COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

46. Et ingressus Angelus etc. Postquam descripta est destinatio nuntii, hic describitur exsecufio ministerii, quae quidem fuit in denuntiatione conceptus futuri, in qua procedit Angelus, tanquam bonus rhetor, valde ordinate, et Evangelista explicat perfecte. Praemittitur enim primo salutationis ingressus: secundo additur narrationis processus,

ibi : Et ait ei Angelus: Ne timeas: subiungitur tertio conclusionis terminus, ibi: Ideoque et quod nascetur ex te sanctum. Istae enim sunt partes principaliores orationis rhetoricae, scilicet exordium, narratio et conclusio, secundum Tullium .

Primo ergo praemittitur salutationis ingressus, secundo additur narrationis processus, in quo introducitur primo Angelus salutans, et deinde Virgo auscultans, ibi : Quae cum audisset etc. -Introducit ergo Evangelista, Angelum in suo ingressu a salutatione sumsisse exordium: in qua salutatione ipsius captat benevolentiam, erigit confidentiam et exhibet reverentiam. Ostendit enim eam commendabilem a bonitatis plenitudine, et ideo amabilem: a dignitatis altitudine, et ideo venerabilem: a laudis amplitudine, et ideo praedicabilem. Et propter haec tria designata fuit per arcam foederis, de qua dicitur ad Hebraeos nono , quod continebat tria, scilicet " virgam Aaron, tabulas Legis et manna"; ut sic ostendatur, quod ipsa erat dulcis et amabilis per manna, venerabilis pen virgam, praedicabilis et commendabilis per legem divinam. Et secundum hoc fuit in ipsa triplex exi cellentia, scilicet dignitatis, virtutis et caritatis: Ecclesiastici vigesimo quarto: "Ego mater pulcrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanclae spei".

47. (Vers. 28.). Ut ergo ostendat eam amabilem gratiositate, dicit: Ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena. Et ideo bene per Esther designata est, de qua Esther secundo dicitur, quod erat formosa valde et incredibili pulcritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Unde de ipsa potest dici illud Ecclesiastici vigesimo quarto: "In me omnis gratia vitae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis". Nec miram, quia illum erat conceptura, de quo dicitur Ioannis primo: "Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis"; et ideo post subditur: "De plenitudine eius nos omnes accepimus".

48. Ut autem ostendat venerabilem ex dignitate, addit: Dominus tecum: discretive dictum est, quia excellenti et singulari modo, tanquam in proprio tabernaculo: Ecclesiastici vigesimo quarto : " Qui creavit me requievit in tabernaculo meo "; Psalmus: " Dominus in templo sancto suo ", hoc est in Virginis utero: et rursus: " Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, Deus in medio eius, non commovebitur ". Bernardus : " Dominus tecum: illius eris mater, cuius est Deus pater: Filius paternae caritatis erit corona tuae castitatis "; ex quo super omnes sortiris inaestimabilem dignitatem, et propterea regina dicitur in Psalmo: "Astitit regina a dextris tuis".

49. Ut etiam ostendat ipsam laudabilem ex beinedictione, subiungit: Benedicta tu in mulieribus, propter universale remedium: primi Regum vigesimo quinto : "Dixit David ad Abigail: Benedicta tu, quae prohibuisti, ne ulciscerer me manu mea ". Benedicta, inquam, in mulieribus, id est inter mulieres ; Iudicum quinto: " Benedicta inter mulieres Iahel, benedicatur in tabernaculo ". Vel: benedicta in mulieribus, id est super omnes mulieres: Iudith decimo tertio: Benedicta es, filia, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram "; et iterum decimo quinto: " Benedixerunt illam omnes una voce dicentes: Tu gloria Ierusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum alterum nescieris ; ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta ". Vel: benedicta a mulieribus: Canticorum sexto : " Viderunt eam filiae Sion et beatissimam praedicaverunt, et reginae et concubinae laudaverunt eam ".

50. (Vers. 29.). Quae cum audisset etc. Introduxit prius Angelum salutantem, hic introducit Virginem auscultantem, in qua auscultatione ostendit, Virginem commendabilem esse tripliciter, in auditu scilicet, affectu et cogitatu. - In auditu commendatur modestia, cum dicitur: Quae cum audisset, in silentio et taciturnitate auscultasset, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo ;"Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia". Sic prompta fuit ad audiendum, licet non ad loquendum, secundum illud Iacobi primo: " Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum ". Et propterea dicit: audisset, id est perfecte audientiam praebuisset: " auris enim bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam ", Ecclesiastici tertio.

51. In affectu commendatur verecundia, cum dicitur: Turbata est in sermone eius, scilicet ex verecundia. Beda : " Trepidare virginum est et ad omnis viri ingressus pavere, omnis viri aspectus vereri"; Habacuc tertio: " Audivi, et conturbatus est venter meus, a voce contremuerunt labia mea "; ut posset dicere spiritus eius illud Iob vigesimo tertio: " A facie eius turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor". Exemplum huius Esther, penultimo: "Vidi te, domine, quasi Angelum Dei, et turbatum est cor meum prae timore gloriae tuae ".

52. In cogitatu laudatur prudentia, cum dicitur: Et cogitabat, qualis esset ista salutatio: et hoc erat magna prudentia. Continebat enim profunditatem sapientiae, de qua Sapientiae sexto : " Cogitare de illa sensus est consummatus "; unde Danielis quarto: (Daniel, cuius nomen Balthassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum ". Cogitationes antem Virginis, etsi turbarent propter pudorem innocentiae, non tamen perturbabant propter splendorem intelligentiae. Bernardus : " Turbata est, sed non perturbata; immo secundum illud Psalmi: Turbatus sum et non sum locutus, sed cogitavi dies antiquos " etc.

