COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum I.

Prologus Evangelistae.

1. Quoniam quidem multi etc. Hic est secundus prologus, auctoris scilicet beati Lucae, quem suo praemittit Evangelio, in quo suam manifestat intentionem quantum ad quatuor, scilicet quantum ad motivum, promotivum, directivum et consummativum, in quibus sufficienter manifestatur principale intentum.

2. (Vers. 1.). Primo ergo manifestat intentionem suam quantum ad motivum, quod quidem fuit aliorum exemplum: et hoc notat, cum dicit: Quoniam multi conati sunt ordinare narrationem. Inter quos quidam fuerunt boni, sicut Matthaeus et Marcus, qui ante scripserunt, sicut habitum est in prologo Hieronymi : quidam vero mali, sicut dicit Glossa Bedae, " ut Basilides et Appelles, et qui sub nomine Thomae et Mathiae et aliorum Apostolorum falsa scripserunt"; quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios undecimo, " hujusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi Primi conati sunt et perfecerunt, secundi conati sunt et defecerunt. Primi moverunt exemplo boni et veri, secundi moverunt odio mali. Ad ordinandum narrationem, earum scilicet rerum, quae completae sunt in nobis , id est inter nos et propter nos, sicut mysterium incarnationis, passionis et resurrectionis. Unde Ioannis primo: " Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius" etc.

3. (Vers. 2.). Secundo, quantum ad promotivum, quod quidem fuit Apostolorum documentum: et hoc Dolat, cum dicit: Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt, scilicet Apostoli: nude primae Ioannis primo : " Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt" etc.: et Ioannis decimo nono: "Qui vidit testimonium perhibuit, et verum est testimonium eius. Et ille scit, quia vera dicit, ut et vos credatis". Et quia viderant, ideo testificabantur: unde et subdit: Et ministri fuerunt sermonis: Actuum primo : " Oportet ergo ex his viris,

qui nobiscum sunt congregali in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumtus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis". Et tales erant Apostoli: unde primae ad Corinthios quarto:"Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei; hic iam quaeritur " etc.

4. (Vers. 3.). Tertio, quantum ad directivum, quod fuit ordinatus, sufficiens et diligens processus: et hoc notat, cum subdit: Visum est et mihi, Spiritu sancto scilicet instigante; sicut dicit Hieronymus , " sacro instigante Spiritu, hoc scripsit Evangelium ". Assecuto, id est perfecte secuto, quia a principio usque in finem: unde et subdit: Omnia diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile: ubi simul sufficientia, ordo et diligentia: et haec quidem competunt historico narratori. Unde secundi Machabaeorum secundo : "Intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque inquirere, hisloriae competit auctori".

5. (Vers. 4.). Quarto, quantum ad consummatlivwn, quod fuit veritatis intellectus, subdit: Ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem, cognoscas scilicet magis plene. Et hoc fuit, in quo quievit intentio Evangelistae scribentis: unde secundae ad Timotheum tertio : " Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus"; et hunc finem ponit Lucas respectu omnium, quos intelligit in persona Theophili, cui scribit. " Tlieophilus interpretatur amans Deum, vel amatus a Deo ", et talibus manifestatur veritas: unde Ioannis decimo quarto: " Qui autem diligit me diligetur a Patre meo: et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum "; et decimo quinto: " Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nola feci vobis". - Et sic patet, quam plene et plane aperit Evangelista intentionem suam.

6. Et quod Lucas evangelista praemittit suo Evangelio prologum, quod non fecit aliquis aliorumji Evangelistarum, hoc fuit ratione specialis personae, cui scribit, cum omnes alii scribant generaliter sine ratione specialis causae : suntque ad hoc tres causae, quarum prima est, quia liber suus posset videri superfluus, cum iam duo Evangelistae scripsissent, et in ore duorum testium stet omne verbum ". Unde ut hoc removeat, primo assignat primam causam, quia non est superfluus, cum sit ad vana, falsa et superflua resecanda, quae scripta erant per pseudoevangelistas. - Secunda est, quia liber suus posset videri minus authenticus, utpote eius qui non fuit Apostolus: et ideo ostendit, se scripsisse secundum Apostolorum documentum et testimonium et aliorum, qui viderunt. - Tertia causa est, quia liber eius, cum sit historicus et narrativus diversarum parabolarum, posset videri inordinatus et quasi casualiter conscriptus: et ideo ad hoc removendum ostendit, processum in prologo esse sufficientem, diligentem et ordinatum. - Et sic patet, quod non est curiosum inquirere et perscrutari ordinem, distinctionem et sufficientiam in prosecutione eorum quae in hoc Evangelio conscribuntur; pari ratione nec in aliis. Si ordo attestatur sapientiae et bonitati, illi scripturae potissime debet competere , quae procedit a fonte sapientiae et ducit ad finem bonitatis completae. Et haec est Scriptura evangelica: et ideo non est curiositas, sed utilitas, si describantur in sequentibus divisio, ordo et sufficientia, quia hoc intenditur ab Evangelista.

Divisio generalis

7. Fuit in diebus Herodis regis etc. Hoc Evangelium Lucae, sicut supra dictum est, habet quatuor partes principales, in quarum prima agitur de incarnationis mysterio usque ad tertium capitulum; in secunda vero, de eruditionis magisterio usque ad vigesimum secundum: in tertia, de passionis medicamento sive remedio usque ad vigesimum quartum: in quarta de resurrectionis tropaeo usque in finem libri.

