COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum IV.

Pars II. De praedicationis magisterio agitur dupliciter.

1. Iesus autem plenus Spiritu sancto etc. Supra determinavit Evangelista de incarnationis mysterio sive de Christi nativitate: in hac parte agit de praedicationis magisterio sive doctrina. Et quoniam duplex est opus sapientis, scilicet docendo,"non mentiri de quibus novit et mentientem manifestare ", ideo pars ista habet duas. In prima explicat veritatem, in secunda confutat falsitatem, infra undecimo: Erat Iesus eiiciens daemonium etc.

Primo explicatur veritas doctrinae quadrupliciter.

Prima pars, in qua explicat veritatem doctrinae, habet quatuor: in quarum prima fit doctrinae Christi authenticalio; in secunda determinatur discipulorum vocatio, infra quinto : Factum est, cum

turbae etc.: in tertia, vocatorum institutio, infra sexto: Factum est in illis diebus etc.; in quarta, institutorum delegatio, infra nono: Et convocatis duodecim Apostolis, dedit illis etc. Ordo et sufficientia partium per se apparet.

Primo authenticatur doctrina Christi per tria.

Prima igitur pars, in qua fit doctrinae Christi authenticatio, continet praesens capitulum et habet tres partes. Quoniam doctrina tripliciter authenticatur: aut ex merito vitae, aut ex testimonio Scripturae, aut ex miraculo potentiae: ideo in prima parte ostenditur auctorizatio doctrinae Christi ex vitae merito: in secunda, ex Scripturae testimonio, ibi : Regressus est Iesus in virtute Spiritus: in tertia, ex potentiae miraculo, ibi: Et descendit in Capharnaum etc, ubi determinantur miracula.

Authentioatur dootrina Christi tx merito vitea.

Meritum autem consistit in victoria tentationum, quia "militia est vita hominis super terram "; ideo describit Evangelista, qualiter tentationem diabolicam superavit. Ad cuius integram descriptionem tria sunt opportuna, scilicet tentationis occasio: tentandi modus, quem tangit ibi : Dixit autem illi diabolus: et tertium, consummatio tentationis , quam ibi exprimit: Et consummata omni tentatione etc.

Tentandi autem motivum sumsit diabolus ex quatuor consideratis in Christo: primum est gratiae plenitudo, secundum est loci solitudo, tertium est suspicio Divinitatis propter mirabilem abstinentiam, quartum inspectio infirmitatis propter apparentem indigentiam. Consideratio plenitudinis gratiae per invidiam movit diaboli voluntatem ad tentandum: consideratio solitudinis praestitit tentandi malignitatem: suspicio Divinitatis incitavit tentandi curiositatem: inspectio necessitatis praebuit tentandi opportunitatem.

2. (Vers. 1.). Introducit ergo plenitudinem gratiae in Christo, dicens: Iesus autem, plenus Spiritu sancto, regressus est a Iordane, non quia ibi primo impletus fuerit, sed quia tunc primo plenitudo eius apparere coepit, in alios redundando, secundum illud Ioannis primo : "Et vidimus gloriam eius"; et post: "De plenitudine eius accepimus omnes ". Plenus, inquam, non solum sufficienter, sed etiam superabundanter: unde ad Colossenses primo: "In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare "; et secundo: In quo omnis plenitudo Divinitatis inhabitat corporaliter ".

3. Deinde adiungit loci solitudinem, quia in deserto: propter quod addit: Et agebatur a Spiritu in desertum

ut scilicet experiretur , utrum esset Deus vel Dei Filius, quia forsitan audierat illud: " Hic est Filius meus dilectus "

a Spiritu sancto agi est benignitatis: unde ad Romanos octavo : " Quicumque Spiritu Dei aguntur, filii sunt Dei ". Hinc dicit Gregorius: "Convenienter accipitur, ut a Spiritu sancto ductus credatur, ut illuc eum suus Spiritus duceret, ubi ad tentandum malignus spiritus inveniret ". Unde in desertum adduxit, ubi consuevit Deus animae familiariter colloqui, secundum illud Osee secundo : " Ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius ". Et ideo in Psalmo anima sancta: (Elongavi fugiens et mansi in solitudine": sic et David, primi Regum vigesimo tertio, "morabatur in deserto mansitque in monte solitudinis ".

4. (Vers. 2.). Et determinatur tempus, scilicet quadraginta diebus, ut sic veritas respondeat figurae: sic Moyses, Exodi vigesimo quarto : sic Elias, tertii Regum decimo nono, ut sic Christi ieiunium tam a Lege quam a Prophetis habeat testimonium.

Et ne credas, ibi Christum ad requiem declinasse, additur: Et tentabatur a diabolo, non interius, sed solum exterius. Sicut enim dicit Gregorius :

Mentem eius peccati delectatio non momordit"; ad febraeos quarto: "Non habemus Pontificem, qui lon possit compati inflrmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine, absque peccato ".

5. Et nota spiritualiter, quod hic dicitur Christus agi a Spiritu, in Matthaei quarto dicitur duci, in Marci primo dicitur expelli. In quo significatur, quod ad desertum poenitentiae venitur tripliciter, scilicet timore severitatis, cuius est expellere a malo ad bonum: Ecclesiastici primo "Timor Domini expellit peccatum " etc. Splendore veritatis, cuius est ducere: Proverbiorum quarto: " Ducam te per semitas aequitatis" etc, dicit Sapientia. Amore bonitatis, cuius est agere: ad Romanos octavo: " Quicumque Spiritu Dei aguntur " etc. Sive per comminationes, admonitiones et promissiones, quae tria respondent in nobis tribus viribus animae, scilicet irascibili, rationali, concupiscibili.

6. Tertio introducit mirabilem abstinentiam, cum adiungit: Et nihil manducavit in illis diebus, scilicet quadraginta. Ex quo diabolus est suspicatus eum Deum, quia ieiunabat supra potestatem humanam, quae ultra triduum communiter non procedit: unde Matthaei decimo quinto dicitur de turbis per triduum ieiunantibus: " Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via ". - Et nota hic, quod Salvator ieiunavit ante tentationem et comedit post resurrectionem ad nostram instructionem. Unde Augustinus : "1eiunavit Christus ante mortem carnis, quasi clamans: Abstinete vos a carnalibus desideriis, dum estis in agone. Comedit post resurrectionem, quasi dicat: dum habetis corpus mortale, spe immortalitatis iam pascamini, quia, dum viam Domini carpimus, et a vanitate saeculi ieiunare et refici debemus futuri promissione", ut semper dicamus : " Satiabor, cum apparuerit gloria tua ".

7. Postremo addit apparentem indigentiam, cum subiungit: Et consummatis illis, esuriit. Noluit enim amplius abstinere, ne diabolus posset percipere. Unde Ambrosius : " Esurit, ne innotescat sublimis Deus: fames enim Domini pia fraus est, ne caveat tentare diabolus ". Et nota, quod esurivit in tentatione, sicut hic dicitur, et sitivit in passione, sicut dicitur Ioannis decimo nono , ut ostenderet, se habere veram humanitatem, et ut invitaret ad paupertatem et poenitentiae poenalitatem: unde Apostolus secundae ad Corinthios undecimo:"In fame et siti, in frigore et nuditate, in ieiuniis multis ". Esurivit autem et sitivit non sibi, sed nobis, quibus promeruit refectionem spiritualem corporis et sanguinis sui, quibus reficimur et potamur: Ioannis sexto : "Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus "

8. Dixit autem illi diabolus etc. Postquam descripsit occasionem tentationis, hic describit modum tentandi, et hoc secundum triplex motivum. Motivum autem ad peccatum est commutabile bonum , quod est in triplici differentia: aut est inferius, et hoc est carnis: aut exterius, et hoc mundi: aut interius, et hoc excellentia animi. Ex primo efficitur homo voluptuosus, ex secundo curiosus, ex tertio praesumtuosus. Primo modo infert tentator suggestionem per bonum inferius, quod est carnis, ut alliciat ad gulam: secundo, per bonum exterius, quod est mundi, ut alliciat ad avaritiam, et hoc ibi : Et duxit eum diabolus in montem: tertio vero, per bonum interius, quod est excellentia animi, ut alliciat ad pompam sive superbiam, ibi: Et duxit illum in Ierusalem etc. Et haec tria respondent tribus , in quibus tentavit et vicit hominem primum et habent istae tentationes ordinatum processum ab inferiori ad superius: quia ex prima impetitur quantum ad actum vegetabilis: ex secunda quantum ad actum sensibilis: ex tertia vero, quantum ad actum rationalis.

Quantum ergo ad primam tentationem nota diabolum suggerentem, et deinde Dominum respondentem.

9. (Vers. 3.). Suggerentem diabolum introducit, cum ait: Dixit autem ei diabolus: Si Filius Dei es, die, ut lapides isti panes fiant quod dicit, ut ipse de eo sumat experientiam et ut incitet ad gulam. Quia enim homo es esuriens, die, ut reficiaris: non quia de refectione Christi aliquid pertineat ad eum: Proverbiorum vigesimo tertio: "Comede et bibe, dicet tibi, et mens eius non est tecum "; sed si Filius Dei es, hoc ipsum dicas, ut, si fiat, omnipotens cognoscatis: Ecclesiastae octavo: " Sermo illius potestate plenus est, et omne, quod voluerit, faciet". Unde nota dolum diaboli in tentando, quia, cum videret Christi infirmitatem et dubitaret de Divinitate, voluit Divinitatem cognoscendo cavere et humanitatem seducendo deiicere. In quo simul erat fraudulentia et superbia, secundum illud Iob quadragesimo primo : " Omne sublime videt: et ipse est rex super omnes filios superbiae ".