53. Et ait Angelus ei etc. Postquam praemissus est salutationis ingressus, hic secundo loco sequitur narrationis tractatus sive processus, in quo primo introducit Evangelista Angelum narrantem: secundo, Virginem interrogantem, ibi : Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud etc.

Narrans autem Angelus, denuntiat id, propter quod venerat, et hoc quidem facit hoc ordine. Primo exprimit divinae acceptionis beneplacitum: secundo, salutiferae fecundationis beneficium : Ecce, concipies: tertio, nasciturae prolis fastigium: Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur etc.

54. (Vers. 30.). Exprimens igitur Angelus divinae acceptionis - beneplacitum, confortat Virginis animum et nominat: Ne timeas, Maria. Ne timeas, inquam, sed gaudeas, quia nomen tuum scriptum est in caelo, secundum quod infra dicitur ad Apostolos, decimo : Gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in caelis ". Et rationem reddit: Invenisti enim gratiam apud Deum, gratiam scilicet electionis, sicut Moyses: Exodi trigesimo tertio: "Invenisti gratiam apud me, et te ipsum novi ex nomine "; sic dicitur Virgini Mariae. Gratiam etiam perfectionis, sicut Noe: Genesis sexto: " Noe invenit gratiam coram Deo"; et paulo post: "Noe vir iustus atque perfectus cum Deo ambulavit". Gratiam desponsationis, ut fieret sponsa Dei et mater Filii Dei; Esther secundo i " Habuit Esther gratiam et misericordiam coram Assuero super omnes mulieres,

et posuit diadema regni in capite eius". Invenit autem gratiam propter nimiam humilitatem et mansuetudinem: Iacobi quarto: "Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam "; et Ecclesiastici tertio: " Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam ".

55. (Vers. 31.). Exprimens etiam salutiferae conceptionis seu fecundationjs beneficium, ostendit, ipsum esse proximum, cum dicit: Ecce, concipies in utero et paries filium; ut sic impleatur in te illud Isaiae septimo : " Ecce, virgo concipiet et pariet filium ". Et signanter dicit: Ecce, concipies in utero, ut ostendat, hoc ipsum esse magnum et mirum et novum, ut concipiat intra, nihil recipiendo ab extra: Ieremiae trigesimo primo: "Novum fecit Dominus super terram: femina circumdabit virum". Et quia conceptum sine libidine sequitur partus sine parturitione et dolore, ideo addit: Et paries filium, secundum illud Isaiae ultimo : " Antequam parturiret, peperit. Quis audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile Et quia partum sine dolore sequitur fructus uteri cum salute, ideo subdit: Vocabis nomen eius Iesum: quia, secundum quod dicitur Actuum quarto , " nec aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri". Huius nominis praefiguratio praecessit in Iesu, filio Nave: Ecclesiastici quadragesimo sexto: "Fortis in bello Iesus Nave, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei ". Huius etiam praefiguratio praecessit in Ioseph, de quo dicitur Genesis quadragesimo primo, quod " Pharao vertit nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Salvatorem mundi ".

56. (Vers. 32.). Postremo exprimens nasciturae prolis fastigium, ostendit ipsum magnum, cum dicit: Hic erit magnus. Ostendit autem, magnitudinem eius excellentissimam esse propter gratiam singularem, propter excellentiam regalem, propter potentiam Aeternalem. - Singularem gratiam tangit, cum dicit: Et Filius Altissimi vocabitur, scilicet per gratiam unionis: Filius, inquam, unigenitus, secundum illud Ioannis primo : " Vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre ". Et ita aequalis erit Altissimo, secundum illud Psalmi: "Tu Dominus altissimus super omnem terram ". Quis est hic nisi Christus Dominus? de quo ad Philippenses secundo: "Dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur " etc. Hoc autem nulli alii dedit, quia in solo Filio Virginis est gratia unionis.

57. Regalem excellentiam insinuat, cum dicit: Et dabit illi Dominus Deus sedem David, patris

eius, id est regale solium, secundum quod David erat promissum : " De fructu ventris tui ponam super sedem tuam"; et secundum quod per Ieremiam Prophetam, Ieremiae vigesimo tertio, promissum fuit; "Ecce, dies veniunt, dicit Dominus. Et suscitatae David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit". Hoc etiam primo ostensum fuit Danieli septimo, de Filio hominis, de quo dicit, quod " antiquus dierum dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi et tribus et linguae servient ei.

58. Aeternalem potentiam notat, cum dicit: Et regnabit in domo Iacob in Aeternum, secundum quod promissum erat David, secundum illud secundi Regum septimo : " Suscitabo semen, quod egredior tur de utero tuo, et firmabo regnum eius: et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum ". Hoc ipsum ait Daniel septimo: " Potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur ".

59. (Vers. 33.). Ut antem ostendat, quod aeternitas ista est proprie dicta per carentiam finis, addit: Et regni eius non erit finis: ut sic impleatur illud Isaiae nono : " Super solium David et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum". Et ideo recte dicit Psalmista: " Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omni generatione et generationem ".