Pars. I. De incarnationis mysterio agitur tripliciter.

Prima pars, quae prosequitur incarnationis mysterium, tres habet partes. Explicat enim Christi nativitatem temporalem, quae fuit triplex, scilicet in utero quantum ad conceptum, ex utero quantum ad partum, extra uterum quantum ad baptismum Primam explicat in primo capitulo, secundam in secundo et tertiam in tertio.

Primo, de nativitate in utero dupliciter.

Intendit igitur in primo capitulo agere de conceptione Salvatoris: sed quia conceptum Virginis praecessit conceptus sterilis, et ante regis conceptum praecessit praecursoris exordium, et utrumque divinum est, et de utroque laudandus est Deus: ideo praesens capitulum duas habet partes, in quarum prima agitur de sterilis et Virginis fecundatione: in secunda vero, de gratiarum actione, ibi : Exsurgens Maria abiit in montana.

Primo, de duplici fecundatione.

Prima pars habet duas, in quarum prima agitur de conceptu praecursoris: in secunda, de conceptu Salvatoris, ibi : In mense autem sexto missus est etc.

Tria dicuntur de conceptu praecursoris.

Describens autem Evangelista praecursoris conceptum, ut ostendat, ipsum esse mirificum, primo ostendit parentum conditionem; secundo explicat angelicam annuntiationem, ibi : Factum est, cum sacerdotio etc.; tertio, denuntiationis ministerialem confirmationem, ibi: Et dixit Zacharias ad

Angelum: Unde hoc sciam: quarto, mirabilem promissionis impletionem, ibi: Et factum est, ut impleti sunt dies officii sui etc.

Primo describitur parentum conuitio quadrupliciter.

Describens autem parentum ipsius conditionem, quatuor explicat: primo, dignitatis officium: secundo, honestatis coniugium: tertio, sanctitatis meritum sive privilegium: quarto, sterilitatis opprobrium.

8. (Vers. b.). Primo igitur dignitatis officium ostendit, cum dicit: Fuit in diebus Herodis, regis IudAEAE, sacerdos quidam nomine Zacharias. Sacerdotale officium explicat, adiungendo regale dominium, ut insinuet, quod Ioannes praenuntiare debebat Christnm, qui erat sacerdos secundum ordinem Melchisedech , id est simul rex et sacerdos: ad Hebraeos septimo: " Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi" etc. - Vel ideo explicat regnum, ut ostendat, tempore Legis regiam potestatem praeire sacerdotium, sed nunc est econtra. Unde primae Petri secundo : " Vos autem estis genus electum, regale sacerdotium" etc: sed Exodi decimo nono dicitur: " Vos eritis mihi in regnum sacerdotale et gens sancta ". - Vel ideo explicat regnum Herodis alienigenae, qui primus inter alienos imperavit Iudaeis, ut ostendat, advenisse tempus adventus Christi, et impletam esse illam prophetiam, Genesis penultimo : " Non auferetur sceptrum de Iuda et dux " etc. - Vel ideo nominat Herodem, ut ostendat, ipsum in malitia fuisse insignem. Fuit enim triplex Herodes, scilicet pater, filius et nepos: primus Ascalonita, qui interfecit pueros, Matthaei secundo : secundus Antipas, qui Ioannem decapitavit, Matthaei decimo quarto: tertius Agrippa, qui occidit Iacobum, claudens in carcere Petrum, Actuum duodecimo: sed primus infamior et inter omnes crudelior. Ideo, quia " contra malum bonum ", econtra nominatur sacerdos Zacharias , ut ostendat, ipsum famosum in bono et Dei amicum, secundum illud Exodi trigesimo tertio: "Invenisti gratiam coram me, et novi te ex nomine "; nec tantum ex nomine ipsum ostendit sacerdotem, sed etiam ex genere: unde dicit: De vice Abia, id est de genere, secundum quod exponit Beda in Glossa dicens: " Cum David cultum Dei ampliaret, sicut dicitor primi Paralipomenon vigesimo quarto, ministeria sacerdotum in viginti quatuor sortes divisit: in quibus familiam Abia, de qua Zacharias, sors octava contigit, ut praeco novi testamenti in octavae sortis vice nascatur: quia per octo novum testamentum intelligitur, sicut per septem vetus".

9. Secundo explicat honestatis coniugium in hoc quod dicit: Et uxor illius de filiabus Aaron: et ita uterque erat de genere sacerdotali, ac per hoc ad coniugium apti secundum mandatum Domini; Numerorum trigesimo sexto : " Omnes viri de eadem tribu et cognatione uxores accipiant, sed et cunctae feminae maritos". Quam explicat nomine, quia ita de ea frequenter erat facturus sermonem: Et nomen eius Elisabeth, et in conceptu et salutatione et partu: unde : " Elisabeth impletum est" etc. Explicat autem honestatis coniugium iuxta dignitatis officium, ut ex utroque commendabilior flat conceptus: Sapientiae quarto : "O quam pulcra est casta generatio cum claritate " etc.