10. (Vers. 4.). Huic autem tentationi malitiosae et superbae obviat responsio Dei humilis et discreta, quia celat Divinitatem et vitat carnalitatem: unde subditur: Et respondit ad illum Iesus: Scriptum est, quia non in solo pane vivit Immo: Sapientiae decimo sexto : " Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat". Sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei . Hoc scriptum est Deuteronomii octavo: "Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas, ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egredietur ex ore Dei"; unde Ioannis sexto: " Verba, quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt".

Et nota, quod Christus se defendit per Scripturam, in quo revelat suam sapientiam et occultat potentiam et conservat iustitiam: et sic diaboli suggestio omnino annullata est, quia nec de Deo sumsit experientiam nec hominem pertraxit ad gulam. Unde verificatum est illud Iob vigesimo sexto : " Prudentia eius percussit superbum ", videlicet diabolum. Et ex hoc apparet nobilitas Scripturae, qua Christus in tentatione velut clypeo se defendit, secundum illud Proverbiorum trigesimo: " Omnis sermo Domini ignitus clypeus est omnibus sperantibus in se"; unde et ad Ephesios sexto: "In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est verbum Dei".

11. (Vers. 5.). Et duxit illum diabolus. Hic describitur secunda tentatio, circa quam duo sunt attendenda. Primum est diabolica suggestio, et secundum est dominica responsio, quae notatur ibi : Et respondens Iesus dixit illi etc

Circa suggestionem diaboli nota ductionem, ostensionem, promissionem, suasionem.

Ductio autem fit quasi impotenti, cum tamen dicatur Sapientiae duodecimo : (Subest tibi, cum volueris, posse ". Unde dicit: Et duxit illum diabolus in montem excelsum: duxit, inquam, tanquam infirmum, non tamen involuntarium, sicut Petrum, de quo Ioannis ultimo: " Cum senueris, alius te cinget et ducet, quo tu non visi: sed tanquam humiliter permittentem ad modum eius, de quo dicit Isaias quinquagesimo tertio: " Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et tanquam agnus coram tondente se obmutescet" etc. Si ergo hoc sustinuit a membris diaboli, quid mirum, si patienter sustinuit a capite malorum ? Et duxit in montem, quia, cum sit superbus, semper alta petit: Isaiae decimo quarto : " Super astra ascendam, sedebo in monte testamenti"; et quia in loco eminentiae de facili ruit homo: unde tertii Regum vigesimo secundo: " Vidi cunctum Israel dispersum in montibus".

12. Ostensio fit quasi ignoranti, cum tamen " in ipso sint omnes thesauri sapientiae et scientiae ", ad Colossenses secundo . Unde addit: Et ostendit ei omnia regna orbis terrae in momento temporis.

Et nota, quod ostendisse dicitur omnia regna mundi, non singulariter, sed generaliter, ut dicit quidam. , id est omnes partes. Vel, secundum Bedam, " ostendit omnia concupiscibilia mundi, in quibus homines regnant", unde signanter dicitur Matthaei quarto: " Ostendit illi omnia regna mundi 3t gloriam eorum ". " Ostendit autem, non quod visum ei ampliaret, sed, sicut dicit Beda , vanitatem humanae pompae, quam amabat, quasi speciosam ostendens, facere volebat amari". Et quia haec non durat, sed cito transit, ideo in brevi tempore ostendit; propter quod adiungit: In momento temporis. Unde Beda : "Non tam celeritas aspectus notatur quam fragilitas caducae potestatis. In momento enim cuncta praetereunt", secundum illud Isaiae quadragesimo: "Ecce, gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt"; quia, Sapientiae undecimo, " quasi momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum "; " quoniam in momento, quae erat praeclarior natio, exterminata esu, sicut dicitur Sapientiae decimo octavo, et in Psalmo: " Vidi impium superexaltatum etc. Et transivi, et ecce non erat".

13. (Vers. 6.). Promissio vero fit ei quasi indigenti , cum tamen eius sit " orbis terrarum et plenitudo eius". Propter quod additur: Et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum etc., ut scilicet habeas dominium potestatis et praeconium laudis, quasi aliquid magni promitteret, cum tamen potestas et gloria mundi quasi nulla sit, secundum illud Isaiae quadragesimo : " Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agrii: et primi Machabaeorum secundo: "Gloria viri peccatoris stercus et vermis est "; et illud Osee quarto: " Gloriam eorum in ignominiam commutabo ".

14. Et ut promissioni ostendat adhibendam esse fidem, adiungit: Quia mihi tradita sunt, et cui volo, do eo ,- Iob nono: " Terra tradita est in manibus impii i, id est terrena potestas. Hoc autem intelligitur permissive, non simpliciter, sed ad tempus, sicut dicitur Danielis undecimo : "Faciet secundum voluntatem suam rex et magnificabitur adversus omnem deum"; " et multiplicabit gloriati et potestatem dabit in multis et dividet terram gra tuito"; et Apocalypsis decimo tertio dicitur, quot cdraco dedit potestatem bestiae ". Hoc autem permit tit Deus iusto suo iudicio. "Ipse igitur transfert re gna atque constituit ", sicut dicitur Danielis secundo

Vel, sicut dicit Beda , hoc dicit ex arrogantia, non quod totus mundus fuisset eius, cum solus Filius dicat vere: "Omnia mihi tradita sunt a Patre", Mal thaei undecimo: et rursus Matlhaei ultimo: "Dat: est mihi omnis potestas in caelo et in terra" etc. sed quia ipsi omnis inordinatio potestatis adscribitur ipse, ut superbus, adscribit sibi totum. Unde omnis potestatis ordinatio a Deo est, sicut dicitur ad Ro manos decimo tertio ; sed inordinatio a diabolo, quia primae Ioannis tertio dicitur: " Qui peccat ex dia bolo est".

15. (Vers. 7.). Quarto vero fit suasio quasi appetenti, cum tamen ipse "det omnibus affluenter", Iacobi primo . Unde dicit: Tu ergo si procident adoraveris coram me etc. In qua suasione nititur inclinare ad veram adorationem ob falsam promissionem , unde illud Isaiae quinquagesimo primo:"Incurvare , ut transeamus". Non enim potest super hominem ascendere, nisi homo ei procidat voluntarie. Honorem autem adorationis requirebat contra illud Exodi trigesimo quarto : Noli adorare deum alienum".

Et ut pertrahat ad illicitum obsequium, promittit falsum praemium, cum addit: Erunt tua omnia . Falsam spondet potentiam, ut ad veram pertrahat servitutem, quia, Ioannis octavo, "qui facit peccatum servus est peccati"; et qui servas est dominium sui non habet, ac per hoc non ipsi omnia, sed ipse omnibus est subiectus tanquam servus : et secundae Petri secundo: " A quo quis superatus est, huius servus est ".

16. (Vers. 8.). Et respondens Iesus dixit illi. Hic post suggestionem diabolicam subiungit responsionem dominicam, quae per testimonium sacrae Seripturae elidit diabolicam suasionem, cum ait: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis. Hoc, inquam, scriptum est Deuteronomii sexto Et merito Scripturae huius recordatur Salvator, quia, secundum illud secundae ad Timotheum tertio, " omnis Scriptura, divinitus inspirata, utilis est ad docendum, arguendum et corripiendum ", et illa potissime, in qua attenditur divinus cultus. Unde et Dominus dicitur scripsisse Legem digito proprio, Exodi trigesimo secundo , in qua praeceptum adorationis est primum et praecipuum et maxime in mente habendum. Unde Baruch sexto: " Visa turba adorantium ante et retro, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine ", te scilicet et non alium.

17. Et ideo additur: Et illi soli servies, scilicet servitute latriae; primi Regum septimo : " Praeparate corda vestra Domino et servite illi soli".

Solus non excludit ibi omnem personam respectu cuiuscumque servitii, cum dicatur ad Galatas quinto: "Per caritatem spiritus servite invicem "; sed excludit quantum ad servitutem latriae, quae est " cultus soli Deo debitus ".

Vel excludit servitia aliis impensa non propter Deum, sed contra Deum, quasi dicat: illi soli et non idolis: de quo primae ad Corinthios quinto : Si quis nominatur inter vos fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, cum hu;usmodi nec cibum sumere ". Sic servitur diabolo.

-- Non etiam peccato, sed iustitiae; ad Romanos sexto : " Sicut exhibuistis membra vestra servire immundiliae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra " etc.

Non ventri proprio: ad Romanos decimo sexto: " Hu;usmodi enim Christo Domino non serviunt, sed ventri suo ".

Non mundo, quia, infra decimo sexto , " non potestis Deo servire et mammonae ". - Sed soli Deo, ut possitis dicere cum David: " Quia ego servus tuus sum ".

18. (Vers. 9.). Et duxit illum in Ierusalem etc. Hic describitur tertia tentatio, circa quam duo sunt attendenda ut prius. Primum est suggestio diaboli: secundum est responsio Christi, ibi : Et respondens Jesus, dixit. - Circa persuasionem diaboli tria attende. Nam primo eligit congruum locum persuasionis: secundo exprimit suasionem praecipitationis: tertio per auctoritatem Psalmi excutit timorem laesionis.