60. (Vers. 34.). Dixit autem Maria ad Angelum. Introduxit prius Evangelista Angelum narrantem: subiungit hic prudentissimam Virginem percunctantem: in qua percunctatione tria nobis explicantur, scilicet dubitatio conveniens, ratio movens et solutio satisfaciens. - Conveniens dubitatio notatur, cum dicitur: Quomodo fiet iitud? Cum enim triplex sit concipiendi modus: unus carnalis, alius spiritualis et tertius admirabilis et singularis: quaero, quo istorum modorum fiat? Nicodemus sic quaerebat a Domino, cum audiret, quod oporteret, eum renasci denuo: Ioannis tertio : " Quomodo, inquit,possunt haec fieri"? Et nota, quod non quaerit modum sciendi sive signum, quod fidem faciat, sicut Zacharias, qui punitus fuit, supra eodem: " Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis"; sed quaerit modum fiendi, ut consentiat, secundum illud Proverbiorum quarto: "Palpebrae tuae praecedant gressus tuos".

61. Rationem moventem tangit, cum dicit: Quoniam virum non cognosco, id est, non cognoscituram propono, et ita sum virgo mente et carne et proposito, ut sibi recte competat illud Rebeccae, Genesis vigesimoi quarto , quod erat " puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro ". Et secundum Apostolum, primae ad Corinthios septimo, iam non cogitabat, quae carnis erant, sed "quae Domini sunt, quomodo esset sancta et corpore et spiritu"; et ideo non irrationabiliter quaerebat, quomodo debeat prolem concipere, quae non proponebat virum cognoscere, ut, si posset esse, quod haberet simul virginitatem et fecunditatem, tunc consensum praeberet.

62. (Vers. 33.). Et quoniam dubitatio sua rationem habebat recte moventem: ideo meruit responsionem satisfacientem, quae notatur ibi: Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: quasi dicat Angelus: quaeris, quomodo concipies? Ad hoc respondeo, quod fecundaberis sine corruptione, concipies sine libidine, paries sine dolore, quia non ex virili semine, sed ex Spiritus sancti virtute. Ita dictum est Matthaei primo : " Quod in ea natum est de Spiritu sancto est". Et recte dicit: Spiritus sanctus superveniet, id est, desursum veniet: Iacobi primo: "Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum ". Propter hoc dicitur Actuum primo: " Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos "; et ita non erit corruptio, quia de Spiritu sancto. Non etiam erit libido, quia virtus Altissimi obumbrabit tibi, scilicet ne sentias aestum concupiscente, secundum illud Canticorum secundo : Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi ".

63. Et nota, trium praecedentium triplicem praecessisse figuram: quia sine virili semine, in virga Aaron, quae floruit, Numerorum decimo septimo Isaiae undecimo: " Flos de radice eius ascendet" etc.; quia sine libidine, in rubo et igne, Exodi tertio, quia rubus ardebat et non comburebatur: quia partus sine dolore designatur in rore et vellere Gedeonis, Iudicum sexto. (Vellus enim, ut dicit Hieronymus , cum sit de corpore, nescit tamen corporis passionem "; et ideo in Psalmo: " Descendet sicut pluvia in vellus ".

64. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum etc. Postquam descriptus est ingressus salutationis et processus narrationis, ponitur hic ultimo terminus conclusionis: et conclusio est, quod virgo Maria concipiat, et ex ea nascatur Filius Dei. In hac antem illatione primo praemiltil Angelus suam conclusionem, et deinde approbationem, et postremo utriusque subiungit rationem.

Conclusionem infert, cum dicit: Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Quia enim fecundans virtute Spiritus sancti, non prolem viri generabis, sed prolem Dei, non peccatorem, sed sanctum: Danielis nono : " Impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum ". Si enim, quemadmodum dicitur Ioannis tertio, " quod natum est ex carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est"; ergo quod nascitur de Spiritu sancto necessario sequitur esse sanctum. Bernardus : " Si diceret: sancta caro, vel sanctus homo, parum dixisse videretur: posuit ergo indefinite sanctum, quia quidquid fuit, quod Virgo genuit, sanctum procul dubio ac singulariter sanctum fuit ". Et quia filii hominum nascuntur polluti, ad Ephesios secundo : " Omnes nascimur natura filii irae "; ideo iam non filius viri, sed Filius Dei vocabitur: Isaiae nono: " Et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis " etc. Vocabitur ab ipso Deo: Marci nono : " Hic est Filius meus carissimus "; et Matthaei decimo septimo: " Hic est Filius mens dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite ". Vocabitur ab ipsis credentibus: Matthaei decimo sexto: " Tu es Christus, Filius Dei. vivi "; et ad Romanos primo: " Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute ". Vocabitur ab omnibus: Matthaei penultimo dixit centurio : " Vere Filius Dei erat iste ".

65. (Vers. 36.). Approbationem autem sive confirmationem adiungit, cum dicit: Ecce, Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Si ergo Deus dedit conceptum seni, dare potest et iuveni, licet istud novum, illud iam factum: Genesis vigesimo primo : " Concepit Sara et peperit filium in senectute sua ". - Ut melius constet Virgini, additur: Et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis. Et ita cum manifesta fuerit eius sterilitas, iam est manifesta eius fecunditas. Iam ergo incipiunt signa et mirabilia fieri in terra, secundum illud Ecclesiastici trigesimo sexto : "Innova signa et immuta mirabilia ". Et ideo firmum et certum est, quod et tu, Virgo, iam concipias supra naturam: et hoc est quod dicit Reda in Glossa: " Ne Virgo desperet de partu, accipit exemplum sterilis et anus pariturae, ut discat, omnia Deo esse possibilia, quae ordini naturae videntur esse contraria ". Et ideo Dominus tot sterilium conceptus praemisit, ut istum conceptum figurarent et figurando praenunliarent et praenuntiando testimonium darent et credibilem facerent.