10. (Vers. 6.). Tertio describit sanctitatis privilegium in hoc quod dicit: Erant autem ambo iusti ante Deum, id est interius in oculis Dei: Sapientiae quinto : " Iusti in perpetuum vivent"; et sequitur: (Cogitatio eorum apud Altissimum ". Non erant de genere illorum, de quibus dicitur infra decimo sexto: " Vos estis, qui iustificatis vos" etc: sed similes Noe, de quo Genesis sexto: " Noe, vir iustus atque perfectus in generationibus suis, cum Deo ambulavit", et Ezechiae, de quo quarti Regum vigesimo: " Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto ". Secundum enim quod dicitur primi Regum decimo sexto: " Deus in-- tuetur cor ". - Erant et iusti exleriui in conspectu hominum: et propterea dicit: Incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela: ad Philippenses secundo : " Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae ". Et recte dicit: in omnibus: quia, secundum quod dicitur Iacobi secundo , "quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus". Et ideo dicebat Propheta: " Ad omnia mandata tua dirigebar "; et ibidem: "Dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas ".

11. (Vers. 7.). Quarto adiungit sterilitatis opprobrium in hoc quod dicit: Et non erat illis filius ; et in hoc erat magnus defectus: unde Genesis decimo quinto dicebat Abraham: " Domine Deus, quid dabis mihi? Ecce, ego vadam sine liberis ". Et ratio hujus defectus redditur in matre, cum dicitur: Eo quod esset Elisabeth sterilis: quod erat opprobrium in Israel; unde poterat dicere illud Isaiae quadragesimo nono : " Ego sterilis et non pariens ". Et ut maius ostendatur miraculum, subiungitur defectus in utroque parente: Et ambo processerant in diebus suis, secundum quod Abraham et Sara: Genesis decimo octavo: "Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo"? quasi dicat: hoc non est naturale, sed mirabile. Unde Genesis vigesimo primo: "Quis auditurus crederet Abraham, quod Sara Iactaret filium, quem peperit ei iam seni"? Hoc autem sterilitatis opprobrium non fuit in peccati paenam, sed ad manifestandam Dei gloriam, secundum quod dicitur Ioannis nono de caeco nato.

Secundo describitur angelici annuntiatio.

12. Factum est autem etc. Postquam descripta est parentum conditio, describitur hic secundo angelica denuntiatio, et primo, quantum ad circumstantias adjacentes denuntiationi angelicae: secundo, quantum ad circumstantias adjacentes proli denuntiatae, ibi : Erit enim magnus coram Domino etc.

Tria autem fuerunt adiacentia promissioni, scilicet exsecutio sacerdotalis officii, apparitio caelestis nuntii, denuntiatio conceptus futuri. De primos ibi : Factum est autem, cum sacerdotio etc: de secundo, ibi: Apparuit autem illi Angelus Domini: de tertio, ibi: Ait autem ad illum Angelus.

Primo ergo describitur exsecutio sacerdotalis officii debito modo, quia secundum congruentiam ordinis, exigentiam consuetudinis et assistentiam devotae multitudinis.

13. (Vers. 8.). Insinuans ergo exsecutionem debitam secundum congruentiam ordinis, dicit: Factum est autem, cum sacerdotio etc.; unde sibi competit illud quod de Aaron dicitur Ecclesiastici quadragesimo quinto : " Dedit illi Dominus fungi sacerdotio et habere laudem, et glorificare populum in nomine ipsius " etc. Et dicit: In ordine, quia illud maxime debet fieri ordinate; primae ad Corinthios decimo quarto : " Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis". Tunc autem recte servatur ordo, quando mens sacerdotis digne assistit conspectui divino: et ideo dicit: In ordine, secundum quod de Christo dicitur ad Hebraeos nono , quod " introivit in caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis ".

14. (Vers. 9.). Insinuat etiam eam debitam secundum exigentiam consuetudinis, cum dicit: Secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret. HAEc enim consuetudo, ut non usurpatione, sed sorte vel electione pontifex introiret, est recta ; quia dicitur ad Hebraeos quinto : " Nec quisquam sibi sumit honorem " etc. Quocontra dicitur de Ozia secundi Paralipomenon vigesimo sexto, quod volens incensum ponere, percussus est lepra: et filii Core consumti sunt igne, Numerorum decimo sexto. Hic autem sorte exiit: unde illud Sapientiae tertio: " Dabitur enim jlli fidei donum electum et sors in templo Dei acceptissima ". Exiit, inquam, ut poneret incensum, ingressus in templum Domini: Levitici decimo sexto: " Assumto thuribulo, hauriens manu incensum, ultra velum intrabit in sancta, ut, positis super ignem aromatibus, vapor operiat oraculum, quod est super testimonium, et non moriatur ".

15. (Vers. 10.). Tertio insinuat eam debito modo factam propter assistentiam multitudinis, cum dicit: Et omnis multitudo populi erat foris, orans hora incensi. Omnes debebant assistere et pariter orare, secundum quod dicitur Actuum primo : " Omnes erant perseverantes unanimiter in oratione Et foris stabant propter reverentiam, secundum quod ille publicanus: Lucae decimo octavo: " Publicanus, a longe stans, non audebat" etc. Et hoc hora incensi, quia illa erat hora apta: secundi Machabaeorum primo: " Orationem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium "; in quo significatur, quod omnis nostra oratio debet offerri per Christum, qui " exauditur in omnibus pro sua reverentia ", ad Hebraeos quinto.