Quantum ergo ad loci congrui electionem dicitur : Duxit illum in Ierusalem, tanquam ad locum celebrem et communem. Ductus autem fuit ex permissione, non ex imbecillitate: unde Chrysostomus dicit, quod "in Christo non fuit infirmitas, sed patientia: in diabolo vero non virtus, sed superbia ". Et dicit Glossa super Matthaei quarto, quod " haec visio corporeis sensibus est completa "; Chrysostomus autem dicit, quod " diabolus sic eum assumebat, ut ab omnibus videretur: Christus autem, diabolo nesciente, sic agebat invisibiliter, ut a nemine videretur ". Unde, ut melius videri possit, subditur: Et statuit eum super pinnaculumtempli. Ille erat locus altus et celebris, ubi doctores et sacerdotes consueverunt loqui ad plebem. Et secundum aliquos expositores erat summitas tecti templi, quod dicitur tabulatum, tertii Regum sexto . Vel secundum alios erat quoddam deambulatorium supra portam templi, ubi ascendebatur per gradus. Secundum alios vero dicitur ibi fuisse tectum cum quadam appodiatione muri, quia in Palaestina domus habent tecta plana,

et templum habuit planum tectum, ut tabernaculum, et in talibus consueverunt stare doctores et praedicatores , secundum illud Matthaei decimo"; "Quod in aure auditis, praedicate super tecte ".

19. Quantum ad suasionem praecipitationis subditur: Et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Quia diabolus deorsum ceciderat, libenter omnes deorsum traheret: infra decimo: "Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem ". Sed Christus poterat dicere diabolo et angelis eius illud quod dixit ludaeis Ioannis octavo: " Vos de deorsum estis, ego autem de supernis sum "; unde non erat eius descendere, sed ascendere. Sed diabolus hoc suggerebat , ut, descendendo corporaliter, faceret eum superbire spiritualiter, ut simul esset ascensus vanus et descensus verus. In quo erudimur, quod semper coniuncta sunt humiliatio et exaltatio, secundum illud infra decimo octavo : " Omnis, qui se exaltet, humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur "; et Proverbiorum decimo octavo: " Antequam conteratur, exaltetur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur ".

Et nota suggerendi modum, cum dicit: Mitte te. Chrysostomus : "Non impulit, non tetigit, non appropinquavit, sed tantum dixit: Mitte te deorsum, ut sciamus, quia omnis, qui obaudit diabolo, ipse se deponit". Et Hieronymus: (Satis est debilis, quia nulli nocere potest, nisi ipse se deorsum posuerit". Et ideo sanum est consilium, Ecclesiastae decimo: " Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris", nec praesumendo nec desperando.

20. (Vers. 10.). Quantum ad excussionem timoris adiungit: Scriptum est enim, quia Angelis suis mandavit de te: hoc scriptum est in Psalmo. Ideo Scripturam allegat, quia videbat, quod Christus semper per Scripturam se defendebat. Unde dicit Leo Papa: "Ibi occasiones tentandi invenit, ubi viderit homines vehementius occuparis. Unde scriptum essi asserit, ut inducat credulitatem, et etiam Scripturam inducit, quae excludat pusillanimitatem propter promissionem adiutorii angelici, tam in prosperu quam in adversis. - Propter adiutorium in prosperis dicit: Ut custodiant te in omnibus viis tuis id est operibus: Exodi vigesimo tertio: "Ecce, egc mitto Angelum meum, qui praecedat te et custodia) te in viai. Sic custodivit Angelus Tobiam, sicul dicitur Tobiae duodecimo: sic etiam Iudith, sicut dicitur decimo tertio: sic etiam custodiunt omnes viros iustos, secundum illud ad Hebraeos primo: "Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi " etc.: et totam Ecclesiam, secundum illud Isaiae sexagesimo secundo: "Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes ". Christus vero non indigebat custodia : et ideo diabolus auctoritatem istam depravabat et sinistro modo adducebat.

21. (Vers. 11.). Propter adiutorium vero in adversis adiungit: Et quia in manibus tollent te, quasi portitores, secundum quod legitur Angelus portasse Habacuc, Danielis ;iltimo . Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, id est, ut nulla possis laesione offendi, sicut dicitur Iob quinto: " Cum lapidibus regionum erit pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi ".

Et nota, quod diabolus tanquam versutus non addidit quod sequitur : "Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem", quia hoc erat contra eum. In quo ostenditur, quod vitium diabolicum est auctoritates truncare et ad partem suam trahere: unde Apocalypsis ultimo: " Si quis diminuerit de verbis prophetiae libri huius, auferet Deus partem eius de libro vitae ".

22. (Vers. 12.). Et respondens Iesus etc. Hic post pestiferam suasionem addit dominicam responsionem brevem et efficacem, cum dicit: Respondens

Iesus ait illi: Dictum est, scilicet Deuteronomii sexto : Non tentabis Dominum Deum tuum: et Ecclesiastici decimo octavo: " Noli esse quasi homo, qui tentat Deum". Unde vituperantur filii Israel, Numerorum decimo quarto, quibus dicit Dominus: " Tentaverunt me iam per decem vices ". Tentare antem Deum, sicut dicit Beda , est, cum homo habet, quid faciat, divinae potentiae quaerere experimentum. Et quia non indigebat Christus hoc experimento potentiae, Deum nolebat tentare nec diabolo consentire, et per auctoritatem respondit auctoritati oppositae, ut clavus retunderetur virtute clavi .

23. (Vers. 13.). Et consummata omni tentor (foue. Postquam descripsit tentationis occasionem et tentandi modum, hic describit tertio tentationis consummaUonem, circa quam tria insinuantur. Primum est manifestatio perfectionis ex parte Christi resistentis: quantum ad quod dicit: Et consummata omni tentatione, quia, sicut prius dictum fuit, omnis tentatio reducitur ad tres praedictas: unde primae Ioannis secundo: "Omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est" etc. Hanc consummavit, quia patienter tolerando superavit, secundum illud ad Hebraeos secundo : "Decebat eum qui multos filios in gloriam adduxerat, per passionem consummare ", quia dicitur Deuteronomii trigesimo secundo: " Dei perfecta sunt opera ".

24. Secundum est confutatio praesumtionis ex parte diaboli recedentis ; quantum ad quod dicit: Diabolus recessit ab illo: secundum illud Iacobi quarto : " Resistite diabolo, et fugiet a vobis ". Recessu, scilicet confusus: quod designatum est in rege Assyriorum, quarti Regum decimo nono: " Recedens abiit rex Assyriorum Sennacherib "; quod interpretatur tollens deserta, quia diabolus maxime prosequitur eos qui vivunt in austeritate vitae.

25. Tertium vero est praefinitio temporis a parte Dei disponentis: propter quod addit: Usque ad tempus, " passionis ", scilicet recessit, quia ille malignus non permittitur malefacere nisi pro tempore, quo Deus permittit, licet semper malam habeat voluntatem ; Ecclesiastici decimo nono : " Si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet ". Et ideo consilium est Ecclesiastici quarto: "Fili mi, conserva tempus et declina a malo"; et ad Ephesios quinto: " Videte, quomodo caute ambuletis, redimentes tempus quoniam dies mali sunt". Unde cum diabolus dupliciter tentet: ut draco et leo , primo tentavit ut draco ad seducendum, postmodum ut leo ad frangendum in passione. In primo enim tentat emollire per blanditias, sed post videns, se modicum tempus habere, tentat frangere per paenas: unde Apocalypsis duodecimo : " Descendit diabolus, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habeat ". Et ideo ad consummationem temporis non pervenerunt illi, de quibus infra octavo dicitur, quod " ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt ".

Authentieatur doctrina Christi ei testimonio Soripturae.

26. Et Iesus regressus etc. Ostendit supra Evangelista auctoritatem doctrinae Christi ex merito vitae: hic secundo ostendit ex testimonio Scripturae. Introducit ergo primo testimonium ut authenticum ad eruditionem credentium: secundo vero, testimonium authenticum ad confutationem detrahentium, ibi : Et dicebant: Nonne hic est filius loseph?

Primo testimonium Scripturas affertur id eruditionem credentium.

In explicatione antem testimonii prophetici quatuor introducuntur a beato Luca: primum est celebritas in praedicando: secundum est opportunitas in testificando : Et venit Nazareth: tertium est congruitas in testimonio, ibi: Spiritus Domini super me etc.: quartum est credulitas in populo, et hoc notatur ibi: Et cum plicuisset librum etc.

Quantum ad primum nota, quod celebritas praedicationis Christi ex quatuor colligitur, scilicet ex plenitudine gratiae, latitudine famae, certitudine doctrinae et magnitudine efficaciae.

27. (Vers. 14). Quantum ad plenitudinem gratiae dicitur: Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galiaeam. Regressus, scilicet ad praedicandum, quia, secundum quod in Psalmo dicitur, "Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa". Et licet infirmitatem assumsisset ex nobis, virtutem tamen ostendebat ex se, secundum illud Sapientiae duodecimo: " Virtutem enim ostendis, qui non crederis esse in virtute consummatus". Et si" gnanter dicitur: In virtute Spiritus. Talis enim debet esse praedicatio perfecta, ut sit virtuti spirituali coniuncta, secundum illud primae ad Corinthios secundo : " Sermo noster et praedicatio non fnit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominis, sed in virtute Dei".

28. Quantum ad latitudinem famae dicitur: Ei fama exiit per universam regionem de illo, secundum illud Iob vigesimo octavo : (Auribus nostris audivimus famam eius"; loquitur de sapientia Christi, qui est " Dei virtus et sapientia ". Huic concordat alius Evangelista: Matthaei quarto: (Exiit opinio de illo in universam Syriam ". Huius antem figura praecessit in Salomone, de quo dicitur secundi Paralipomenon nono , quod "omnes desiderabant videre faciem eius"; de quo Ecclesiastici quadragesimo septimo: "Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum ".