66. (Vers. 37.). Rationem autem huius subiungit, cum dicit: Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum: Ecclesiastae octavo : "Omne, quod voluerit, faciet, et sermo illius potestate plenus est"; Matthaei decimo nono: " Apud Deum omnia possibilia sunt", sicut dictum est Sarae, Genesis decimo octavo: " Nunquid Deo quidquam est difficile "? Bernardus : " Apud Dominum idem est facere quod loqui, et loqui quod velle. Merito ergo noveris, non esse impossibile omne verbum"; et ideo, cum aliquid promittit Deus, sine dubitatione credendum est, quia, cum omnia possit et mentiri non possit, necesse est, ut fiat ita, sicut promittit: Numerorum vigesimo tertio : " Non est Deus quasi homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? Locutus est, et non implebit"? - Et sic ostendit Angelus suam conclusionem necessariam, ut iam Virgo nec dubitare possit nec valeat dissentire.

Tertio describitur assecutio propositi quoad tria.

67. (Vers. 38.). Dixit autem Maria etc. Hic ultimo ponitur assecutio propositi, quod fuit in corosensu Virginis, per quem mox concepit Filium Dei. Hunc autem consensum describit debite et ordinate factum: quia ex humilitate praedisponente et caritate perficiente et credulitate pronuntiante.

Introducitur ergo primo pronuntiatio ex credulitate, cum dicitur: Dixit autem Maria ad Angelum. Quia enim Angeli dictum credidit esse verum, ideo dat expresse responsum. consentaneum ; ad Romanos decimo : " Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem"; et in Psalmo: "Credidi, propter quod loculus sum ". Dixit: de hoc verbo fidei dicitur ad Romanos decimo: " Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo, hoc est verbum fidei, quod praedicamus ". Quia ergo corde concepit verbum fidei, ventre concepit Filiam Dei; infra eodem: " Beata, quae credidisti " etc: et undecimo: "Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quar suxisti".

68. Deinde sequitur praeparalio ex humilitate, cum dicitur: Ecce, ancilla Domini. Simile responsum dedit Abigail, mulier prudens, cum David vellet eam uxorem accipere: primi Regum vigesimo quinto : " Ecce, famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei "; et illa Ruth, quae designat beatam Virginem, Ruth secundo: " Unde hoc mihi, ut invenirem gratiam ante oculos tuos"? quoniam " locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum Et quia se virgo Maria humiliavit, se ad gratiam praeparavit. Bernardus : " Humiliter respondetur, ut sedes praeparetur ". Et quia singularis humilitas, ideo et singularis fuit gratia: unde Bernardus: " Non est magnum, esse humilem in abiectione: magna prorsus et rara virtus humilitas honorata "; hoc " est luminare, quod minuitur in consummatione ", Ecclesiastici quadragesimo tertio.

69. Postremo subditur consensus perfectus ex caritate, cum dicitur: Fiat mihi secundum verbunv tuum. " Fiat, ut dicit Bernardus , est desideae signum, non dubitationis indicium "; etiam est signum assertionis, sicut in Psalmo dicitur: " Dicet omnis populus: Fiat, fiat"; et iterum affectionis, ut in Psalmo: " Fiat manus tua, ut salvet me " -idem enim est verbum et manus Patris - et potest esse orationis verbum, ut sic sit desideratorum, quia ex caritate: aratorium, quia ex humilitate; assertorium, quia ex credulitate . - Haec est vox dulcia sima hominibus, Angelis et ipsi Sponso. Hanc petebat in Canticorum secundo: " Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora "; quod facit, cum dixit Angelo: Fiat mihi secundum verbum tuum. " Verbum, quod erat in principio apud Deum, fiat caro de carne mea, secundum verbum tuum ". Unde Bernardus: " Fiat mihi, obsecro, verbum non prolatum, ut transeat, sed conceptum, ut maneat. Fiat verbum non tantum audibile auri bus, sed et visibile oculis, palpabile manibus, gestabile humeris ", ut verbo virtutis suae me portet " Porro multifariam multisque modis olim locutus est Deus Patribus in Prophetis, et aliis in corde, aliis in aure, aliis in ore, aliis in visu, aliis in manu: milii, ord, ut fiat iuxta verbum tuum: nec volo, ut fiat mihi aut declamatorie praedicatum, aut figuraliter signatum, aut imaginaliter somniatum, sed silenter inspiratum, personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum " " Verbum caro factum " . Et si ita fiet, tunc potero dicere tibi, quod dixit mulier Sarephlana Eliae tertii Regum decimo septimo: " Nunc cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Dei verum in ore tuo est".