16. (Vers. 11.). Apparuit autem illi Angelus etc. Tangitur hic secundo apparitio caelestis nuntii, et hoc ut venerabilis, ut admirabilis et nt terribilis. - Ostenditur autem venerabilis in situ: propter quod dicit: Apparuit autem illi Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi, qui scilicet erat locus magnae reverentiae: unde, Levitici de cimo , interfecti sunt Nadab et Abiu propter loci irreverentiam: et statim subditur: (Sanctificabor in his qui appropinquant mihi". Et a dextris stabat, ut significetur, quod de caelestibus civibus erat: Proverbiorum tertio: " Longitudo dierum in dextera eius "; et in Psalmo: " Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis ". Et ideo stabat, non sedebat, ut ostendatur, quod nuntius erat: unde infra dicit: " Ego sum Gabriel, qui assisto ante Deum ".

17. (Vers. 12.). Ostenditur admirabilis in aspectu: et propterea dicit: Et. Zacharias turbatus est videns, scilicet ex admiratione: Esther decimo quinto : " Vidi te, domine, quasi Angelum Dei, et turbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. Valde enim es mirabilis, domine, et facies tua plena gratiarum ". Aspectus namque angelicus carnalibus admirabilis est, quia insolitus: unde Angelus ad Manue, Iudicum decimo tertio: " Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile "?

18. Ostenditur terribilis ex occursu: et propterea dicit: Et timor irruit super eum, in quo significatur vehementia timoris, sicut Danielis decimo : " Vidi autem ego Daniel solus visionem. Porro viri, qui erant mecum, non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum: ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo ". Adhuc Angeli terribiles apparebant, quia nondum erant nobis reconciliati ; unde superiores nobis erant et ut superiores apparebant, et ideo timorem inculiebant: Ambrosius : " Solemus turbari et a sensu nostro alienari, quando praestringimur superioris potestatis occursu ".

19. (Vers. 13.). Ait autem ad illum Angelus. Tangitur hic tertio denuntiatio conceptus futuri, ut confortativa irascibilis, ut instructiva rationalis et ut consolativa concupiscibilis . - Ostenditur confortativa in hoc quoil dicit: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Si Deus exaudit homines, tunc sperandum est in ipso, et ideo confitendum, non formidandum; Genesis decimo quinto : "Noli timere, Abram: ego protector tuus sum". Et quod omnino sit exaudita, signum est missio nuntii: Tobiae tertio: " In illo tempore exauditae sunt preces amborum. Et missus est Angelus Raphael" etc. Simile dixit Angelus Danieli decimo: " Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum, ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua".

20. Describitur instructiva, unde praenuntiat prolem et praedicit nomen. Et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Joannem: pariet, inquam, tibi, quia de te et ad tuam consolationem, iuxta quod promissum est Abrahae Genesis decimo quinto : " Qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem ". Et subiungit nomen ipsius, secundum illud Isaiae quadragesimo nono, quod dicitur in persona ipsius Ioannis: "Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei".

21. (Vers. 14.). Describitur postremo ut consolaliva in hoc quod dicitur: Et erit tibi gaudium et exsultatio: Proverbiorum vigesimo tertio : " Exsultat gaudio pater iusti id est Zacharias, pater Ioannis: et "qui sapientem genuit filium delabitur in eo" , quia Proverbiorum decimo: " Filius sapiens laetificat patrem ". - Nec erit illud gaudium singulare, sed commune. Et propterea dicit: Multi in nativitate eius gaudebunt: Proverbiorum vigesimo nono: "In multitudine iustorum lactabitur vulgus"; Ieremiae trigesimo tertio: " Erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et in exsultationem cunctis gentibus terrae". Ambrosius : " Habet Sanctorum editio laetitiam plurimorum, quia commune bonum est. Iustitia enim communis est virtus". " Exsultate ergo insti in Domino, rectos decet collaudatio " .

22. (Vers. 15.). Erit enim magnus coram Donino. Supra notificata est denuntiatio angelica quantum ad circumstantias adjacentes ex parte sui; hic notificatur quantum ad circumstantias ex parte promissi. Commendatur enim filius nasciturus in tribus, scilicet in vita, gratia et doctrina. Et primum respicit actum, secundum respicit affectum, tertium respicit intellectum; primum, ibi: Erit magnus coram Domino; secundum, ibi : Et Spiritu sancto replebitur: tertium, ibi: Et multos filiorum Israel etc

23. Nasciturum igitur filium, quem patris dixit esse gaudium, primo commendat in vita quantum ad existentiam virtutis et quantum ad evidentiam sanctitatis. --Existentiam virtutis tangit, cum dicit: Erit magnus coram Domino, sicut Iob primo : " Erat vir ille magnus inter omnes Orientales ", non inter peccatores, qui sunt magni in conspectu hominum, sed inter iustos, ita ut in eius ortu possit dici illud infra septimo: "Propheta magnus surrexit in nobis" etc. Vere magnus Propheta, quia secundum laudem Salvatoris, Matthaei undecimo, ipse Propheta, " et plus quam Propheta ", et adeo magnus, ut dicat ibidem Salvator: "Inter natos mulierum " etc.

24. Evidentiam sanctitatis tangit in hoc quod dicit: Et vinum et siceram non bibet: in quo designatur vitae austeritas, quae signum est sanctitatis interioris, secundum illud ad Galatas quinto : "Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt" etc. Per ista autem duo excludit omnem potum, qui potest inebriare. "Decet enim vas caelesti gratiae mancipatum a saeculi illecebris abstinere "; unde dicitur Aaron et filiis eius Levitici decimo: " Vinum et omne, quod inebriare potest, non bibetis, quando intrabitis tabernaculum testimonii, ne moriamini ". Hoc etiam prohibebatur Nazaraeis a tempore consecrationis suae, Numerorum sexto. Magnum erat hoc in beato Ioanne, ut cum multa innocentia esset tanta abstinentia.