29. (Vers. 18.). Quantum ad certitudinem doctrinae subditur: -Et ipse docebat in synagogis eorum, non in occulto, sicut homines, qui habent suspectam doctrinam ; Ioannis decimo octavo :"Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagogis et in templo, ubi omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil". Econtra dicitur sapientia haereticorum (terrena, animalis, diabolica", quae designatur per mulierem malam: Proverbiorum nond: " Aquae furtivae dulciores sunt,

et panis absconditus suavior ". Unde Christus implebat illud Proverbiorum quinto : " Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide ". Et ideo dicitur Proverbiorum primo: " Sapientia foris clamitat, in plateis dat vocem suam " etc.

30. Quantum ad magnitudinem efficaciae subinfertur : Et magnificabatur ab omnibus, quia omnes magnitudinem efficaciae sentiebant adeo, ut possent dicere illud Psalmi : " Magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua", scilicet in praedicatione. Nec mirum, quia ipse erat ille qui designatur per illum Salomonem, de quo tertii Regum decimo: Magnificatus est rex Salomon super omnes reges universae terrae prae divitiis et sapientia" etc.: mfra septimo: " Propheta magnus surrexit in nobis ".

31. Et venit Nazareth etc. Hic vero notatur opportunitas in testificando, quae attenditur in circumstantiis concurrentibus ad hoc, quod Christus legeret in conspectu synagogae. Unde quatuor hic connotantur. Dicitur enim intrasse, surrexisse, librum accepisse et acceptum revolvisse. Haec quatuor introducuntur ad instructionem quadriformem hominum perscrutandum veritatem, scilicet vacationis ad meditandum, promptitudinis ad legendum, mansuetudinis ad discendum, certitudinis ad indicandum.

32. (Vers. 16.). Ad instructionem igitur vacationis ad meditandum dicitur synagogam intrasse, cum ait: Et venit Nazareth, ubi erat nutritus: et intravit secundum consuetudinem suam die Sabbati in synagogam. HAEc enim erat consuetudo approbata ex Lege Moysi et conversatione Christi. Hinc dicitur Actuum decimo septimo , quod " Paulus secundum consuetudinem apud Thessalonicam intrabat in synagogam et per tria Sabbata disserebat cum eis de Scripturis ". Illud enim erat tempus, quo debebant vacare legi Dei. In quo docemur, quod quando volumus Deo sabbatizare, debemus congregari interius et ibi quiescere: Sapientiae octavo : "Intrans in domum meam, conquiescam cum illa ". Si igitur Sabbatum exterius agatur, est irrisio daemonum, secundum illud Threnorum primo: " Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata eius"; et hu;usmodi Deo non placet, secundum illud Isaiae primo: "Neomeniam et Sabbatum et solemnitates vestras non feram ". Et ratio huius est, quis non intrabant interius, sed exterius, et carnaliter sapiebant

33. Ad instructionem vero promptitudinis ad legendum subditur: Et surrexit legere. Surrectio ista promptitudinem et vigilantiam importat, quae necessaria est perscrutanti verba divina; unde dicitur Ezechielis secundo : "Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum ". Hinc est, quod dicitur animae sanctae Isaiae sexagesimo: " Surge, illuminare , Ierusalem " etc.; et Apostolus ad Ephesios quinto:"Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, . et illuminabit te Christus". Simul etiam cum promptitudine designat humilitatem, quia surrexit legere, tanquam minister, ut etiam exerceret lectoris officium ; unde Beda : " Qui venerat ministrare et non ministrari lectoris officium non dedignabatur suscipere ".

34. (Vers. 17.). Ad instructionem autem man-- sueluilinis ad addiscendum additur: Et traditus est ei Uber Isaiae prophetae, quem scilicet cum mansuetudine suscepit, non dedignans uti Scripturae testimonio et auctoritate. Sic et Ioannes, Apocalypsis decimo : "Accepi librum de manu Angeli et devoravi illum, et erat in ore meo tanquam mel dulce ". Liber autem sacrae Scripturae debuit ei tradi, quia, secundam illud Apocalypsis quinto , " dignus est Agnus, qui occisus est, accipere librum et solvere septem signacula eius", quia nullus alius poterat: et liber Isaiae, quia, sicut dicitur Isaiae vigesimo nono, "erit vobis visio sicut verba libri signati". Et ideo signanter dicitur traditus illi liber Isaiae propltelae.

35. Postremo ad instructionem certitudinis ad iudicandum subiungit: Et ut revolvit librum: in quo significatur diligens discendi inquisitio, quae praevenire debet iudicium certum ; propter quod dicitur Iob octavo : " Interroga generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam ". Non enim ex abrupto procedendum est ad iudicium, sed cum maturitate: propter quod dicitur Iob vigesimo nono: "Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam "; et secundi Paralipomenon decimo nono: " Praecipiens Iosaphat iudicibus ait: Cum diligentia cuncta facite ". - Et quoniam qui Migenter quaerit invenit, ideo additur: Invenit locum, ubi scriptum erat: Spiritus Domini etc.; hoc invenitur Isaiae sexagesimo primo . Nec mirum, quia, secundum quod dicitur Baruch tertio, " hic est Deus noster, et non Aestimabitur alius ad eum; hic adinvenit omnem viam disciplinae ". Ante ipsum quaerebatur, sed non inveniebatur: unde Iob vigesimo octavo: " Sapientia ubi invenitur ? Et quis est locus intelligentiae " etc.

36. (Vers. 18.). Spiritus Domini super me etc. Hic notatur congruitas in testimonio. Exprimit enim quatuor conditiones excellentiae, quae fuerunt in Salvatore nostro. Est enim mediator, eruditor, reparator et retributor: et haec quatuor insinuantur in sermone proposito .

Primo igitur insinuatur esse mediator per incarnationis mysterium, cum dicit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: me demonstrat ibi personam Christi in natura assumta, supra quam Spiritus sanctus requievit, secundum illud Isaiae undecimo : " Et requiescet super eum Spiritus Domini "; et Ioannis primo: " Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat". Et ideo dicitur Actuum decimo: " Dixit Petrus: Vos scitis, quod factum est verbum per universam Iudaeam: primo incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes, Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto " etc. Unde hic est Sanctus Sanctorum, in cuius unctione impleri debet prophetia Danielis nono : " Impleatur visio et prophetia, et impleatur iustitia sempiterna, et ungatur Sanctus Sanctorum ".

Et nota, quod humana natura in Christo per virtutem Spiritus sancti fuit concepta et per eius gratiam divinae naturae unita. Et propter haec duo dicit, Spiritum Domini super eum esse et unxisse.

Vel certe dicitur esse super eum quantum ad superexcellentiam gratiae singularis, propter quam dicitur Ioannis tertio : " Non ad mensuram dat Deus spiritum ". Dicitur vero unxisse eum quantum ad praerogativam sacerdotalis et regalis dignitatis. Haec respiciunt assumtam naturam in Christo: et hoc praefigurabatur in unctione regum et sacerdotum in veteri testamento.

37. Secundo insinuatur esse eruditor per praedicationis magisterium in hoc quod sequitur: Evangelizare pauperibus misit me. Evangelium namque est bona annuntiatio unde in nostra translatione dicitur: Ad annuntiandum mansuetis misit me. Et huic concordat illud Natium primo: " Ecce, super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem"; et Isaiae quinquagesimo secundo: " Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem". Hanc autem dicitur maxime pauperibus nuntiare, quia ad pauperes inchoavit sermonem: Matthaei quinto : " Beati pauperes spiritu ", et per pauperes paupertatem aliis praedicavit: Matthaei undecimo: "Pauperes evangelizantur ". Nec mirum, quia dicitur in Psalmo: " Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam " etc. His utique annuntiat salutem, quia alibi : "Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet" etc. Et propter hoc dicitur a Spiritu et a Domino missus: Isaiae quadragesimo octavo: " Sicut misit me Dominus et Spiritus eius ". "In hoc ergo cognovimus caritatem Dei", quia " misit Filium suum ", primae Ioannis quarto.

38. Tertio insinuatur reparator per passionis -remedium, cum additur: Sanare contritos: quod . quidem liberat a malo culpae actualis et originalis, a caecitate rationis et infirmitate voluntatis.

Liberat utique a malo actualis culpae: propter quod dicitur: Sanare contritos corde, misit scilicet. Ad curationem actualis culpae necessaria est cum passione Christi contritio paenitentiae: Psalmus : "Qui sanat contritos corde ".

Vel hoc dicitur, quia ipsa culpa actualis totum robur animae frangit: Threnorum secundo: "Magna velut mare contritio tua" etc.: et Proverbiorum decimo quinto: " Lingua, quae immoderata est, conteret spiritum ".

39. (Vers. 19.). Liberat autem a malo culpae originalis: propter quod additur: Etpraedicare captivis remissionem. Merito causa originalis culpae captivum detinebatur genus humanum a diabolo: Isaiae quinquagesimo secundo: " Excutere de pulvere , consurge, sede, Ierusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis et sine argento redimemini " etc.: unde Zachariae nono: "Tu autem in sanguine testamenti tui emisisti vinctos de lacu " etc. Et hoc est quod dicitur Isaiae quadragesimo nono : " Dedi te in foedus populi, ut diceres his qui vincti sunt: Exite: et his qui in tenebris sunt: Revelamini"; et post: " Equidem captivitas a forti tolletur "; quia " ascendens Christus in altum, captivam duxit captivitatem ", ad Ephesios quarto. Et haec remissio in Cyro praefigurata fuit, qui dimisit captivitatem filiorum Israel: Isaiae quadragesimo quinto : " Captivitatem meam dimittet, non in pretio, aut in muneribus".

