Increpet Dominus in te, satan ".

Et quia illa increpatione electum est daemonium, subditur: Et sanavit puerum. Unde illa increpatio erat salutaris: propter quod Iob quinto "Increpationem Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius sanabunt ". - Et quia hoc meruerat fides patris, ideo additur: Et reddidit illum patri suo , ad leniendum dolorem suum, ut posset dicere unico suo illud Iacob, Genesis quadragesimo sexto: "Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ".

81. Hoc autem facto spiritualiter eruditur praelatus, qualiter subditum a diabolo per peccatum obsessum reddere debet Regi caelorum, scilicet increpando et sanando : increpando per iustitiam et sanando per clementiam. Debet autem esse rigor iustitiae respectu culpae, sed dulcor clementiae respectu naturae. Unde Augustinus : " Fiat correctio cum dilectione hominum in odio vitiorum"; et Gregorius : " Districtionem debemus vitiis et compassionem naturae ". "Vera namque iustitia compassionem habet, falsa iustitia indignationem " . Unde etiam infra decimo dicitur de Samaritano curante vulneratum, quod plagis eius infudit vinum et oleum, vinum mordicativum et oleum lenitivum, secundum duo, quae dicta sunt.

82. (Vers. 44.). Stupebant autem omnes etc. - Post opportunitatem disponentem et potestatem ef- Scientem subdit hic Evangelista utilitatem consequentem. Et haec fuit duplex: prima universalis, secunda particularis. Prima fuit excitatio universorum ad reverentiam maiestatis, secunda fuit sollicitatio discipulorum ad intelligentiam veritatis.

Primo igitur quantum ad excitationem universorum ad maiestatis reverentiam dicitur: Stupebant autem omnes in magnitudine Dei, quia magna erat potentia, quae tam magnum morbum in tam parvo tempore, tam parvo verbo perfecte curavit. Unde decanlabant illud Psalmi : "Magnus Dominus noster et magna virtus eius"; et illud Ieremiae decimo : "Magnus es tu, Domine, et magnum nomen tuum, et in universis regnis terrarum nullus est similis "; et Exodi decimo quinto: " Quis similis tui in fortibus, Domine? Terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia ".

83. Secundo vero quantum ad sollicitationem discipulorum ad veritatis intelligentiam additur: Omnibus mirantibus in omnibus, quae faciebat et etiam dicebat et loquebatur "; dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos ; quasi dicat eis: aliis recognoscentibus et admirantibus magnitudinem miraculorum, vos cogitate humilitatem futurorum opprobriorum et " pretiosi sanguinis, quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum ceteri mirantur tantum facta divinae altitudinis ". Unde ponite, id est, in memoria habete , secundum illud Canticorum ultimo: " Pone me ut signaculum supra cor tuum ". Ideo autem post ostensionem miraculi adiungit praedictionem futuri supplicii, ne subito veniens passio discipulos omnino concutiat: unde Ecclesiastici undecimo : "In die bonorum ne immemor sis malorum "; et ne aliquis prosperitatis tempore extollatur, secundum illud Proverbiorum vigesimo septimo: " Ne glorieris in crastinum, ignorans, quid superventura pariat dies"; et ideo Ecclesiastici undecimo: "In die honoris tui ne extollaris ".

Hi sermones, quos vult ad memoriam reduci, sunt de passione: unde addit: Filius hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Tradatur, inquam, ex clementia a Deo Patre: ad Romanos octavo: " Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum " etc. Tradetur ex obedientia a se ipso; Isaiae quinquagesimo tertio : " Pro eo, quod tradidit in mortem animam suam ". Tradetur ex malitia a Iuda proditore: Matthaei vigesimo sexto: " Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet". Et in hoc implicat totam passionem.

84. (Vers. 45.). Et quoniam hoc erat occultum mysterium, ideo additur: At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud; quia adhuc rudes erant et animales nec intelligebant praeterita, ideo nec futura: unde Ecclesiastae octavo : " Qui ignorat praeterita nec futura ullo scire potest nuntio ".

Immo et quia adhuc non erant perfecte eruditi, ideo additur: Et timebant eum interrogare de hoc verbo. Nondum enim audierant ab eo illud Ioannis decimo quinto : "iam non dicam vos servos, quia servus nescit, quid faciat dominus eius " etc. Huius autem ignorantiae triplex erat ratio. Partim enim veniebat ex amore caritatis, partim ex fide Divinitatis, partim ex consueto modo loquendi in parabolis. Et hoc tangit Glossa Bedae : " Haec ignorantia " etc. Licet autem sciret Dominus, eos ignorare, praedixit tamen eis, ut postmodum narravit post resurrectionem, quando eos increpavit, infra ultimo : "O stulti et tardi corde ad credendum "! et quando " aperuit illis sensum ". Unde huius rationem reddit Ioannis decimo quarto: "Hoc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis ". Tunc autem dicebat, ut, sicut dictam est , in omni nostra exaltatione doceat mortis et humilitatis nostrae habere memoriam ; unde Ecclesiastici septimo: " Memorare novissima tua et in Aeternum non peccabis ".