25. Secundo commendatur in gratia quantum ad consummationem et accelerationem. Propter consummationem dicit: Spiritu sancto replebitur, ut de ipso possit dici illud Ecclesiastici decimo quinto :

" Et implebit eum Spiritu sapientiae et intellectus " etc. Solus enim Spiritus sanctus replet animae capacitatem, secundum illud Sapientiae primo: " Spiritus Domini replevit orbem terrarum ". Et hoc est, quod orabat Apostolus, ad Ephesios tertio: " Ut impleamini in omnem plenitudinem Dei ".

26. Propter accelerationem dicit: Adhuc ex utero matris suae. In cuius rei testimonium dicitur infra eodem : " Exsultavit in gaudio infans in utero meo ". Unde Ambrosius: " Nondum erat in eo spiritus vitae, et iam erat spiritus gratiae"; non, inquam, erat secundum apparentiam, erat tamen spiritus vitalis secundum existentiam. Simile praecessit in Ieremia, primo: " Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te ".

27. (Vers. 16.). Tertio commendat eum in doctrina quantum ad efficaciam utilitatis et quantum ad eminentiam auctoritatis. Propter utUitatis efficaciam dicit: Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et hoc est maxima utilitas: Iacobi ultimo : "Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte et operiet multitudinem peccatorum ". Hoc est quod maxime Dominus petit, ut ad se convertantur ; Zachariae primo: " Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et ego convertar ad vos, dicit Dominus exercituum ". Convertimini ad me, per paenitentiam scilicet, et ego convertar ad vos, per indulgentiam: leremiae tertio: "Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras ".

28. (Vers. 17.). Propter excellentiam auctoritatis subdit: Et praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Spiritus et virtus Eliae describitur Ecclesiastici quadragesimo octavo : (Surrexit Elias quasi ignis, et verbum ipsius sicut facula ardebat"; et de Ioanne dicitur Ioannis quinto: "Ille erat lucerna ardens et lucens "; et ideo propter nimiam conformitatem dicitur Elias: Matthaei undecimo: "Et si vultis recipere, ipse est Elias "; et etiam decimo septimo: " Elias iam venit" etc. Et subditur exsecutio auctoritatis in hoc quod dicitur: Ut convertat corda patrum in filios, id est intelligentiam Patriarcharum in imitatores ipsorum. Beda : " Corda patrum in filios convertit, dum spiritualem Sanctorum intelligentiam populis praedicando infundit". Hoc praedictum erat de Elia Malachiae ultimo: " Ecce, mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum in filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate ". Et ut per omnia ostendatur conformis Eliae, subdit: Et incredulos ad prudentiam iustorum, id est ad fidem, quae est ipsorum prudentia, per quam credunt se iustificari;ad Romanos tertio : " Arbitramur, hominem iustificari per fidem sine operibus Legis "; nude Habacuc secundo: " Qui incredulus est non erit recta anima eius in semetipso, iustus autem in fide sua vivet ". - Et quia haec conversio praeparabat ad Christi adventum suscipiendum, ideo addit: Parare Domino plebem perfectam. Sic enim de ipso fuerat praedictum Isaiae quadragesimo : " Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri ". Quando semita recta est, tunc facit perfectum: Proverbiorum quarto: " Iustorum autem semita, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem "; Ioannes autem quasi lucerna lucebat et manuducebat populum ad videndam lucem veram et perfectam. Auctoritas igitur, Ioannis et officium erat praecurrere et praenuntiare Christum: unde de ipso intelligitur illud Malachiae tertio : " Ecce, ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam ". nde,praedicatio eius praefigurata fuit in praedicatione Moysi Exodi decimo nono: " Estote parati in diem tertium ", ut accipiamus diem pro anno, quia tertio anno post praedicationem Ioannis Christus aperte praedicavit. Sic exorsus est Samuel primi Regum septimo: " Praeparate corda vestra Domino " etc: sic et omnis predicator: unde Beda: " Qui fidem et opera praedicat, quid aliud quam venienti Domino ad corda audientium viam parat"?

Tertio describitur promissionis confirmatio quadrupliciter.

29. Et dixit Zacharias etc. Descripsit superius Evangelista conceptionem praecursoris quantum ad parentum conditionem et angelicam promissionem: hic describit quantum ad promissionis confirmationem, quam describit hoc ordine. Primo enim introducitur dubietas sacerdotis: secundo, auctoritas nuntii, ibi : Et respondens Angelus: tertio, signum auctoritatis, ibi: Et ecce, eris tacens: quarto, evidentia signi, ibi: Et erat plebs exspectans.

30. (Vers. 18.). Introducit ergo dubitationem sacerdotis, cum dicit: Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? id est, quo signo cermirabor ? primae ad Corinthios primo : " Iudaei signa quaerunt ". - Cnrie nota, quod quidam signa quaerunt propter publicationem divini promissi, sicut Abraham: Genesis decimo quinto: " Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim terram "? - Quidam recusant propter obstinationem delicti proprii, sicut Achaz: Isaiae septimo:"Pete tibi signum a Domino Deo tuo ". - Quidam vero requirunt propter haesitationem animi, sicut Zacharias: unde subiungit rationem dubitandi: Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis: et ita impotestas est ex parte utriusque parentis, et ita iam non est tempus generandi, sed potius, secundum illud Ecclesiaste tertio "tempus est longe fieri ab amplexibus "; et ideo dubitabat et haesitabat. At non sic Abraham, de quo ad Romanos quarto: " Non est infirmatus in fide neque consideravit corpus suum emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae. In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens, quiaquaecumque promisit, Deus potens est et facere". Unde Abraham credidit, quia consideravit divinam potentiam: sed Zacharias haesitavit, quia consideravit humanam impotentiam . In quo instruimur, quod in miraculis aspiciendum est ad causas superiores.