40. Liberat etiam a caecitate rationis: ideo subditur: CAEcisvisum, misit scilicet me praedicare: quod et fecit, sicut dicitur Matthaei undecimo: " Euntes, renuntiate Ioanni quae vidistis et audistis: caeci vident" etc.; in quo significatur interior illuminatio. Unde Ioannis nono : "In iudicium ego veni in mundum, ut qui non vident videant", id est gentiles, secundum illud Isaiae quadragesimo nono: " Dedi te in lucem gentium ". Et hoc est quod dicitur Isaiae vigesimo nono: "Audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt ". Et hoc petebat David: " Illumina oculos meos".

41. Liberat etiam ab infirmitate voluntatis: propter quod subiungitur: Et dimittere confractos in remissionem, misit scilicet. Confracti sunt, quorum voluntas per peccatum est infirmata ad bonum, sicut sunt fatui peccatores: Ecclesiastici vigesimo primo " Cor fatui quasi vas confractum"; et Isaiae quinquagesimo octavo: " Dimitte eos qui confracti sunt, liberos". Haec autem confractio est reparabilis, dum hic vivimus, sed irreparabilis efficitur in morte, secundum illud Isaiae trigesimo : " Comminuetur quasi lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio "; quia non erit susceptibilis gratiae. Et hoc erit in iudicio, secundum illud Psalmi: " Reges eos in virga ferrea et tanquam vas figuli confringes eos ". Sed modo remissionem facit, quod figuratum est primi Machabaeorum decimo, ubi dicitur, quod sub Ionatba, fratre Simonis, factae sunt multae remissiones Iudaeis.

42. Postremo insinuatur remunerator per retributionis iudicium, in quo bonis fit universalisv

boni collatio. Propter quod dicit: Praedicare annum Domini acceptum, scilicet bonis, de quo in Psalmo : " Benedices coronae anni benignitatis tuae " etc. Hic est annus significatus in iubilaeo; Levitici vigesimo quinto: " Anno iubilaei omnes redibunt ad possessiones suas"; vel etiam in septimo: Deuteronomii decimo quinto: " Septimo anno facies remissionem Hic annus superat annum meriti, quia supra condignum remunerabuntur boni: Ecclesiastici trigesimo tertio : "Quare annus annum superat, dies diem, lux lucem a sole"?

In hoc etiam iudicio malis fit sempiternalis damnatio: ideo additur: Et diem retributionis, in quo retribuet unicuique secundum opera sua: Isaiae sexagesimo tertio : " Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit". De bac die dicitur primae ad Thessalonicenses quinto: " Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: cum enim dixerint: Pax et securitas " etc. Hanc, ut dicit Gregorius , debemus tanto sollicitius formidare, quanto eam non possumus praevidere.

43. (Vers. 20.). Et cum plicuisset librum etc. Hic quarto loco, postquam descripta est congruitas in testimonio, notatur credulitas in populo. Ad quam exprimendam insinuatur in docente maturitas, in plebe assistente audiendi aviditas, in eruditione veritas, in eruditis credulitas.

Ad exprimendam igitur maturitatem in docente dicitur: Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Prius stans legerat, accipiendo librum cum humilitate: nunc reddit et sedet cum auctoritate: sedere enim est indicium doctorum et regum: unde Matthaei vigesimo tertio " Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei "; et Iob vigesimo nono: "Si quando volebam ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator ". - Et nota: hic per placationem libri debemus intelligere divinorum mysteriorum occultationem, quia non omnia sunt omnibus revelanda, secundum quod dicit Beda : " Plicatum librum ministro reddit, quia non omnia omnibus communicanda, sed pro captu audientium committit doctori dispensandum verbum"; Danielis duodecimo:"Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum".

Vel ideo plicatum ministro reddidit, quia, secundum illud secundae ad Corinthios tertio , "usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum ".

44. Ad exprimendam vero in plebe aviditatem subditur: Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum, quasi desiderantes eum audire sicut sapientem: Sapientiae octavo dicit sapiens: " In conspectu principum admirabilis ero: tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient "; et Iob vigesimo nono: " Qui me audiebant exspectabant sententiam meam et intenti tacebant ad consilium meum "; quia, sicut dicitur Ecclesiastici tertio, " auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam ".

45. (Vers. 21.). Ad insinuandam vero veritatem sive firmitatem doctrinae subditur: Et coepit dicere ad illos: Quia hodie impleta est Scriptura haec in auribus vestris. Ideo dicitur impleta Scriptura illa tunc fuisse, quia, cum verba illa ad Christum pertinerent, nullus in propria persona poterat verbum praemissum vere dicere nisi Christus, qui eam legit in auribus eorum: infra ultimo : " HAEc sunt verba, quae dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me". Unde Christus adimplevit omnem iustitiam quantum ad morum honestatem, secundum illud Matthaei tertio : " Sic decet nos implere omnem iustitiam ". Implevit etiam omnem Scripturam fundendo Dei veritatem, sicut Matthaei quinto: " Putas, quia veni solvere Legem, aut Prophetas? Non veni solvere, sed adirnplere". Et ideo dicitur ad Ephesios primo: " Quia omnia in omnibus adimplevit ". Unde verba et signa veteris legis vacua implevit veritate et gratia. In cuius signum Ioannis secundo in primo signo dicitur:

"Implete hydrias aqua. Et impleverant eas usque ad summum ".

46. (Vers. 22.). Ad denotandam vero credulitatem in multitudine assistente subditur: Et omnes testimonium illi dabant;omnes, id est, aliqui de omnibus, testificabantur sanctitatem et innocentiam ipsius: Iob vigesimo nono : "Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi". - Et quoniam verbis non poterant eius gratiam explicare, ideo subditur: Et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore eius , sicut et doctores mirabantur " super prudentia et responsis eius ", supra secundo. Et dicuntur verba gratiae, secundum illud Ecclesiastae decimo: " Verba oris sapientis gratia"; et maxime huius, ad quem Petrus dicebat Ioannis sexto: " Verba vitae aeternae habes "; et ipse de se: " Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt ". Et ideo in Psalmo: " Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in Aeternum ".

Secundo affertur testimonium Scripturae ad confutationem detrahentium.

47. Et dicebant: Nonne etc. Postquam introduxit testimonium propheticum ad eruditionem credentium, hic introducit exemplum authenticum ad confutationem detrahentium. Et quia detractores, cum confutantur, fiunt deteriores, quia cfficiuntur persecutores ; ideo in hac parte sunt duae. In quarum prima ponitur confutatio detrahentium ; in secunda vero, declinatio persequentium, ibi : Et repleti sunt omnes in synagoga etc.

Prima pars habet duas. In prima proponuntur detrahentium convicia ; in secunda vero introducuntur exempla prophetica detractores confutanda, ibi : Ait autem: Non est propheta etc.

48. (Vers. 22.). Exprimit autem convicia detrahentium tripliciter, scilicet per modum apertae contumeliae, per modum occultae ironiae, per modum invectionis expressae. - Per modum, inquam, apertae contumeliae exprimit, cum ait: Et dicebant: Nonne hic est filius Joseph f Filium Dei vocabant filium fabri, conceptum de Spiritu sancto et utero virginali dicebant genitum concubitu coniugali: unde Matthaei decimo tertio dicitur, quod dicebant: "Nonne hic est fabri filius "? Beda: "Magna caecitas, cum, quem verbis et factis Christum esse cognoscunt, ob solam generis notitiam contemnunt". Simile huic dicebatur de Saul, primi Regum decimo : "Quaenam res accidit filio Cis ? Num et Saul inter Prophetas"? et secundi Regum vigesimo: " Non est nobis pars in David, nec hereditas in filio Isai". Haec autem dicebant, non omnes, sed mali, scilicet scribae et Pharisaei: unde non contradicit ei quod prius dictum est, quod " omnes testimonium illi dabant". Similis modus loquendi est in Scriptura: "Cum occideret eos, quaerebant eum ", non mortui, sed alii. HAEc autem est consuetudo malorum, ut, quando aliquem laudari audiunt, statim se opponunt: et si non possunt ex parte morum et scientiae, saltem ex parte naturae, secundum illud Ecclesiastici undecimo : " Bona in mala convertens, insidiatur, et in electis imponet. maculam".

Vel etiam illi iidem, qui prius laudabant, post despiciebant, secundum illud Psalmi: " Laudaverunt laudem eius. Cito fecerunt et obliti sunt operum eius ".

Vel aliter intelligi potest, ut, licet immediate hic narretur, non tamen fiat immediate, sed post factum .

49. (Vers. 23.). Per modum occultae ironiae exprimit eorum convicia, cum adiungit: Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: hoc enim videbat eos occulte cogitare. Dixit ergo: hoc ironice proponitis contra me, quod occulte in cordibus concepistis, quia, secundum quod dicitur Matthaei duodecimo , " ex abundantia cordis os loquitur"; proponitis hanc similitudinem, scilicet per ironiam: Medice, cura te ipsum: quod consuevit dici medicis infirmantibus, cum sibi subvenire non possunt, vel nesciunt, aut negligunt: quod est ipsorum derisorium verbum. Sic et tu te ipsum, id est infirmum, cura. Quod dicebant potius ex incredulitate et derisione quam es humilitate et devotione, sicut Matthaei decimo tertio dicitur, quod " non fecit ibi virtutes multas, propter incredulitatem eorum ". Unde Beda dicit in Glossa: "Frustra opem misericordiae caelestis exspectas, si alienis virtutibus invides. Aspernator enim est Dominus invidorum, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae potentiae avertit".