70. Et quoniam in tali consensu conceptus est

Dei Filius, et propositum suum assecutus est Angelus: ideo sequitur: Et discessit ab illa Angelus. Hoc enim ostendebat, facto, quod Raphael Tobiae dicebat verbo, Tobiae duodecimo : " Tempus est, ut revertar ad eum qui me misit"; et de Petro dicitur Actuum duodecimo, quod ipso educto de carcere,

. " continuo discessit Angelus ab eo ". Recessit ab ea Angelus, sed remansit cum ea Dei Filius: discessit quantum ad apparentiam, sed remanserunt multi quantum ad custodiam: Canticorum tertio: "En, lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel". Isti sunt Angeli beatissimi, qui custodiebant eam tanquam " locum divinae habitationis " electissimum: unde etsi beneficium custodiae sibi impenderent propter infirmitatem carnis, cultum tamen reverentiae exhibebant propter dignitatem Matris, et ideo quodam modo per ipsam ascendebant et descendebant. Unde designata fuit per illam scalam, cui Dominus erat innixus, et Angeli per illam ascendebant, quam vidit Iacob, Genesis vigesimo octavo : et post sequitur: "Non est hic aliud nisi domus

Dei et porta caeli ", quia nullus potest iam caelum intrare, nisi per Mariam transeat tanquam per portam. Sicut enim -Deus ad nos venit per ipsam, ita per ipsam nos oportet redire in Deum. Et ideo dicitur domus, porta et scala: domus propter Christi conceptionem, porta propter Christi partum et scala

. propter ascensum ad Deum. - Non ergo discedamus ab ea, sed eius pedibus provolnli, semper eam salutemus: Ave, yralia plena, ut per eam quae invenit gratiam et misericordiam super omnes mulieres in conspectu illius magni Assueri, nos "gratiam inveniamus et misericordiam consequamur in auxilio opportuno ".

Secundo, de gratiarum actione pro utraque conceptione.

71. Exsurgens autem Maria etc. Terminata parte illa, in qua egit de sterilis et Virginis fecundatione, hic sequitur pars secunda, in qua agit de gratiarum actione. Et iuxta hunc duplicem modum pars ista habet duas, in quarum prima fit gratiarum Aetio et laudis decantatio propter conceptum Saluatoris: in secunda, propter conceptum et partum praecursoris, ibi : Elisabeth impletum est tempus etc.

De prima gratiarum actione dicuntur tria.

Ad hoc autem, quod decantatio laudis sit ex integro et perfecto affectu, exigitur certificatio veritatis in intellectu et exhibitio caritatis in affectu et effectu , unum sicut praecedens, alterum sicut consequens. Ideo prima pars habet tres, in quarum prima praemittitur testimonium prophetiae ; in secunda subditur canticum laetitiae, ibi ?: Et ait Maria: Magnificat etc.; in tertia subiungitur obsequium beneficentiae, ibi: Mansit autem Maria cum illa etc. Primum astruit fidem, secundum erigit spem, tertium ostendit caritatem.

Primo praemittitnr testimonium prophetiae.

In descriptione autem testimonii prophetiae procedit Evangelista hoc ordine. Nam primo introducit testificandi opportunitatem: secundo, testimonii veritatem , ibi : Et unde hoc mihi etc. - Ad testificandi autem opportunitatem tria concurrant, scilicet Virginis salutantis occursus et virgineac salutationis effectus et Elisabeth resalutantes affectus: primum, ibi : Exsurgens Maria etc.; secundum, ibi: Factum est, ut audivit etc.: tertium, ibi: Et repleta est Spiritu sancto etc.

72. (Vers. 39.). Primo igitur introducitur Virginis salutantis occursus ut festinus et familiaris. - Propter festinationem ait: Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione

in ciuitatem Juda: quasi dicat: non tardavit, sed diluculo surrexit, secundum illud Canticorum secundo ":"Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni ". Unde sibi competit illud Proverbiorum trigesimo primo, quod dicitur de munere forti, quae "de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis"; surrexit enim, ut ministraret Elisabeth seni et debili. Unde

" nec eam retardavit asperitas itineris ", secundum quod dicitur in Glossa , et littera designat, quia abiit in montana, scilicet cum festinatione, ad veritatem explorandam, sicut illi exploratores, Iosue secundo: " Ad montana conscendite "; vel etiam cum ipso sponso, Canticorum secundo: " Ecce, iste venit saliens in montibus et transiliens colles". Non etiam retardavit viae prolixitas, quod notat ibi: In civitatem Iuda, id est Ierusalem , ut iam possit ipsa clamare cum Isaia, secundo : " Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob ". Nec in itinere fecit moram, quia cum festinatione, sicut Rachel, Genesis vigesimo nono, quae, viso Iacob, " festinavit, ut nuntiaret patri suo .

73. Spiritualiter autem datur ex hoc nobis intelligi, quod necessaria est ei festinatio, qui vult ad perfectionem attingere; ad Hebraeos quarto : " Festinemus ingredi in illam requiem "; ideo primae ad Corinthios nono: "Sic currite, ut comprehendatis". Quocontra dicitur de fatuis virginibus Matlhaei vigesimo quinto, quod "novissime venerunt "; et Ecclesiastici quinto: " Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem ".

74. (Vers. 40.). Fuit occursus Virginis festinus,

fuit etiam familiaris: propter quod dicit: Et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth, Intravit, inquam, ut familiariter cohabilaret; Sapientiae octavo : "Intrans in domum meam, conquiescam cum illa". Intravit, non foris stabat, sicut illa " mulier vaga, quietis impatiens nec valens in domo consistere pedibus suis ", Proverbiorum septimo. Intravit etiam, non ut litigaret, sed ut salutaret, secundum quod moris est Sanctis: ad Romanos decimo sexto: " Salutate invicem in osculo sancto ". Salutavit, inquam, non solum optando, sed etiam salutem in Ierusalem apportando, ut adimpleatur illud Isaiae sexagesimo secundo : " Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius, et Salvator eius ut lampas accendatur "; et post: " Dicite filiae Sion: Ecce, Salvator tuus venit: ecce, merces eius cum eo, et opus illius coram illo ". - Et nota, quod Virgo prius domum intravit et postea salutavit, quia iam incipiebat Virgo mandatis evangelicis consentire: nam infra decimo dicitur: " Neminem per viam salutaveritis "; et postea subditur: " In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui Quod et fecit Virgo beata.