Norma praesidendi tripliciter explicatur.

85. Intravit autem cogitatio etc. Haec est tertia pars huius partis , in qua agitur de missione Apostolorum, ubi post explicationem formae praedicandi et viae proficiendi explicatur norma praesidendi. Apostoli enim gerebant personam praedicatorum, virorum perfectorum et praelatorum. Quoniam autem praelaiis ad plebem regendam sunt necessaria tria, scilicet humilitas animi, Aequanimitas zeli et perspicacitas iudicii: ideo pars ista tres habet: in quarum prima informat ad animi humilitatem; in secunda, ad zeli Aequanimitatem, ibi : FAEtum est autem, dum complerentur etc.: in tertia, ad iudicii perspicacitatem, ibi: Factum est autem, ambulantibus illis etc.

Prima pars habet duas. Primo enim informat ad humilitatem respectu domesticorum: secundo vero, respectu extraneorum, ibi : Respondens auton Ioannes dixit etc.

In persuasione autem humilitatis ad domesticos habendae tria introducuntur ab Evangelista. Primum est laudandae humilitatis occasio propter suum contrarium: secnndum est laudativa manuductio per sensibile exemplum: tertium est perfectae laudis conclusio per definitivum iudicium.

86. (Vers. 46.). Primo ergo introducitur laudandae humilitatis occasio, et hoc propter suum contrarium repellendum, cum dicit: Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.

Et nota, quod Lucas dicit, in eos cogitationem intrasse: Marci nono dicuntur disputasse: Matthaei decimo octavo dicuntur Dominum interrogasse. Nec est contradictio, quia hoc totum potuit esse, ut primo cogitatio intraret, deinde sequeretur disputatio, et postremo ad Magistrum deferretur quaestio. Et quod unus Evangelistarum reticet, alius dicit.

Haec autem cogitatio via erat ad superbiam et intraverat in eos ex corruptione antiqua, de qua Genesis octavo : " Sensus et cogitatio humani cordis prona sunt in malum ab adolescentia sua", et maxime ad superbiam: quia, sicut dicitur Tobiae quarto, "superbiam in tuo sensu, aut in verbo nunquam dominari permittas: in ipsa enim initium sumsit omnis perditio ". Ideo viro superbe cogitanti dicitur Iob decimo quinto : " Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos "? Tales erant tunc Apostoli contra consilium Ecclesiastici sexto: " Non te extollas in cogitatione tua velut taurus, ne elidatur virtus tua ". Ista autem superba cogitatio habuit ingressum ex hoc, quod tres discipulos in montem duxerat securo: et tamen soli Petro dixerat: " Tibi dabo claves regni caelorum ", ut dicitur Matthaei decimo sexto ; ideo quidam volebant Ioannem Petro parificare, alii volebant Petrum praeferre: et hoc est quod dicitur in Glossa: "Quia viderant Petrum " etc.

87. (Vers. 47.). Secundo vero adiungitur laudativa manuductio per sensibile exemplum, cum additur: At Iesus videns cogitationes cordis eorum , tanquam verus Deus, secundum illud primi Regum decimo sexto: " Homo videt ea quae patent, Deus autem intuetur cor "; et Ecclesiastici vigesimo tertio : " Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes ". Et quoniam cogitationem videbat esse viam ad morbum, ideo tanquam sapiens medicus apponit remedium, cum ait: Apprehendens puerum statuit eum secus se , tanquam sibi conformem et propinquum; unde Matthaei decimo nono dicebat: " Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere ad me venire, talium enim est regnum caelorum "; et Osee undecimo: " Quia puer Israel, et dilexi eum ". Et propter hoc dicebat Sapiens Sapientiae nono: " Noli me reprobare a pueris tuis, quia servus tuus sum ego et filius ancillae tuae ". Secus se igitur parvulum statuit, ut ostendat, parvulum oportere fieri qui vult esse amicus Dei .

88. (Vers. 48.). Et hoc notat, cum subdit: Et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: in quo ostendit, tantum affectum se habere ad parvulos et humiles, ut quod fit eis reputet sibi fieri: unde, Matthaei vigesimo quinto , dicet in iudicio: " Quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis ". Tales enim potissime acceptat, secundum illud Psalmi: " Excelsus Dominus et humilia respicit"; et secundum illud Isaiae sexagesimo sexto: " Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu " etc. - Ex hoc autem colligitur magna excellentia esse in parvulo, dum in eo recipitur Christus non solum secundum humilitatem humanam, verum etiam secundum auctoritatem divinam; ad quam insinuandam addit: Et quicumque me recipit , recipit eum qui me misit. Ex hoc colligitur, quod qui honorat et recipit parvulum Christi recipit et honorat Deum: magnus igitur est honor et gloria parvulorum.

Ex quo persuadet eis, ne ambiant esse magni, sed studeant esse parvuli. Et ad hoc invitat Apostolus ad Philippenses secundo : "In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes ". " Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui, cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens ". Sic etiam faciebat Apostolus, secundum illud primae ad Corinthios nono : " Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci "; et primae ad Thessalonicenses secundo : " Facti sumus parvuli in medio vestri tanquam si nutrix foveat filios suos ".