Et nota, quod ironice vocant medicum, quem veraciter deberent confiteri medicum, secandum illud Iob quinto : " Ipse vulnerat et medetur ". Despiciunt quem deberent colere et honorare, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo: "Honora medicum propter necessitatem "; et post: (Altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam ".

50. Per modum vero invectionis expressae exprimit, cum subiungit: Quanta audivimus facta in Capharnaum, scilicet opera miraculosa: unde Matthaei undecimo : " Vae tibi Capharnaum ! quia, si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes etc.

Sed quomodo haec audierunt , cum. Evangelista nondum expresserit, aliqua miracula ipsum fecisse?

Propter quod attendendum, quod Evangelista non prosequitur ordinem rei gestae, sed ordinem intentionis suae, et hoc quidem facit pluries; et ideo, cum unus Evangelista narrat post, quod alius ante, non est repugnantia, quia non intendunt dicere, eo ordine esse facta, quo sunt scripta, sicut dicit Augustinus, de Concordantia Evangelistarum . Praeterea, Lucas cum aliis duobus, Matthaeo et Marco, nihil narrat de primo adventu Christi in Galilaeam, sed de secundo: de primo autem determinat solus Ioannes . Ex fama ergo miraculorum factorum in terra aliena arguebant eum, quia non faciebat in terra propria. - Unde additur: Fac et hic in patria tua; et hoc est dicere: cura te ipsum, id est, illos cura de patria tua per miracula, sicut alios, secundum illud Ecclesiastici decimo quarto : "Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit.? et primae ad Timotheum quinto: "si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit"; dicitur Ecclesiastici decimoseptimo: "Unicuique mandavit de proximo suo"

51. (Vers. 24.). Ait autem: Amen dico etc, Hic post detrahentium convicia subiunguntur exempla prophetica, detractores confutantia. Ad plenam autem ipsorum confutationem praemittitur generale proverbium: secundo, speciale exemplum in Elia, eximio Prophetarum; tertio, in Eliseo, discipulo ipsius. Primum est ad commonendum, secundum ad confutandum, tertium ad confirmandum.

Generale igitur proverbium in omni Propheta et populo praemittit, cum dicit: Ait autem, scilicet Christus: Amen dico vobis, id est certitudinaliter, quia amen signum est affirmationis. Et vere, quia, sicut ipse dicit Matthaei vigesimo quarto , " caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt".

Quianemo propheta acceptus est in patria sua, scilicet nec quantum ad doctrinam nec quantum ad vitam, in quibus Prophetae consueverunt habere excellentiam. Et ideo non est mirum, si in patria sua non facit miracula, quae pro ingratis et indignis non sunt facienda. Huic Salvatoris invectioni attestatur, quod Ioseph a fratribus venditur, Genesis trigesimo septimo , ab Aegyptiis honoratur, Genesis quadragesimo primo. Sic Moyses ab Aaron et Maria contumeliam patitur, Numerorum duodecimo, et a contribulibus obiurgatur, Numerorum decimo sexto. Sic Abraham a compatriotis patitur ; unde dicitur ei: " Egredere de terra tua et de cognatione" Genesis duodecimo.

Rationem autem huius assignat Beda in Glossa : " Ceteri Prophetae minus in patria quam in ceteris civitatibus sunt honorati, quia propemodum naturale est, cives concivibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, non virtutem, sed fragilem recordantur infantiam, quasi non et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam Aetatem pervenerint".

52. (Vers. 25.). Speciale vero exemplum in Elia, Prophetarum eximio, adiungit, cum dicit: In veritate dico vobis: Ioannis decimo septimo : " Sermo tuus veritas est". In veritate dicebat, cui credendum, et tamen non credebant; unde illud Ioannis octavo: " Si veritatem dico, quare non creditis mibi "? et illud Iob sexto: "Quare detraxistis sermonibus veritatis.? Et haec est veritas certa, quia sumitur de Scriptura. - Unde additur: Muttae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quae scilicet erant in necessitate constitutae propter defectum matrimonialis societatis: Ieremiae decimo quinto : " Multiplicatae sunt viduae eius super arenam maris". - Erant in necessitate constitutae propter defectum pluviae caelestis: unde addit: Quando clausum est caelum, et non pluit annis tribus et mensibus sex: sicut Dominus comminatus fuerat Levitici vigesimo sexto: " Sin autem nec sic obedieritis mihi, dabo caelum desuper sicut ferreum "; et Deuteronomii vigesimo octavo: " Sit caelum, quod supra te est, aeneum". Et sic factum est propter peccata eorum: unde leremiae tertio: " Polluisti terram in fornicationibus tuis. Idcirco prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit".

Erant in necessitate constitutae propter defectum terrestris alimoniae: et ideo additur: Cum facta est fames magna in omni terra: sicut dicitur tertii Regum decimo octavo: " Erat fames vehemens " etc. ; unde verificatum erat de filiis Israel illud Psalmi: " Famem patientur ut canes et circuibunt civitatem ", quia circuibat rex et dispensator domus suae ad invenienda pascua, tertii Regum decimo octavo.

53. (Vers. 26.). Et licet essent in tanta necessitate, subiungitur: Et ad nullam illarum missus est Elias, ut eas per miraculum relevaret a penuria famis, ut sic verificaretur in eis illud Psalmi : (Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit ". Sed extraneam relevavit, unde addit: Nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam, secundum quod scribitur tertii Regum decimo septimo: Dictum est Eliae: " Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi: praecepi enim ibi mulieri viduae, ut pascat te ", immo ipsa per te.

54. (Vers. 27.). Aliud exemplum ad confirmationem praedicti de Eliseo introducitur, cum ait: Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta: unde quarti Regum septimo dicitur, quod tempore Elisei " quatuor viri leprosi erant iuxta portam Samariae ", et multi alii in necessitate consimili. Et nemo eorum

mundatus est nisi Naaman Syrus

quarti Regum quinto, ubi dicitur, quod Naaman ad verbum Elisei lavit se septies in Iordane et restitutus est plenariae sanitati - et hoc, iusto iudicio Dei, quia non erant digni. Et a simili et secundum imitationem praedecessorum ostendebat, eos esse indignos ad miraculorum susceptionem. Unde simile in Matthaei vigesimo tertio : "Testes estis vobismetipsis, quia estis filii eorum qui occiderunt Prophetas: et vos implete mensuram patrum vestrorum "; et Actuum septimo: " Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut patres vestri, et vos. Quem enim Prophetarum non sunt persecuti patres vestri" etc. Et sic manifeste sunt convicti, quia defectus miraculorum non erat imputandus impotentiae vel negligentiae Christi, sed potius suae invidiae et incredulitati: unde digni erant miraculis privari, sicut privati etiam fuerant patres sui.

55. Et nota hic spiritualiter, quod in his duobus exemplis ostendit indignitatem Iudaeorum respectu gentilium quantum ad universalem defectum poenitentiae et universale contagium malitiae, quod in Iudaeis remansit non curatum, sed in gentibus est remediatum per Christum. Clausio enim caeli designat defectum gratiae et doctrinae: Deuteronomii undecimo : " Cavete, ne recedatis a Domino"; et deinceps: " Et iratus Dominus claudat caelum, et pluvia non descendat, et terra non det germen suum". De qua pluvia in Psalmo: " Pluviam voluntariam segregabit Deus "; et ex hoc fit fames et indigentia omnis boni: Iob decimo octavo: " Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas eius". - Et nota, quod dicitur subtracta esse pluvia annis tribus et mensibus sex, quia tribus annis et dimidio, quibus Dominus praedicavit, non receperunt pluviam gratiae, exigentibus peccatis suis. Quamvis enim super se veniret imber, Iudaea tamen non recepit ad fructificandum: ad Hebraeos sexto : " Terra super se venientem bibens imbrem et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima ".

In hoc autem tempore mittitur verus Eliae praedicator ad viduam in Sarepta Sidoniae, quae recte designat gentilitatem, sicut ostendit Beda in magna Glossa , et salvata est, populo derelicto Iudaeorum, secundum illud Actuum decimo tertio:"Quoniam repellitis verbum Dei et indignos vos indicatis aeternae vitae: ecce, convertimur ad gentes ".

56. Infectio autem leprae designat corruptionem malitiae, quae fuit in omnibus ante adventum Christi, secundum illud Psalmi : " Corrupti sunt et abominabiles facti sunt" etc. Ab hac non est curata Iudaea: Ezechielis vigesimo quarto: "Mundare te votai, et non es mundata a sordibus: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te". Sed Naaman mundatur, qui interpretatur decor, et designat gentium populum Sacramento baptismi decorum factum et omni foeditate mentis et corporis expurgatum. Et Osee octavo : " Usquequo non poterit emundari"? secundum illud Ezechielis trigesimo sexto: "Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris".

Et sic secundum utrumque intellectum fuit hic confutatio infidelium Iudaeorum.

57. (Vers. 28.). Et repleti sunt omnes etc. Postquam descripta est confutatio detrahentium, subiungitur hic declinatio persequentium. Habet autem haec pars duas. In prima describitur malignantium persecutio: in secunda vero, persequentium declinatio, ibi : Ipse autem transiens etc.

Ad descriptionem ergo persecutionis malignantium tria introducuntur, scilicet iracundia mentis, violentia operis et perfidia ex parte finis intenti.