75. (Vers. 41.). Secundo vero introducitur virgmeae salutationis effectus, qui fuit excitatio matris et laetificatio prolis. - Propter matris excitationem dicitur: Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth. Salutationem namque Virginis Elisabeth audiverat, quia eam amabat: Canticorum octavo : (Quae habitas in hortis, amici auscultant te, fac me audire vocem tuam "; et Ioannis octavo: "Qui ex Deo est verba Dei audit"; unde primae ad Thessalonicenses secundo: " Cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei". Audivit utique verbum salutis ab ea quae conceperat Verbum incarnatum, in quo solo salus est, secundum illud Iacobi primo: "In mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras .

76. Fuit ergo mater verbo Virginis excitata, fuit etiam proles laetificata: unde dicit: Exsulta vit, in gaudio, infans in utero eius. In quo ostenditur, quod Ioannes erat amicus Sponsi praecipuus, secundum quod de ipso scribitur Ioannis tertio : " Amieus sponsi, qui stat et audit vocem eius, gaudio gaudet propter vocem sponsis". Exsultavit, inquam, prae desiderio, sicut Patres; Ioannis octavo: " Abraham exsultavit, ut videret diem meum: vidit et gavisus est". Exsultavit, ad praesenliam Domini Salvatoris, quasi gestiens salutare et assurgere Domino suo, cuius erat praecursor. Unde dicitur in Glossa Bedae , " quia lingua non poterat, animo exsultante salutat et suae praecursionis officium inchoat. Ecce, apparet quod Angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae ". - Ex quo datur spiritualiter intelligi, quod propositum sanctum non potest latere, quin se manifestet, et amor interior prorumpat in opus: unde Gregorius : " Nunquam amor Dei est otiosus ".

77. (Vers. 42.). Tertio subiungitur Elisabeth salutantis affectus magnus et benignus. - Propter

magnitudinem dicitur: Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth et exclamavit voce magna. Magnitudo namque vocis signum est magnae affectionis, quia " voces sunt notae passionum "; Ecclesiastici decimo quinto: "Adimplebit eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus"; et: ." Ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiae suae, et in oratione confitebitur Domino ". Ideo antem voce magna clamavit, quia illum continebat in utero, qui erat vox Verbi, secandum quod de ipso dicitur Isaiae quadragesima : "Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ". Cui etiam dicitur ibidem: " Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem, exalta, noli timere. Die civitatibus ludae: Ecce, Deus vester, ecce, Dominus Deus in fortitudine veniet".

78. Nec tam fuit vox eius clamosa quam etiam devota ; unde ad exprimendum benignitatem affectus subdit dicens: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Benedicit Elisabeth Virginem simul et prolem, ut compleat angelicam salutationem. Benedictionem sibi optat et iam benedictam annuntiat ea benedictione, quam Dominus Abrahae promiserat Genesis duodecimo : (Benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicendus tibi et maledicam maledicentibus tibi, atque in semine tuo benedicentur universae cognationes terrae ". Hanc benedictionem praedixit Isaac in figura agri, Genesis vigesimo septimo: " Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit

. Dominus". Hanc confirmavit Iacob, Genesis penultimo: "Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae ; benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius, donec veniret desiderium collium Aeternorum ".

Hanc desiderabat et hanc imprecabatur Moyses, Deuteronomii vigesimo octavo : " Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae ". Et ideo cantemus cum David: " Benedixisti, Domine, terram tuam ",

79. Completum est etiam in Maria illud Ecclesiastici vigesimo quarto :"In multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur ". Benedicta quidem fuit,Iahel, Iudicum quinto: " Benedicta in mulieribus Iahel". Benedicta fuit Ruth, Ruth tertio: " Benedicta es a Domino, filia ". Benedicta Abigail, primi Regum vigesimo quinto: (Benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne me mea manu ulciscerer" . Benedicta Iudith, decimo tertio: (Benedicta es tu, filia, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram". Inter has mulieres et super has mulieres benedicta est virgo Maria, quia illae benedictiones impletae sunt in hae.

80. Et unde hoc mihi, ut veniat etc. Praemissa opportunitate testificandi, subditur hic vetitos testimonii, ad cuius explicationem tria introducit Evangelista. Primum est praeconium admirativum: secundum est signum approbativum; tertium vero, testimonium affirmativum . Primum tenet rationem propositionis, secundum assumtionis, et tertium conclusionis.

81. (Vers. 43.). Introducit ergo praeconium admirativum, cum dicit Elisabeth: Et unde hoc milii, ut veniat Mater Domini mei ad me? Hoc enim est valde laudabile et etiam admirabile, quod mulier sit Mater Dei, et quod Mater Dei visitet ancillam Dei. Unde poterat dicere, sicut dixit Areuna regi David secundi Regum ultimo : (Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum "? Maius enim est esse Matrem Dei; unde dignatio fuit Matris Domini omnium suis pedibus visitare alienum hospitium. Unde Virgo gloriatur Ecclesiastici vigesimo quarto : " Ego mater pulcrae dilectionis et timoris et sanctae spei "; quia propter dignitatem maternam est virgo Maria diligenda, veneranda et cum omni fiducia adeunda tanquam summae misericordiae mater. .