89. Tertio vero subiungitur perfectae laudis conclusio per definitivum iudicium, cum ait: Nam qui minor est inter vos omnes, per reputationem et humilitatem, hic maior est, secundum divinam acceptionem et veritatem. Minimus ergo est maximus, et hoc, quia ad magna praemia ordinatus, iuxta illud infra decimo octavo : "Qui se humiliat exaltabitur ". Si haec est per se vera tanquam Dei sententia, qui magis se humiliat, ille maior est, et qui maxime, ille est maximus.

Et ratio huius est, quia quanto sumus humiliores, tanto sumus a tumore superbiae inaniores; et quanto inaniores a tumore superbiae, tanto pleniores dilectione: et quanto hac pleniores, tanto maiores. De ipsa enim scribitur primae ad Corinthios decimo tertio : " Maior autem horum est caritas "; et ideo Ecclesiastici tertio: " Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam "; et rursus decimo : " Magnus est iudex et potens in honore, sed non est maior eo qui timet Deum ".

Vel ideo minor est maior, quia, quanto quis humilior, tanto Christo similior, et per hoc tanto ei proximior: Christus autem est maximus: sed quanto aliquis maximo propinquior, tanto maior: quanto ergo quis minor, tanto maior: et hoc est quod ipse innuit infra vigesimo secundo : " Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat ". Et ideo dicebat: " Qui maior est in vobis fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut ministrator "; et Marci nono: " Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ", quia dicitur Matthaei vigesimo: " Sic ernut primi novissimi, et novissimi primi". Et Paulus hoc attendens primae ad Corinthios decimo quinto dicebat : "Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus "; et ad Ephesios tertio: " Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec". - Ergo inter viros spirituales non debet esse contentio de primo loco, sed de postremo, quia ille honorabilior est, sicut dicitur infra decimo quarto: "Cnm vocatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco " etc.

90. (Vers. 49.). Respondens autem Ioannes etc. Post doctrinam humilitatis ad domesticos docet humilitatem habendam ad extraneos: circa cuius insinuationem tria introducuntur. Primo enim introducitur ex parte.viri extranei operatio virtutis: secnndo vero, ex parte discipuli prohibitio temeritatis ; tertio vero, ex parte Magistri persuasio humilitatis.

Primo ergo introducit operationem virtutis ex parte viri extranei, cum dicit: Respondens autem Ioannes dixit: Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eiicientem daemonia. Quia enim Dominus persuaserat humilitatem, volens scire Ioannes, Dirum documentum ad extraneos se extendat: ideo respondet et hunc extraneum facientem mirabilia introducit. Extranei autem a Christo possunt miracula Iacere, secundum illud Matthaei septimo : " Multi dicent mihi: Domine, in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus ". Tunc dicet illis: " Discedite a me, qui operamini iniquitatem ". Hoc autem fit, quando quis habet fidem Dominis Christi sine caritatis amore, secundum illud primae ad Corinthios decimo tertio " Si habuero fidem, ita ut montes transferam, caritatem antem non habuero: nihil sum ". Et hor est, quia caritas est illa quae facit amicum Christi. In hoc autem apparet virtus nominis Christi, ut magnae sit efficaciae invocatum ab extraneis, ut, secundum illud ad Philippenses secundo , " in nomine Iesu omne genuflectatur caelestium, terrestrium et infernorum". Unde infra decimo: " Domine, in nomine tuo etiam daemonia subiiciuntur nobis ".

91. Secundo vero introducit prohibitionem temeritatis ex parte discipuli, cum ait: Et prohibuimus eum, scilicet ego cum aliis ; quod non fuit absque nola praesumtionis, quoniam Proverbiorum tertio : " Noli prohibere, benefacere eum qui potest: si potes, et ipse benefac ". - Quia tamen frequenter quod fit typho superbiae palliatur zelo iustitiae, ideo adiungit: Quia non sequitur te nobiscum: et ideo non est dignus, ut sit nobis similis in opere miraculorum, qui non est similis in impletione consiliorum. In hoc autem latebat elatio, quasi diceret illud Isaiae sexagesimo quinto : "Qui dicunt: Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es ". Et apparebat Aemulatio illa, de qua Numerorum undecimo dicitur de viris, qui prophetaverunt in castris sine Moyse, quod "dixit Iosue, filius Nun: Domine mi Moyses, prohibe eos. At ille: Quid, inquit, aemularis pro me"? Unde Ioannes, qui erat praecipuus amator Domini et honoris eius aemulator, omnem, qui Dominum non amabat, a praedicatione nominis Christi excludere volebat. Unde Beda in Glossa : " Ioannes, diligens Dominum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio ". Verumtamen fallebatur, quia, ad Philippenses primo, " sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus, sed in hoc gaudeo et gaudebo ".