Insinuat ergo iracundiam mentis in hoc quod dicit: Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes. Unde verificatum est illud Amos quinto : "Odio habuerunt corripientem in porta " etc: propter quod dicitur Proverbiorum nono: " Noli arguere derisorem, ne oderit te: argue sapientem, et diliget te". Unde ex auditu veritatis non sunt eruditi, sed potius excaecati et irati: contra quod dicitur Ecclesiaste septimo : " Noli esse ad irascendum facilis, quia ira in sinu stulti requiescit"; et Iob quinto: "Vere stultum interficit iracundia" quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo septimo, " ira non habet misericordiam nec erumpens furor ".

58. (Vers. 29.). Violentiam autem operis insinuat, cum addit: Et surrexerunt et eiecerunt illum

extra civitatem, tanquam blasphemum: sic enim erat praeceptum: Levitici vigesimo quarto "Educ blasphemum extra castra, et lapidet eum omnis populus ". Et sic verificata est illa parabola, Matthaei vigesimo primo, qua dicitur, quod filium patrisfamilias " eiecerunt coloni extra vineam: vinea enim Domini exercituum domus Israel est", Isaiae quinto. Sic fecerunt Stephano, Actuum septimo: "Impetum fecerunt unanimiter in eum et eiecerunt eum extra civitatem " etc. Unde Salvator poterat eis dicere illud Iudicum undecimo : " Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis extra domum patris mei"?

59. Perfidiam autem ex parte finis intenti explicat, cum adiungit: Et duxerunt eum usque ad supercilium montis, quasi dicat: non per portam, super quem civitas illorum erat Aedificata. Ad locum praeruptum ducebant ad praecipitium: unde poterat dici populo illi insano illud sapientis mulieris, secundi Regum vigesimo: "Quare praecipitas hereditatem Domini"? In hoc autem, quod praecipitare eum volebant, "peiores diabolo erant, sicut dicit Beda , quia ille dixit tantum verbo: Mitte te deorsum: isti conati sunt facto "; sed non valuerunt, quia ipse potestatem habebat ponendi animam suam, sicut dicitur Ioannis decimo. Unde Beda : " Non a Nazaraeis praecipitari, non a Ierosolymitis lapidari, non inter pueros ab Herode perimi ; sed crucis exspectare voluit triumphum. Ipsa enim est typus monarchiae singularis, ut in nomine Iesu omne genu flectatur etc., ad Philippenses secundo. Et hinc est, quod cacumina crucis caelos ostendunt, ima petunt inferos, cornua terram tegunt".

60. (Vers. 30.). Ipse autem transiens etc. Hic notatur declinatio persequentium perfecta, quia fuit sine detentione, sine impulsione, sine portatione unde non poterant sibi violentiam facere nec trahendo nec impellendo nec portando.

Ad ostendendum igitur, quod non fuit violentia detentionis, dicitur: Ipse autem transiens: unde Ambrosius : " Quod capitur a paucis et tenetur, voluntatis est: quod a populo non tenetur, sed transit, maiestatis". Unde nihil poterat actum virtutis suae retardare: Canticorum secundo : "Ecce, iste venit saliens in montibus, transiliens colles ". Fuit autem iste transitus a virtute propria, sed Petri in virtute aliena: Actuum duodecimo: " Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt " etc.

61. Ad ostendendum, quod non fuit violentia impulsionis, subditur: Per medium eorum , certus, quod non posset ab aliquo superari; unde poterat dicere illud Psalmi: " Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum". Simile dicitur Ioannis decimo: " Quaerebant eum Iudaei apprehendere ", scilicet ad lapidandum, " et exivit de manibus eorum ". Per medium vadit, quia "mediator Dei et hominum " semper diligit medium; unde Ioannis primo: " Medius vestrum stetit quem vos nescitis ".

62. Ad ostendendum ulterius, quod non fuit violentia portationis, subditur: ibat, scilicet propria virtute, sicut animalia, de quibus Ezechielis primo dicitur, quod "ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis". Ibat, scilicet non in praeceps, sed descendebat, sicut dicit Beda , sub rupe, illi cedente petra et ipsum suscipiente, ut illi ad eum non possent attingere: unde poterat dicere illud Ioannis octavo: " Quo ego vado, vos non potestis venire ". In quo ostenditur simul Domini potentia, quia non potuerunt illum laedere, sed etiam lapides obediebant ei: ostenditur et patientia, quia cessit nec eos laesit, sicut Ioannis octavo dicitur, quod "tulerunt lapides Iudaei, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo".

63. Nota hic, quod quatuor modis est Domino Iesu mors intentata. Quidam tentaverunt gladio perimere, sicut Herodes, Matthaei secundo : quidam praecipitio, sicut hic: quidam lapidatione, sicut Iudaei, Ioannis octavo: quidam crucifixione, Matthaei vigesimo septimo. - Spiritualiter enim Christus crucifigitur in nostra recidivatione; unde dicitur de his qui prolapsi sunt, ad Hebraeos sexto : "Rursus sibimetipsis crucifigentes Filium Dei" etc. Lapidatur in obduratione: Matthaei vigesimo tertio: "Ierusalem, Ierusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos" etc., ubi ostenditur obduratio Iudaeorum. Praecipitatur autem in desperatione: Ieremiae vigesimo secundo : " Succident electam cedrum tuam et praecipitabunt eam in ignem "; et hoc est in desperatione. Sed gladio perimitur in blasphematione, secundum illud Psalmi: " Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus".

Anthantintur doctrina Christi ex miraculo potentiae.

64. Et descendit in Capharnaum etc. Postquam ostendit doctrinam Christi authenticam ex merito vitae et testimonio Scripturae, hic modo ostendit ex miraculo potentias, ut in ore trium testium stet firmum auctoritatis testimonium . Habet autem haec pars tres. In prima proponitur communicatio doctrinae Christi: in secunda, confirmatio virtutum miraculi, ibi : Et in synagoga erat etc: in tertia, acceptatio eiusdem a multitudine populi, ibi: Facta autem die, ibat etc.

Circa communicationem autem doctrinae Christi quatuor exprimuntur, scilicet locus, tempus, effectus et virtus. Ex his autem quatuor colligitur doctrina Christi fuisse humilis et celebris, admirabilis et sublimis.

65. (Vers. 31.). Humilis, inquam, ostenditur ex situ loci, quem notat, cum dicit: Descendit in Capharnaum, civitatem Galilaeae. Descensus enim in Christo signum humilitatis, sicut ascensus in superbis signum elationis; unde Canticorum sexto : " Descendi in hortum nucum, ut viderem poan convallium "; ad quod etiam designandum dicitur supra tertio, quod " descendit Spiritus sanctus corporali specie" etc.; et ideo ipse dicebat Ioannis sexto: " Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam". Et haec magna est humilitas, et hanc docuit verbo Matthaei undecimo : "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde"; Ioannis decimo tertio exemplo: "Si ego lavi pedes vestros etc.) exemplum enim dedi vobis ", Huic etiam competit,

quia civitas illa erat in confinio gentium et Iudaeorum, "in finibus Zabulon et Nephtalim" , ut sic ostenderet, se non despicere gentiles ratione culpae aut idololatriae; Isaiae nono: " Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim, et in novissimo aggravata est". Huic accedit, quia istae duae tribus prius celeris migraverant, sicut dicitur quarti Regum decimo quinto : et ideo tanquam despectores primo fuerant visitandae.

66. Celebris autem ostenditur communicatio . doctrinae ex tempore solemni: propter quod ait: Docebat, in synagoga eorum, Sabbatis . Tunc enim populus conveniebat ad auditum Legis, quia cessabant ab omni opere servili, sicut praecipitur Levitici vigesimo tertio. Et ideo Baruch primo: " Legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in die solemni et tempore opportuno ". Sic etiam Paulus Sabbatis docebat, secundum quod dicitur Actuum decimo quinto: "Moyses a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur ". In quo erudimur, secundum consilium Ecclesiastici trigesimo octavo , sapientiam discere et docere, "in tempore vacuitatis, quia qui minoratur actu percipiet sapientiam". Et etiam erudimur, in diebus solemnibus et in conspectu multitudinis maxime intendere divinis laudibus et praedicationibus: unde in Psalmo: " Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae "; et rursus: "In ecclesiis benedicite Domino ".

67. (Vers. 32.). Admirabilis autem ostenditur ex stupore populi, cum additur: Et stupebant in doctrina eius: et hoc, quia aliquid magnum et insolitum in ea imaginantur. Sic et in doctrina Apostolorum post Spiritus sancti adventum, Actuum secundo , "stupebant autem omnes, qui eos audiebant"; Iob duodecimo: " Adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem ". Nec miram, quia, sicut dixerunt ministri Ioannis septimo, " nunquam sic locutus est homo".

68. Sublimis vero ostenditur ex virtute singulari, et hoc notat, cum addit: Quia in potestate erat

sermo ipsius: sive quia loquebatur ut Dominus omnipotens, secundum illud Matthaei septimo : " Admirabantur turbae super doctrina eius: erat enim docens sicut potestatem habens "; sive quia sermoni iuncta erat virtus faciens miracula, secundum illud Ecclesiastae octavo: " Sermo eius potestate plenus est"; et infra vigesimo quarto: " De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere et sermone"; sive etiam, quia verba eius spiritualem virtutem sapiebant , secundum illud Psalmi : " Dabit voci suae vocem virtutis ". Sic Apostolus primae ad Corinthios secundo: " Sermo noster et praedicatio non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis". Nec mirum, si sermoni eius erat virtus coniuncta, quia ipse est " Dei virtus et sapientia ", primae ad Corinthios primo . Et ideo ad Hebraeos primo dicitur: " Portans omnia verbo virtutis ".