82. (Vers. 44.). Secundo subdit indictum approbatum, c am dicit: Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo: et hoc est signum, quod " diffusa est gratia in labiis tnis"; et propterea certum est, quod " benedixit te Deus in aelernum ", in Psalmo Et ex quo infans supra naturam exsultavit, certum est, quod Dominus naturae sibi occurrerit. Et ex quo infantulus respondet ex utero, certum est, te concepisse illum qui vocat ab utero, secundum illud lsaiae quadragesimo nono: " Dominus ab utero vocavit me, de venire matris meae recordatus est nominis mei " etc. Et rursus, ex quo puer exsultavit, certum est, iam consummatum esse veraciter quod in Isaia dicitur: " Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel "; et illud Zachariae nono: " Exsulta satis, filia Sion, iubila, filia Ierusalem; ecce, rex tuus venit tibi iustus et salvator ".

83. (Vers. 4b.). Ex quo igitur mirabiliter exsultavit praecursor, iam certum habebat indicium, quod venerit Salvator: et quoniam iam certum habebat indicium, ideo tertio veritati subditur testimonium, "sive oraculum affirmativum, cum dicitur: Beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a nomino. Fides enim beatam facit: Matthaei decimo sexto : " Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater mens, qui in caelis est"; et Ioannis vigesimo: "Beati, qui non viderunt et crediderunt". - Facit autem fides beatos, quia inchoando in merito disponit ad consummationem in proemio: ad Philippenses primo: " Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet", et hoc merito fidei ; unde Matthaei octavo: "Vade, et sicut credidisti, fiat tibi "; et sic factum est Mariae.

84. Nota, quod beatificantur in Scriptura non solum credentes, sed etiam sperantes: Psalmus : " Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius". Item, diligentes: Ecclesiastici quadragesimo octavo: " Beati, qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt". - Item, timentes: Ecclesiastici vigesimo quinto: "Beatus, cui datum est habere timorem Dei "; rursus Psalmus: " Beatus vir, qui timet Dominum ". - Item, operantes: Ioannis decimo tertio : " Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea "; et infra undecimo: "Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud ". - Item, sustinentes: primae Petri tertio: "Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati " ; et Matthaei quinto: " Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me". - Item, contemplantes: tertii Regum decimo: "Beati viri tui, et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam".

85. Ex omnibus his causis beata fuit virgo Maria, ex causa: etiam singulari fuit beatissima, quiat concepit Filium Dei: infra undecimo : " Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti". Et propterea ipsamet dicit infra eodem: " Ecce enim, ex hoc beatam me dicent omnes generationes ". Beata ergo, quae credidisti, quia credendo concepisti et concipiendo beatitudinem omnibus gentibus quantum ad sufficientiam protulisti. In huius figura, Genesis trigesimo " dixit Lia: Hoc pro beatitudine mea, beatam quippe me dicent omnes mulieres ".

Secundo subditur cultiora Uetitiae.

86. Et ait Maria etc. Post testimonium prophetias sequitur cantus laeliliae, in quo beatissima virgo Maria laudat divinam clementiam propter excellentissimam gratiam sibi collatam. In hoc autem cantico tria notantur. Primum est laudantis affectio, quam notat ibi : Magnificat anima mea etc. Secundum est laudandi ratio, quam notat, cum subdit: Quia respexit etc. Tertium, diuinae laudis amplificatio, quam notat ibi: Et misericordia eius a prol genis. Non enim est perfecta laus, nisi adsit debitus affectus, debita causa et debitus modus.

87. (Vers. 46.). Insinuatur ergo primo laudantis affectio, ut grata, magnificando divinam virtutem, cum dicit: Ait Maria: Magnificat anima mea Dominum, id est divinam virtutem. " Magnus enim Dominus noster, et magna virtus eius "; et ideo magno affectu debet collaudari, quia magna operatur; Danielis quarto: "Ego laudo et magnifico et glorifico) Regem caeli, quia omnia opera eius vera"; fit ad hoc invitat anima devota in Psalmo: " Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen eius in id ipsum". Tunc anima nostra vere magnificat Dominum, quando sub ipso se ipsam captivat et humiliat: Ecclesiastici tertio : "Quam magna potentia Dei solius, et a solis humilibus honoratur ". Unde virgo. Maria, quia prae ceteris se ipsam humiliavit, celem altius Dominum magnificavit. Et ideo a magnificalionf incepit, quia hoc competebat humilitati Virginis de -

cantantis. - Competebat etiam dignitati Dei, cuius summa dignatio non cognoscitur, nisi dignitas praecognoscatur ; unde Apostolus : " Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens ". - Competebat etiam intentioni cantici, quae est Deum perfecte laudare: Ecclesiastici quadragesimo tertio : "Glorificantes Dominum, quantumcumque potueritis: supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia eius". - Competebat etiam Mariae cantico, quia de magnis, immo de maximis beneficiis erat ; unde Proverbiorum octavo : " Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum "; et infra: Quia fecit mihi magna " etc. - Competebat et ordinato progressui, qui est a timore inchoando: unde Psalmus: " Initium sapientiae timor Domin" . Timor autem reverentiae Dominum magnificat.

88. (Vers. 47.). Insinuatur etiam laudantis affectio non solum ut grata, sed ut iucunda, exsultando in divina salute, cum subditur: Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo, id est in Deo salvatore, ut possit dicere illud Psalmi : " Anima mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo"; et rursum: "Cor meum et caro mea exsullaverunt in Deum vivum ". Vere iam dicere poterat illud Canticorum primo: " Introduxit me rex in cellaria sua: exsultabimus et laetabimur in te " etc. Iam verificatum est in Maria, quod optabat Psalmista : " Exsultent et laetentur in te omnes quaerentes te et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum ". Quoniam ergo virgo Maria Dominum quaesivit et salutare dilexit: ideo anima eius Dominum magnificavit, et spiritus eius in salutari Dei exsultavit. Ideo sibi competit illud Annae, primi Regum secundo: " Exsultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; quia laelata sum in salutari tuo ".