92. (Vers. 50.). Tertio quantum ad persuasionent humilitatis ex parte Magistri adiungit: Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere, sed potius humiliter sustinete licet imperfectum, quia, ad Romanos decimo quinto , " debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere "; et maxime, quando infirmus non est veritatis adversarius.

Propter quod addit: Qui non est adversum vos pro vobis est. Et ideo iste utilis est nobis et tolerabilis, cum nos non impugnet, sed adiuvet: unde Ecclesiastici undecimo: " De ea re, quae te non molestat, ne certaveris ".

93. Sed huic videtur contrarium illud Matthaei duodecimo : "Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum dispergit "; sed iste non erat cum Domino neque sequebatur eum : ergo erat ei contrarius et discipulis eins. Quomodo ergo erat pro eis? Ex quo datur intelligi, quod tria sunt genera praedicatorum. Quidam sunt pastores veri, et hi quaerunt solum Dei honorem et subditorum salutem, secundum illud Ioannis decimo : " Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis "; et isti sunt excipiendi et honorandi. Et hi sunt imitatores Christi, sicut Timotheus Apostoli, ad Philippenses secundo: " Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. Experimentum autem eius accipite, quoniam sicut patri Alius me-

. cum servivit in Evangelio - Quidam vero sunt mercenarii, qui pro commodo praedicant, tamen vera et bona, de quibus Ioannis decimo dicitur: " Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est ";

et isti tolerandi. - Quidam sunt lupi, sicut haeretici, qui in doctrina veritatis a Christo discordant: de quibus dicitur Ioannis decimo : "Lupus rapit et dispergit oves "; et Actuum vigesimo: "Intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi et isti snnt arcendi. Et de talibus intelligitur illud Matthaei duodecimo ; de secundis tantum loquitur in proposito. Unde Marci nono dicitur: " Nemo est, qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me "; unde Actuum decimo nono habetur de illis filiis Scevae, quod " tentaverunt invocare nomen Domini Iesu "; et subditur, quod spiritus nequam dixit eis: Iesum novi et Paulum scio: vos autem unde estis? Et praevaluit contra ambos, ita ut nudi et vulnerati exirent domum ".

94. Factum est autem, dum complerentur etc.

Postquam informavit Apostolos, Ecclesiae praelatos, ad humilitatem animi, informat hic secundo ad Aequanimitatem zeli . Et habet haec pars duas, in quarum prima introducitur occasio zeli deordinandi; in secunda vero adiungitur correptio zeli inordinati, per quam informentur ad zeli aequanimitatem: et incipit secunda pars ibi : Cum vidissent autem discipuli eius.

Occasio autem zeli deordinandi ex tribus ortum habuit, scilicet ex Domini necessitate, qua hospitio indigebat: ex discipulorum auctoritate qua hospitium requirebant; ex Samaritanorum tn-humanitate, qua hospitium denegabant .

93. (Vers. 51.). Primo igitur introducitur necessitas Domini, qua hospitio indigebat, quia tempus peregrinationis eius advenerat: quod notat, cum dicit: Factum est autem, dum complerentur dies assumtionis eius, id est, dum appropinquaret tempus passionis, per quam debebat assumi in caelum post resurrectionem: unde Psalmus de resurrectione inscribitur " de assumtione matutina "; Ioannis decimo tertio: " Sciens Iesus, quia venit hora " etc.

Dum adveniret passionis tempus, conveniens erat accedere ad patiendi locum: et ideo adiungit: Et ipse faciem suam firmavit, ut iret in Ierusalem, ad patiendum; quia dicitur infra decimo tertio : " Non capit, Prophetam perire extra Ierusalem "; ideo illoc tanquam ad locum confusionis et improperii volebat accedere. Propter quod signanter praemittit, quod faciem firmavit , scilicet per constantiam et divinam patientiam, secundum illud Ezechielis tertio : " Ecce, dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum, et ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ". Vere firma erat facies, quae non solum non fugit, sed etiam ad mortis opprobrium non concussa accessit, ita quod oportebat, eum per terram alienigenarum transire, iuxta illud quod dicitur infra decimo septimo : " Dum iret Iesus in Ierusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam ". Et ita oportebat, eum mendicare aliena hospitia, iuxta illud Ieremiae decimo quarto: " Quare quasi colonus futurus es in terra et sicut viator declinans ad manendum "?

96. (Vers. 53.). Secundo adiungitur auctoritas discipulorum, qua hospitium requirebant, cum ait: Et misit nuntios ante conspectum suum. Decet enim magnum Dominum habere nuntios praecursores, iuxta quod dicitur Malachiae tertio : " Ecce, ego mitto Angelum meum ", id est nuntium, "qui praeparabit viam ante faciem tuam ". Sic etiam legimus de Iacob Genesis trigesimo secundo, quod " misit nuntios ante se ".