31. (Vers. 19.). Et respondens Angelus etc. Hic notatur nuntii auctoritas quantum ad virtutem contemplativam et quantum ad administrativam. Quantum ad contemplativam dicit: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: Danielis septimo : " Decies millies centena millia assistebant ei"; et inter hos erat Gabriel. Et ideo tertii Regum decimo dixit regina Saba in figura Salomoni: "Beati viri tui, et beat servi tui hi, qui stant coram te et audiunt sapientiam tuam ". Hoc vidit Michaeas, tertii Regum ultimo: " Vidi, inquit, Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris". Notatur ergo dignitas in assistendo, et notatur etiam in hoc auctoritas in denuntiando. - Quantum ad ministerium missionis dicit: Et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare. Unde de numero illorum erat: de quibus ad Hebraeos primo : " Nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi" etc.; missus, inquam, et loqui et evangelizare. In loquela enim est intelligenda expressio veritatis: Danielis nono: "Ecce, vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini et docuit me et locutus est mihi ". In evangelizatione vero intelligenda est denuntiatio bonitatis. Evangelium enim est bona nuntiatio: Zachariae primo : "Et respondit Dominus Angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoriav" . Unde debebat ei dicere illud tertii Regum primo: "Ingredere, quia vir fortis es et bona annuntians". Gabriel enim fortitudo Dei interpretatur, et ideo missus fuit confortare pavidum sacerdotem.

32. (Vers. 20.). Et ecce, eris tacens etc. Hic tangitur signum auctoritatis, et dat signum poenalitatis propter vitium incredulitatis. Praemittit ergo taciturnitatis signum usque ad tempus statutum, usque in diem, quo haec fiant: ut sic posset dicere illud Psalmi : " Ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens" etc. Nec mirum, si mutus factus est propter incredulitatem propriam, cum Ezechielem mutum fecerit incredulitas aliena: Ezechielis tertio: " Eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est". - Et ideo subdit rationem taciturnitatis, vitium scilicet incredulitatis: Pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Econtra dicitur infra eodem de Maria: " Beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino ". Ante poenam non credidit, sed post, quia, sicut dicitur Isaiae vigesimo octavo, "tantummodo vexatio intellectum dabit auditui ". Non ergo contemnenda sunt verba nuntiorum Dei, quia Deus incredulos punit: Exodi vigesimo tertio: "Ecce, ego mitto Angelum"; et sequitur: Observa eum et audi vocem eius, nec contemnendum putes, quia non dimittet, cum peccaveris"; ad Hebraeos secundo : " Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem ; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem ". Et ideo non est locus incredulitatis.

33. (Vers. 21.). Et erat plebs etc. Hic tangitur quarto evidentia signi propter praesentiam multitudinis et absentiam sermonis. Praesentiam multitudinis exspectantis et admirantis tangit dicens: Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur, quod tardaret in templo. Ad populum enim pertinet exspectare: unde Moyses, cum ascenderet in montem, dixit senioribus, Exodi vigesimo quarto : " Exspectate hic, donec revertamur ad vos", quia, secundum quod dicitur Threnorum tertio, " bonum est praestolari cum silentio salutare Dei ". Plebis etiam est admirari divina secreta, non perscrutari: Ecclesiastici undecimo dicitur de iusto, et potest exponi de Zacharia: "Oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput, et mirati sunt in illo multi ".

34. (Vers. 22.). Quantum ad absentiam sermonis subdit: Egressus autem non poterat loqui ad illos. Hoc enim solet accidere his qui elevantur in apicem contemplationis ; Exodi quarto : " Ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum "; et Danielis decimo: " Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium: et quomodo poterit servus Domini mei eloqui cum Domino meo ? Nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur ". Et ideo ex hoc tanquam ex signo venerunt in notitiam veritatis. - Propter quod sequitur: Et cognoverunt, quod visionem vidisset in templo, et ita, quod esset verus Propheta, sicut Samuel, de quo primi Regum tertio : " Cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel Propheta esset Domini ". - Ad perfectam autem signi evidentiam notatur loquendi impossibilitas et diuturnitas, in hoc quod addit: Et ipse erat innuens illis et per mansit mulus. Ambrosius : " Sine voce corporales actus moliens nec exprimens voluntatem ", permansit mutus, in signum, quod in adventu Christi silentium debebat imponi sacerdotio legali: Matthaei undecimo: " Lex et Prophetae usque ad Ioannem prophetaverunt". Ideo dicit Chrysostomus de Ioanne, quod est " Apostolorum vox, silentium Prophetarum".

Quarto describitur promissionis impletio quadrupliciter.

35. Et factum est, ut impleti sunt etc. Descripsit supra praecursoris conceptionem quantum ad parentum conditionem, angelicam denuntiationem et denuntiationis confirmationem: hic postremo describit quantum ad denuntiationis consummationem sive impletionem. Circa quod quatuor nobis breviter explicantur, scilicet mutua cohabitatio, fecunda conceptio, verecunda occultatio et laetabunda exsultatio. Primum respicit legem coniugii: secundum, virtutem miraculi; tertium, recordationem praeccdentis opprobrii: quartum, recognitionem praesenlis beneficii.