89. Et nota, quod spiritus accipitur pro substantia animae: Ecclesiastae tertio : " Quis novit, si spiritus " etc.; pro superiori parte: Malachiae secundo: (Custodite spiritum vestrum"; et ad Romanos octavo: " Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus "; pro imaginatione: primae ad

Corinthios decimo quarto: " Nam si orem lingua, spiritus meus orat " etc. Hic autem accipitur pro anima secundum suum supremum, et anima accipitur in comparatione ad corpus, sicut illud primae ad Thessalonicenses quinto " Ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur ". Quia enim spiritus interius exsul laverat, ideo anima voce magnificabat,-et ideo exsultationem de praeterito et magnificationem de praesenti ponit, quia exsultatio est natura prior.

90. (Vers. 48.). Quia respexit humilitatem etc. Postquam descripta est laudantis affectio sive devotio, subditur hic laudandi ratio, quae sumitar ex duplici causa. Prima est beneficium gratiae, quod fecit ipsam amabilem Deo et laudabilem hominibus. Quia amabilem Deo, dicit: Quia respexit humilitatem ancillae suae. Genesis vigesimo nono praecessit linius figura in Lia, quae, concepta prole, dixit: " Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus". Et humilitas fuit dispositio ad respectum gratiae: Isaiae ultimo : " Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos "? quia, sicut dicitur in Psalmo, " excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit ". Unde de viro iusto, Ecclesiastici undecimo : " Oculus Dei respexit illum in bono et erexit ab humilitate sua "; et ideo orabat Propheta in Psalmo: " Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego ".

91. Fecit etiam laudabilem hominibus illud gratiae beneficium, et propterea addit: Ecce enim, ex hoc beatam me dicent omnes generationes, tam viri quam mulieres: Proverbiorum ultimo : " Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt: vir eius et laudavit eam ". Fuit autem virgo Maria beata propter meritum castitatis: Psalmus: " Beati immaculati in via"; et Apocalypsis decimo sexto: Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius "; et Sapientiae tertio: "Felix est sterilis et incoinquinata, quae nescivit torum in delicto". - Fuit etiam beatior propter consilium virginitatis: primae ad Corinthios septimo : "Beatior autem erit, si sic permanserit . secundum meum consilium ". - Fuit etiam beatissima prbpter privilegium fecunditatis, propter quam ceterae mulieres beatissimam eam praedicant, Canticorum sexto: "Viderunt eam filiae Sion et beatissimam praedicaverunt".

92. (Vers. 49.). Secunda ratio laudandi est miraculum potentiae, quod fuit magnum et pium. Quia magnum, dicit: Quia fecit mihi magna qui potens est. Hoc refertur ad incarnationis mysterium, sicut dicit Beda in Glossa ; et de hoc Iob quinto: " Qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero ". Incarnationis mysterium est magnum et imperscrutabile, et ideo admirabile: et hoc fecit qui potens est, quia "in rebus mirabilibus, ut dicit Augustinus , tota ratio facti est potentia facientis "; Ecclesiastae octavo: "Omne, quod voluerit) faciet, quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis"?

93. Fuit etiam pium, et propterea dicit: Sanctum nomen eius. Unde sancta et pia facit, ut sanctitatem ostendat nominis sui; Danielis tertio : (Benedictum nomen gloriae tuae, quod est sanctum "; et Psalmus: "Sanctum et terribile nomen eius". Et ratio buius praemittitur: " Redemptionem misit populo suo". Et quia nomen eius decet sanctitudo, ideo oramus: "Sanctificetur nomen tuum", Matthaei sexto: et rursus Psalmus: " Domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudine dierum ". De his duobus, scilicet magnitudine et pietate, primae ad Timotheum tertio : " Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumtum est in gloria "; magnum quippe ratione Divinitatis, sanctum ratione assumtae humanitatis: supra eodem: " Quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei". Et ideo Virgo in conceptione fuit magnificata et sanctificata: Psalmus: "Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus". Et haec duo respondent duobus praemissis, quia magnificata et sanctificata, ideo magnificavit et exsultavit: ideo optime rationem reddit.

94. Et misericordia eius etc. Postquam descripta est laudantis affectio et laudandi ratio, subditur hic tertio divinae laudis amplificata). Et haec consistit in commendatione divinae misericordiae quantum ad opus redemptionis humanae, iam in conceptione Virginis inchoatae. Opus autem nostrae redemptionis est declarativum misericordiae et potentiae, estque manifestativum largitatis et veritatis: misericordiam in relevatione hominis lapsi: potentiae, in prostratione diaboli: largitatis, in diffusione Spiritus sancti; et Veritatis, in adimpletione promissi.

95. (Vers. 50.). Primo igitur laudat Dominum suum in opere redemptionis, secundum quod est manifestativum misericordiae, ibi: Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum: ad Ephesios secundo : " Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo"; et in Psalmo: " Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in Aeternum super timentes eum ". Hoc enim fit super omnes quantum ad beneficium conservationis, secundum illud Ecclesiastici decimo octavo : " Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem". Misericordia tamen liberans et salvans ad solos timentes se extendit, sicut in Psalmo scriptum est: "Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te"l Ideo Ecclesiastici secundo: " Qui timetis Dominum, sperate in eum ".