Et quia boni nuntii fideliter et velociter exsequuntur imperium domini, deo additur: Et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut praepararent illi . Samaritani isti fuerunt coloni positi in civitatibus Samariae pro filiis Israel in Assyrios translatis, sicut dicitur quarti Regum decimo septimo, quod " rex Assyriorum adduxit de civibus Assyriorum viros et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel: qui possederant Samariam et habitaverunt in urbibus eius "; et de istis subditur postmodum ibidem, quod " fuerant timentes Dominum, nihilominus idolis suis servientes ". In horum civitatem intraverunt, non sua voluntate, cum dicatur Ioannis quarto , quod "Iudaei non coutuntur Samaritanis ", sed vel necessitate compulsi, quae legem non habet, sive de mandato Domini speciali. Nam in missione Apostolorum dicitur Matthaei decimo : "In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis "; sed illud dicitur ad praedicandum, non autem ad hospitium requirendum. Nam Ioannis quarto de hac civitate dicitur, quod " discipuli abierant in civitatem, ut cibos emerent"; et hoc mandato Domini faciebant, qui ostendebat, nullum hominem contemnendum, sed quemlibet amandum ut proximum, sicut infra decimo dicitur de Samaritano in parabola, quod tproximus fuit illi qui incidit in latrones ".

97. (Vers. 53.). Tertio adiungitur inhumanitas Samaritanorum, qua hospitium denegabant, cum dicitur: Et non receperunt eum, cum tamen ipse esset Dominus eorum; ut impleretur illud Ioannis primo : "In propria venit, et sui eum non receperunt ". Similis fuit inhumanitas istorum inhumanitati illorum de Gabaa ad levitam: dicitur Iudicum decimo nono, quod " sedebant in platea civitatis, nullusque voluit eos recipere hospitio ". Isti Samaritani non admittebantur a.Iudaeis ad cultum Dei, et ideo euntibus in Ierusalem erant contrarii.

Et propterea subditur: Quia facies eius erat euntis in Ierusalem, id est, quia manifeste hoc cognoscebant, quod iret in Ierusalem ad colendum Deum iuxta litam Iudaicum. Unde mulier Samaritana dixit ei Ioannis quarto : " Domine, patres nostri in monte hoc adoraverunt, vos autem dicitis, quod Ierosolymis est locus, ubi adorare oportet ". Et inter Iudaeos et Samaritanos de loco orationis erat contrarietas: sicut etiam spiritualiter nunc contingit, quod viri spirituales et colentes Deum deridentur et despiciuntur et abiiciuntur ab his qui amant mundum. Unde Proverbiorum decimo quarto : " Ambulans recto itinere et timens Dominum despicitur ab eo qui infami graditur via "; et Ecclesiastici decimo tertio: " Sicut communicabit lupus cum agno, sic peccator iusto ". Unde Sapientiae secundo: " Dixerunt impii: Circumveniamus iustum, quoniam contrarius est operibus nostris "; et paulo post: " Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius". Qui enim habent dissimilitudinem vitae non de facili habent societatem viae. Et propterea Samaritani, odientes Ierusalem, eunti in Ierusalem nolebant praestare humanitatem.

98. (Vers. S4.). Cum vidissent autem discipuli etc. Posita occasione zeli deordinandi, subiungit correptionem zeli deordinati. Circa quam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet indignatio reprehensibilis, increpatio rationabilis, informatio rememorabilis , Primum fuit in discipulorum animo, secundum fuit in Domini verbo, tertium fuit in dominico facto.

Primo igitur quantum ad indignationem reprehensibilem in discipulorum animo dicitur: Cum vidissent autem discipuli eius, Jacobus et Ioannes: vidissent, inquam, istius civitatis crudelitatem, ita ut possent dicere illud Psalmi : " Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate "; et iterum: " Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns". Unde indignatione commoti sunt, quia Dominum, cuius maiestatem in monte viderant cum Moyse et Elia, sic videbant despici in terra. - Propter quod additur : Dixerunt : Domine, vis dicimus, ut ignis descendat de caelo et consumat eos ? In quo ostenditur indignationis furor, quo in illos commoti erant, ut vellent perdere de terra. Ideo autem isti duo praecipue hoc dixerunt, quia magni erant honoris Domini zelatores: unde poterat de eis dici illud ad Romanos decimo: " Testimonium illis perhibeo, quia Aemulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam "; sicut duo filii Iacob, zelo iniuriae sibi factae commoti, destruxerunt urbem Sichimorum, sicut dicitur Genesis trigesimo quarto.

Vel ideo hoc dicebant, quia ipsi fuerant cum Domino in monte, ubi cognoverant eius maiestatem et viderant Eliae societatem: et ideo similem illi ultionem volebant facere, iuxta quod dicitur quarti Regum primo , quod " dixit Elias: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo et devoret te et quinquaginta tuos ". Et factum est sic.

99. (Vers. 58.). Secundo vero quantum ad reprehensionem rationabilem in Domini verbo subditur: Et conversus increpavit illos dicens: Nescitis, cuius spiritus estis. Hoc dicit, quia ipsi credebant, se moveri a spiritu rectitudinis: et ipsi movebantur zelo amaritudinis, quod non debebant, sicut dicit Iacobus tertio : " Quodsi zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris: nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem ". Et propterea dicitur primae Ioannis quarto : " Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint". Spiritus enim Christi est spiritus mansuetudinis, secundum illud lsaiae sexagesimo primo: " Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandam mansuetis misit me "; et quadragesimo secundo: "Ecce, servus meus, suscipiam eum. Dedi spiritum meum super eum. Calamum quassatum non confringet et linum fumigans non exstinguet ". Et hunc spiritum debebant isti habere tanquam boni discipuli et imitatores Magistri.