36. (Vers. 23.). Insinuatur ergo primo mutua cohabitatio, cum dicit: Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam, scilicet ad cohabitandum et reddendum debitum uxori: unde Chrysostomus dicit, quod eadem nocte filium genuit: hoc antem fecit coniugii lege: prmae ad Corinthios septimo: (Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in id ipsum ". Et ideo, quamdiu Zacharias dies officii implebat, ad uxorem non accedebat: Exodi decimo nono: " Sacerdotes, qui accedunt ad me, sanctificentur, ne percutiam eos"; et ex hac causa dicunt Hebraei Ozam percussum, secundi Regum sexto, quia nocte uxorem cognoverat, quando tetigit arcam. Non enim licebat ab amplexu Liae ad Rachelem immediate transire, sicut Genesis vigesimo nono dicitur ad Iacob: " Imple hebdomadam dierum huius copulae".

37. (Vers. 24.). Secundo insinuatur fecunda conceptio, cum dicit: Post hos autem dies concepit Elisabeth sskul dicitur primi Regum primo : " Post circulum dierum concepit Anna". Post dies, officii: in quo ostenditur, quod carnalia postponenda sunt spiritualibus: et ideo infra decimo: "Maria optimam partem elegit".

38. Tertio describitur verecunda occultatio, cum dicitur: Et occultabat se mensibus quinque. Hoc enim erat signum humilitatis et pudicitiae: non sicut Agar ancilla, de qua dicitur Genesis decimo sexto , quod " concepisse se videns, despexit dominam suam ". Ratio huius bene redditur in Glossa Ambrosii. - Sed spiritualiter erudimur, quod sancti propositi conceptio est in principio occultanda, sicut dicitur Matlhaei decimo tertio : " Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro "; ubi Gregorius: "Inventus thesaurus absconditur, ut servetur, quia studium caelestis desiderii a malignis spiritibus custodire non sufficit, qui hoc ab humana laude non abscondit".

39. (Vers. 23.). Quarto tangitur laetabunda exsultatio in recognitionem beneficii, ibi: Dicens, quia sic fecit mihi Dominus. Simile Genesis vigesimo primo : " Risum fecit mihi Dominus: quicumque audierit, corridebit mihi ". - In diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter liomines, opprobrium scilicet sterilitatis: Genesis trigesimo : "Concepit Rachel et peperit, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum ". Hoc erat opprobrium inter homines, propter illud Deuteronomii septimo: " Non erit sterilis apud te utriusque sexus ". Unde dicitur primi Regum primo, quod " aemula Annae affligebat eam in tantum, ut exprobraret, quod conclusisset Dominus vulvam eius". Et propter hoc gaudebat, secundum illud Psalmi: " Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem ".

Tria dicuntur etiam de conceptu Salvatoris.

40. In mense autem sexto etc. Egit auctor supra de conceptione praecnrsoris, quae fuit in fecundatione sterilis: in hac parte agit de conceptione Salvatoris, quae fuit in fecundatione Virginis. Haec autem fecundatio est facta, Deo efficiente, Angelo nuntiante et Virgine consentiente, ut reparatio lapsui responderet, sicut dicit Bernardus : " Placuit Deo eodem modo et ordine sibi reconciliare hominem, quo noverat cecidisse ". Ideo pars ista habet tres partes: in prima insinuatur destinatio nuntii a Deo: in secunda, exsecutio ministerii ab Angelo, ibi : Et ingressus Angelus ad eam: in tertia, assecutio propositi, mediante consensu virgineo, ibi: Dixit autem Maria ad Angelum: Ecce ancilla sec

Primo describitur destinatio nuntii quoad quatuor.

Destinatio autem nuntii describitur debito modo facta ex parte temporis, legati, loci et personae, ad quam mittitur nuntius Dei.

41. (Vers. 26.). Congruentiam temporis insinuat, cum dicit: In mense autem sexto, scilicet a conceptione Ioannis, qui fuit Martius , in quo mense homo et mundus fuerat conditus, in quo etiam per Christi incarnationem erat renovandus, ut sic reparatio responderet primae conditioni, ut impleri videatur illud Isaiae sexagesimo sexto: " Sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus: sic stabit semen vestrum et nomen vestrum. Et erit mensis ex mense, et Sabbatum ex Sabbato ". Nec etiam senarius numerus vacat a mysterio: quia enim perfectus est, ideo homo, inter cetera opera Dei perfectus, sexta die est conditus Ideo et Christus venit sexta aetatc et sexto millenario annorum et sexto mense conceptus et sexta.feria passus et sexta hora in cruce suspensus, ut sic significetur advenire in plenitudine temporum et perfectione , qui conceptus est sexto mense; ad Galatas quarto: "At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum " etc.

42. Congruentiam legali notat, cum dicit: Missus est Angelus Gabriel a Deo, ut sic respondeat reparatio lapsui, et, quemadmodum homo lapsus est per suggestionem angeli mali, sic resurgat per ministerium boni; Proverbiorum decimo tertio : " Nuntius impii corruet in malum: legatus fidelis, sanitas "; respondeat etiam impletio promissioni, ut, sicut per Gabrielem mysterium illud praedictum fuit Danieli, sic apertum fuit Virgini; Danielis nono: " Ecce, vir Gabriel, quem videram in visione, a principio, cito volans, tetigit me in tempore sacrificii vespertini et docuit me "; et post: " Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum)). Et nota, quod missus dicitur a Deo. Bernardus : " Ab ipso Deo mitti perhibetur " ; in quo notatur, quod " nulli beatorum spirituum suum ante quam Virgini revelasse putetur consilium, excepto dumtaxat Archangelo Gabriele "; et quia a Deo erat, denuntiationi divini mysterii congruebat.