100. (Vers. 56.). Et propterea addit: Filius -enim hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare: quoniam hic adventus non erat iustitiae, sed misericordiae, secundum illud Ioannis tertio : "Non misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundam, sed ut salvetur mundus per ipsam "; unde ab isto fine nomen accepit, ut diceretur Iesus, secundum illud Matthaei primo: " Vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum saum a peccatis eorum "; et Matthaei vigesimo: "Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis". Et ideo qui spiritum Christi habel non debet expetere vindictam, sed exhibere patientiam, secundum illud Ambrosii in Glossa : (Perfecta, inquit, virtus non habet studium ultionis: nec ulla est iracundia, ubi caritatis est plenitudo ". Ideo dicitur ad Romanos duodecimo: "Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae".

101. Tertio quantum ad informationem rememorabilem in Domini facto subditur: Et abierunt in aliud castellum: in quo dedit formam discipnlis ut ante fugiant homines, quam cum eis contendant; iuxta quod dedit formam discipulis suis Matthaei decimo : ( Cum autem persequentur vos in una civitate , fugite in aliam ". Exemplum autem huios habemus de Abraham et Lot, Genesis decimo tertio ubi " dixit Abraham: Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te: fratres enim sumus. Si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo ". In quo docuit perfectam mansuetudinem, quae decet Christi servos, secundum illud secundae ad Timotheum secundo : (Servam autem Domini.non oportet litigare, sed mansuetam esse "; unde secundum illud Iacobi primo: " Sit omnis homo tardus ad iram. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur ". Si enim noluit Dominus maiestatis irasci tantae inliumanitati, quanto minus nos debemus alicui indignari? Et haec potissime mansuetudo reperiri debet in praepositis Ecclesiae: unde Apostolus secundae ad Timotheum quarto": " Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina "; quoniam in Psalmo dicitur: "Supervenit mansuetudo, et corripiemur ". Et Seneca : " Generosos est animus hominis, et facilius ducitur, quam trahatur "; unde ipse dicit, quod rex apum non habet aculeum.

102. Factum est autem, ambulantibus etc Post informationem Apostolorum ad normam praesidendi quantum ad humilitatem animi et aequaoimitatem zeli hic tertio loco informat eos quantum ad perspicacitatem iudicii ; et hoc perexemplom Iesu Christi. Perspicacitas autem iudicii manifestator in parte ista tripliciter: primo in repulsione duplicium: secundo, advocatione simplicium, ibi : Ait autem ad alterum etc.; tertio vero, redargutione mobilium, ibi: Et alter ait: Sequar te, Domine etc.

Circa repulsionem duplicium introducuntur duo: primum est simulatio simplicitatis, secundum est de- tectio duplicitatis.

103. (Vers. 57.). Primo igitur quantum ad simplicitatis simulationem dicit: Factum est autem, ambulantibus illis in via, scilicet discipulis ambulantibus cum Domino in via perfectionis, sicut dicitur de Noe Genesis sexto : " Noe vir iustus atque perfectas cum Deo ambulavit "; et similiter Dominus ad Abraham, Genesis decimo septimo: " Ambula coram me, et esto perfectus". De qua via Isaiae trigesimo: "Audies verbum praeceptoris tui. Haec est via bona: ambulate in ea ".

Et quia in hac via frequenter mali simulatione iungi volunt nonis, ideo additur: Dixit quidam ad Iesum : Sequar te, quocumque ieris. in quo ostendebat, se habere voluntatem sequendi perfecte, cum tamen aliud in corde haberet, sicut Simon magus, dequo dicitur Actuum octavo, quod " cum baptizabantur viri et mulieres, tunc Simon et ipse credidit et baptizatus est ", malo tamen corde et duplici, sicut ex sequentibus patet. Unde Hieronymus : " Iste bac intentione volebat sequi Iesum, qua Simon magus desiderabat habere potestatem miracula faciendi, ut de miraculis divitias lucraretur". Sed contra Ecclesiastici primo : " Ne accesseris ad illam duplici corde et ne fueris hypocrita in conspectu hominum ". Tales sunt qui magna promittunt et parva faciunt, contra quos Ecclesiastici quarto: "Ne fueris citatus in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis ".

104. (Vers. 58.). Secundo vero quantum ad duplicitatis detectionem adiungitur: Et ait illi Ieiu: Vulpes foveas habent, in quibus scilicet latent, et volucres caeli nidos, in quibus pernoctant: filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet; in quo miram ostendit inopiam, quasi dicat, se nolle habere comitem, qui diligat terrena; unde infra decimo quarto : " Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest mens esse discipulus", hoc est imitator perfectus. Unde Chrysostomus: " Respondet Dominus ad mentem eius, quasi dicat: Quid me sequeris propter pecunias, qui vides, non tantum mihi diversorium esse, quantum avibus"?

Simul etiam cum hoc notat eum de simulatione exteriori, quae intelligitur in vulpe, secundum quod infra decimo tertio dicitur de Herode : "Ite, dicite vulpi illi ". Et propterea per vulpes intelliguntur haeretici, quoniam tortuosi et subdoli sunt et ignem habent in caudis, sicut dicitur de vulpibus Samsonis Iudicum decimo quinto.

105. Notat etiam eum de simulatione interiori in volucre, quae alta petit; talis est superbus, sicut dicitur Abdiae primo : " Si exaltatus fueris ut aquila et inter sidera posueris nidum tuum; inde detraham te, dicit Dominus ". Et propter haec duo ostendit Dominus eius consortium repudiandum, quia, primae ad Corinthios primo , " ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius ".

Et propterea in exemplum imitationis factus est mendicus, iuxta illud secundae ad Corinthios octavo: " Factus est pro nobis egenus, ut eius inopia divites essemus "; unde imitatores Christi inopia Christi divites facti sunt. Valde enim dives est qui tantum habet, quantum Rex caeli et terrae. Hu;usmodi autem est, qui nihil habet proprietate et totum possidet caritate, sicut illi, secundae ad Corinthios sexto , " tanquam nihil habentes et omnia possidentes ". Beatus, qui terrenam foveam commutat in Aeternam aulam: " beati autem pauperes spiritu " etc.

Simul etiam cum hoc attende, quod paupertas non est placita nisi simplex contra dolositatem vulpis, et humilis contra elationem volucris. Unde Isaiae sexagesimo sexto : " Ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos "? ubi iungit paupertatem simplicitati et humilitati. Unde Augustinus : " Quid prodest divitias reliquisse, cum miser homo superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo"? Nam pauper superbus odiosus est Deo et hominibus, secandam illud Ecclesiastici vigesimo quinto: " Tres species odivit anima mea "; " Pauperem superbam " etc.

106. (Vers. 59.). Ait autem ad alterum. Post repulsionem duplicium subditur hic aduocatio simplicium, circa quam duo introducuntur: primum est vocatio innocentis: secundum est eruditio ignorantis.

Primum igitur quantum ad innocentis vocationem dicitur: Ait autem ad alterum: Sequere me, sicut filius patrem: Ieremiae tertio : " Patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis ". Vel sicut discipulus magistrum, sicut dixit Dominus adolescenti consilium quaerenti Matthaei decimo nono: "Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus: et veni et sequere me ". Et hunc discretive vocabat, sicut Petrum, Ioannis ultimo: "Tu me sequere ".

Et signanter alterum dicit, quia alterius erat dispositionis: erat autem simplex et humilis: ad quod designandum adiungit: Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum: in quo apparet puritas, quia non celabat cordis affectum, non refutabat consilium. Unde Isidorus : " Non respuit esse discipulus, sed expleta pietate paterni funeris, vult liberior sequi i. Apparet humilitas, quia mortuo patri impendere volebat obsequium, iuxta illud Ecclesiastici tertio : "Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt, in opere et sermone et omni patientia ". Ad hoc autem movebat eum obedientia divini praecepti: Exodi vigesimo " Honora patrem tuum "; movebat etiam clementia animi: sepelire enim mortuum opus est misericordiae, de qua commendatur Tobias, primo: "Cum occideret rex multos de filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum "; movebat etiam consuetudo laudabilis, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo: " In mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus, incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius ". Unde apparet, quod non dixit hoc ex carnalitate, sed ex quadam pietate et humilitate, sicut Eliseus dixit Eliae tertii Regum decimo nono : " Osculer, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ".

107. (Vers. 60.). Secundo vero quantum ad ignorantis eruditionem subditur: Dixitque illi Iesus: Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos. In quo primo erudit eum peccatorum consortium declinare: nam mortui vocantur hic peccatores et infidelesunde ad Ephesios secundo: " Vos cum essetis mortui in delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis ". Talium consortium deserendum est viro sancto, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio : " Quae communicatio homini sancto ad canem "? id est ad peccatorem et infidelem. Unde quantumcumque sit coniunctus, tamen deserendus, maxime cum impedit bonum. Unde Deuteronomii trigesimo tertio: " Qui dixerit patri suo et matri suae: Nescio vos; et fratribus: Ignoro illos: hi sunt qui custodierunt iudicia tua, o Iacob, et legem tuam, o Israel".

108. Erudit etiam eum, minora bona pro maioribus postponenda esse: unde Ambrosius docet, " minora bona pro utilitate maiorum esse praetermittenda. Maius est enim animas mortuorum praedicando suscitare, quam corpus mortui in terra abscondere ".