43. Congruentiam loci notat in hoc quod ait : In ciuitatem GalilAEAE, cui nomen Nazareth, iuxta quod praedixerat Dominus per Isaiam, nono : " Aggravata est via maris trans Iordanem Galilaeae gentium, populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ". In hoc ergo, quod in civitatem Galilaeae missus est, quae erat confinium Iudaeorum et gentium, significatur, quod illum venit annuntiare, qui promissus fuerat Abrahae Genesis vigesimo secundo : " In semine tuo benedicentur universae cognationes terrae "; et illud Iacob, Genesis penultimo: "Ipse erit exspectatio gentium ". In hoc, quod civitas illa Nazareth vocatur, quae flos interpretatur, significatur, quod illum veniebat praenuntiare, qui est " flos campi et lilium convallium ", Canticorum secundo: et Isaiae undecimo: " Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet"; ubi dicit Hieronymus , quod secundum Hebraicam veritatem habetur: " Nazareus de radice Iesse ascendet ". Igitur a Nazareth potest aliquid boni esse, immo flos omnis boni. Congruebat enim, florem in flore concipi, in flore nutriri, in florum tempore, id est in vere et Martio, nuntiari. Unde Bernardus : " Florigeram amat patriam flos de radice Iesse ". Et ideo iam poterat decantare: " Flores apparuerunt in terra nostra ", Canticorum secundo.

44. (Vers. 27.). Congruentiam personae insinuat in hoc quod dicit: Ad virginem desponsatam: cuius congruentia ostenditur pudica, cum dicit: Virginem: primae ad Corinthios septimo : " Mulier innupta et virgo cogitat quae Dei sunt, quomodo sit sancta corpore et spiritu ". Bernardus: " Missus est ad Virginem, virginem carne, virginem mente, virginem professione, virginem, qualem describit Apostolus, mente et corpore sanctam ". - Ostenditur etiam probata, cum dicit: Desponsatam viro, cui nomen erat Joseph etc., ut scilicet " Ioseph, vir iustus ", secundum quod dicitur Matthaei primo , esset testis castitatis ipsius, secundum illud Proverbiorum ultimo: " Et vir eius laudabit eam". Bernardus: " Virum nominat, non quia maritus, sed quia homo virtutis et iustus erat "; et ideo fuit testis legitimus. Bernardus: " Uno tali consilio secretis caelestibus et admittitur testis, et exluditur hostis, et integra servatur fama Virginis Matris: alioquin, quomodo pepercisset iustus adnitente "? " Quia zelus et furor viri non parcet", Proverbiorum sexto. - Ostenditur etiam promissa in hoc quod dicit: De domo David: quod refertur ad Virginem et Ioseph, quia uterque de semine David, cui facta erat repromissio in Psalmo : " Iuravit Dominus David veritatem et non frustrabitur eam: de fructu ventris tui" etc. Bernardus: "Ambo erant de domo et familia David; sed in altera completa est veritas, quam iuravit Dominus David, altero tantum teste et conscio ", scilicet ipso Ioseph. - Ostenditur etiam praenominata in hoc quod dicit: Et nomen Virginis Maria. Maria enim stella maris interpretatur, et sic ostenditur impleta illa prophetia Balaam: Numerorum vigesimo quarto : " Orietur stella ex Iacob, et consurget virga de Israel"; Ecclesiastici quinquagesimo: "Quasi stella matutina in medio nebulae "; Apocalypsis ultimo: "Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina".

45. Ideo ergo nominat Virginem, ut ostendatur, ipsam fuisse praeparatam, non casu inventam. Bernardus : "Non est noviter, aut fortuito inventa, sed a saeculo electa, ab Altissimo praecognito, sibi praeparata, sibi et servata, a Patribus praesignata, a Prophetis promissa". Quod enim Moysi monstratum est in rubo et igne, Aaron in virga et flore, Gedeoni in vellere et rore, hoc Salomon praevidit in forti muliere et eius pretio, Ieremias praececinit de femina et viro, apertissime declarat Isaias de virgine et domo, Gabriel tandem exhibuit ipsam Virginem salutando. - Vel ideo nominat Virginem, ut nos doceat nomen ipsius in necessitatibus invocare: unde Bernardus in Homilia : " O quisquis te intelligis in huius saeculi profluvio magis inter procellas et tempestates fluctuare quam super terram ambulare ; respice stellam, voca Mariam ! Si iactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationisi respice stellam, voca Mariam. Si ira, aut avaritia, aut carnis illecebra naviculam concusserit mentis; respice stellam, voca Mariam. Si criminum immanitate turbatus, si conscientiae foeditate confusus, barathro desperationis incipias absorberi: respice ad Mariam". Unde et dicit: "Ipsa tenente, non corruis; ipsa protegente, non metuis: ipsa duce, , non fatigaris: ipsa propitia, pervenis". - Vel ideo nominat, ut insinuet nomen eius mysterio plenum secundum triplicem interpretationem , per quam triplicem statum intelligimus salvandorum: activos per mare amarum, contemplativos per stellam, praelatos per dominium.