Et propterea subdit: Tu autem vade et annuntia regnum Dei: quasi dicat: minus bonum pro maiori intermitte, iuxta quod dicitur primae ad Timotheum quarto : " Exerce temetipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est" etc. Ex quo apparet, quod opera pietatis spiritualis omnino secundum sententiam Apostoli et Domini sunt corporalibus operibus anteponenda. Quamvis enim pietatis magnum sit opus sepelire mortuum, et hoc patrem proprium: tamen Christus vult, pro predicationis officio esse dimittendum. Propter quod dicebant Apostoli Actuum sexto : " Non est aequum, nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis ". Quantum enim anima melior est corpore, tantum melius est animam pascere praedicando quam corpus alimenta ministrando; vel maxime, quia plures sunt idonei ad sepulturam praebendam quam ad dandam doctrinam. Unde Apostoli dicebant Actuum sexto : " Considerate viros boni testimonii, quos constituamus super hoc opus. Nos autem orationi et ministerio verbi instantes erimus "; quia dicitur infra decimo: " Maria optimam partem elegit "; et ideo Danielis duodecimo: " Qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae " etc. - Et nota, quod dicit: Annuntia regnum Dei, volentibus scilicet paenitere: iuxta quod dicebat Christus Matthaei quario : " PAEnitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum ". Sicut ergo est magnum peccabat, cum indigenti dives non dat eleemosynam: sic maius est, cum sciens non communicat doctrinam: unde Proverbiorum undecimo: " Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ". Ideo dicit: Nuntia, dod abscondas.

109. (Vers. 61.). Et alter ait: Sequar te etc. Post repulsionem duplicium et advocationem simplicium subiungit hic redargutionem mobilium, circa quam duo introducuntur: primum est vacillatio voluntatis, secundum est redargutio mobilitatis.

Primo igitur quantum ad voluntatis vacillationem praemittit : Et alter ait: Sequar te ; ecce, voluntas adhaerendi Deo tanquam magistro. Attendebat enim illud dominicum Ioannis octavo: " Qui sequitur me non ambulat in tenebris "; et Ecclesiastici vigesimo tertio: " Magna gloria est sequi Dominum ".

Sed in hac voluntate fortis non erat: propter quod addit: Sed primum permitte, me ire et nuntiare his qui domi sunt . Ex quo apparet, quod adhuc afficiebatur erga suos, contra id quod in Psalmo dicitur: " Obliviscere populum tuum et domum patris tui". Non erat hic similis Paulo, qui dicebat ad Galatas primo: " Cum placuit ei qui me vocavit per gratiam suam, continuo non acquievi carni et sanguini ". Carnales amici spiritualibus consiliis adversantur, et ideo tanquam adversarii sunt dimittendi.

Ideo Matthaei decimo dicitur: " Non veni pacem mittere, sed gladium. Veni separare hominem adversus patrem "; " et inimici hominis domestici eius ". Et ideo dicitur in persona boni religiosi Ieremiae duodecimo: " Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam ". Non talis iste, quia oculum habebat ad domesticos. Huic similes sunt religiosi curiosi de factis consanguineorum: contra quod Beda in Glossa : "Si discipulus Dominum secuturus arguitur, quod domui renuntiare velit: quid flet illis qui nulla utilitate saepe visitant domos, quas reliquerant "? Tales non attendunt quod dictum est Abrahae Genesis duodecimo : " Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram, quam monstravero tibi .

110. (Vers. 62.). Secundo vero quantum ad redargutionem mobilitatis adiungit: Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum etc., id est ad divinae perfectionis et praedicationis exercitium, quod recte per aratrum designatur propter culturam et fructum, iuxta illud Osee decimo: " Arabit Iudas, et confringet sibi sulcos Iacob ".

Nemo, inquam, talis existens, et aspiciens retro, id est ad mundum, aptus est regno Dei, id est ad regnum Dei possidendum: quia, secundum illud secundae ad Timotheum secundo, " nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit ".

Cuius rei figura praecessit in uxore Lot, quae , (respiciens post se, versa est in statuam salis "; quia talis homo efficitur inutilis et sterilis. Et ideo dicitur infra decimo septimo: "Qui fuerit in agro non redeat retro. Memores estote uxoris Lot ".

111. Talis homo non est aptus ad regnum, sed potius ad opprobrium; unde secundae Petri secundo : " Melius est viam veritatis non cognoscere,

quam post agnitam retrorsum converti ab eo, quod ilus fuerat traditum sancto mandato. Contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum " etc.; quod recte intelligi potest de recidivantibus et apostatantibus. Et ideo e contrario suadet Ecclesiasticus, quinto : " Esto firmus in via Domini " . Talis erat Apostolus, sicut dicitur ad Philippenses tertio: " Quae retro obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis ".

Et ideo ipse monebat ad Ephesios tertio "In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere " etc. Sciebat enim, a Domino dictum esse Matthaei decimo: " Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit ". Ad hoc potissime Scriptura nos invitat: unde per totam Legem et Prophetas prohibet filiis Israel, ne revertantur in Aegyptum, id est ne de divino servitio convertatur homo ad mundum. Unde et propter illud delictum fere omnes filii Israel a Domino in deserto interfecti fuerunt.