69. Et in synagoga erat etc. Post communicationem doctrinae Christi sequitur hic authenticatio per virtutem miraculi. Ostenditur autem haec virtus admirabilis in Christo docente tripliciter: primo respectu sexus virilis: secundo, respectu sexus muliebris, ibi : Surgens autem Iesus: tertio, respectu omnis sexus et Aetatis, ibi: Cum autem sol occidisset.

Rursus, alia differentia est ex parte naturae, quia primum consistit in liberatione hominis a daemone: secundum, in liberatione mulieris a febre: tertium, in liberatione ab utrisque indifferenter.

Rursus, primum est in loco eruditionis, quia in synagoga: secundum vero, in loco refectionis, scilicet in domo Simonis: tertium, in loco requietionis, quia post solis occasum.

Postremo, primum horum ostenditur factum fuisse circa mane: secundum, circa meridiem: tertium, in fine diei. Ac per hoc ex his omnibus est, quod Christus habet posse super omnem personam et super omnem naturam et in omni loco et in omni tempore: ac per hoc sufficienter ostenditur authenticari doctrina eius per virtutem multiplicis miraculi.

Circa curationem igitur hominis a daemone notanda sunt quatuor concnrrentia, quae faciunt ad manifestandum Christi potentiam: ex parte daemoniaci status manifestae miseriae: ex parte daemonis sensus divinae praesentiae: ex parte Christi operatio immensae potentiae ; ex parte populi exhibitio debitae reverentiae: quae omnia convenientissime describuntur ab Evangelista ad praesentis miraculi magnificentiam.

70. (Vers. 33.). Ex parte igitur daemoniaci ostenditur status manifestae miseriae, cum dicitur: Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, quia in communi apparebat omnibus, quod erat a daemone obsessus: unde in loco communi erat, quia in synagoga, ubi multi conveniebant, secundum illud Ioannis decimo octavo : " Ego semper docui in synagogis et in templo, ubi omnes Iudaei conveniunt". In hac erat homo habens spiritum immundum, ab effectu, quia immundum facit: Zachariae decimo tertio: "Spiritum immundum auferam de terra ". Immundus iste spiritus dicitur, quia semper immunditiam suggerit: unde in Apocalypsis decimo sexto : "Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum ".

71. Ex parte vero daemonis ostenditur sensus - divinae praesentiae, cum dicitur: Et clamavit vbce magna, ut ex vi clamoris ostenderetur in daemone passio doloris: Isaiae sexagesimo quinto: " Ecce, servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis"; unde colligitur ex clamore, quod in daemone fuit dolor et tremor ex sensu praesentiae Christi. Unde Augustinus : " Utinam sicut Deum daemones iudicem, sic homines agnoscerent Salvatorem) Daemones viderunt et contremuerunt, homines vero viderunt et occiderunt. O quanta infelicitas, homines peiores daemonibus inveniri "!

72. (Vers. 34.). Unde ipse timor compulit veritatem confiteri, scilicet, quod Christus esset destructor daemonum et sanctificator hominum. Propter primum additur: Dicens: Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Sine, id est, cessa ab afflictione et nostra persecutione, quia importabilis est: Iob decimo tertio : "Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat ". Vel: Sine, id est, permitte, me elongari a te, quia quid tibi et nobis? quasi dicat: nulla convenientia, et ideo simul esse non possumus: secundae ad Corinthios sexto: "Quae conventio Christi ad Belial, lucis ad tenebras, iustitiae cum iniquitate "? Et quod non sit communicatio vel conventio, ostendit, cum adiungit: Venisti perdere nos? Proverbiorum vigesimo quarto : " Repente consurget perditio eorum "; unde primae Ioannis tertio: " In hoc apparuit Filius Dei i ut dissolvat opera diaboli".

73. Et nota, quod dupliciter est perditio daemonum , una scilicet propter peccatum superbiae, qua perditi snnt ab initio: Ezechielis vigesimo octavo : " Perdidi te, o Cherub, procedens de medio lapidum ignitorum "; alia propter peccata superaddita, qua perdentur in extremo indicio, cum auferetur omnis potestas, et infligetur omnis poena debita: de qua Deuteronomii trigesimo secundo: "Iuxta est dies perditionis". Et haec perditio non fiet omnino ante diem iudicii: unde Marci primo : " Venisti huc ante tempus perdere nos "? sed tamen ex tempore Christi inchoavit: Ioannis duodecimo: " Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras".

74. Non solum autem confitetur ipsum destructorem daemonum, sed etiam sanctificatorem hominum, cum adiungit: Scio te, quod sis Sanctus Dei, ille quidem, de quo Danielis nono: " Ungetur Sanctus Sanctorum ". Hoc non sciebat certa scientia, cum dicatur primae ad Corinthios secundo: " Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent"; sed cognoscebat con;ecturando: Proverbiorum vigesimo tertio: "In similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorati. Existimabat enim hoc per paenam, quam sentiebat.

75. (Vers. 38.). Ex parte autem Christi ostenditur operatio immensae potentiae, cum adiungitur: Et increpavit illum Iesus dicens: Obmutesce. Tanquam enim omnipotens daemoni sola increpatione silentium imponit; Zachariae tertio : "Ostendit mihi Dominus Iesum, sacerdotem magnum "; et sequitur: "Increpet Dominus in te, satan, et Dominus increpet in te ". Licet autem vera diceret, tamen "silen-tium imponebat, quia, sicut dicitur Ecclesiastici decimo quinto , " non est speciosa laus in ore peccatoris "; unde et in Psalmo: " Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas "?

Vel ideo prchibuit, quia dolose loquitur et immiscet frequenter falsa veris: nude et Marci primo : " Non sinebat, daemonia loqui", dicit Glossa, " ne, dum videren vera dicentem, sequerentur errantem ". Et ideo in Psalmo: (Muta flant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem Ostendit autem bic, vanam gloriam esse vitandam, ut a vanis et falsis non quaeramus laudari. Exemplum de Paulo, Actuum decimo sexto .

76. Non solum autem imponit silentium increpando, verum etiam expellit praecipiendo, cum addit: Exi ab illo . Iam impletur illud Habacuc tertio: (Egredietur diabolus ante pedes eius ". Et ideo sequitur: Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo: in quo ostenditur iracundia diaboli, quia invitus exiit et cum murmure: unde et in Marci primo : " Et discerpens eum, exivit ab ilion. Hoc autem facit diabolus, cum videt, se perdere quod male possidet: Apocalypsis duodecimo: " Descendit ad vos diabolus, habens iram magnam " etc. Sed ira eius non laesit, Domino prohibente: unde subditur: Nihilque einocuit; Isaiae undecimo: Non nocebunt et non occident in omni monte sancto meo ". - Ex hoc autem colligitur, quod diabolus habet semper voluntatem nocendi, quia hanc habet a semetipso, sed potestatem nocendi non semper, nisi quantum et quando permittitur a Deo iusto modo: unde ad Romanos decimo tertio : " Non est potestas nisi a Deo ". Et ideo primae Petri tertio: "Quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis"?

77. (Vers. 36.). Postremo ex parte populi ostenditur exhibitio debitae reverentiae, cum subditur: Et factus est pavor in omnibus. Hoc dicitur quantam ad reverentiam secundum actum cordis. Nec miram, quia, Iob vigesimo sexto , " columnae caeli contremiscunt et pavent ad nutum eius "; unde Iob quarto: "Pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt". Et hoc ad aspectum tanti miraculi: Psalmus: (Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua "; et Ieremiae decimo: "Quis non timebit te, o rex gentium " ? -Quantum vero ad actum oris adiungitur: Et colloquebantur ad invicem, scilicet alter ad alterum conferendo: Quod est hoc verbum? id est res digna verbo, sicut quarti Regum vigesimo accipitur: " Non fuit verbum in domo mea, quod non ostenderim eis ".

Quia in potestate et virtute imperat spiritibus immundis : potestate praecipiente, et virtute faciente. Nec mirum, quia, Iob vigesimo quinto, (potestas et terror apud eum, qui facit concordiam in sublimibus ". Sed hoc imperium non est humanum nec etiam angelicum; unde in Canonica Iudae dicitur , quod " Michael Archangelus, cum altercaretur cum diabolo de Moysi corpore, hoc solum dicebat: Imperet tibi Dominus, satan ".

78. (Vers. 37.). Et quia hoc magnum et inusitatum erat, non silendum, sed cum reverentia divulgandum erat: ideo sequitur: Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. Sic de Salomone dicitur Ecclesiastici quadragesimo septimo : "Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum"; hoc ratione sapientiae est. Hoc praefiguratum fuit in David, primi Paralipomenon decimo quarto: (Divulgatum est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem super omnes inimicos eius"; similiter secundi Paralipomenon vigesimo sexto: " Divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias ".

Nota, quod fuit divulgatum nomen David ratione iustitiae: nomen Salomonis, ratione sapientiae; nomen vero Romanorum , ratione potentias: nomen Christi, ratione omnis excellentiae et dignitatis vel supereminentiae.

79. Surgens Iesus de synagoga. Post miraculosam curationem sexus virilis a daemone sequitur hic miraculosa curatio sexus muliebris a febre: quae ab Evangelista describitur hoc ordine. Primo notatur ipsius febricitationis incommodum; secundo vero, intercessionis adiutoriupi: tertio, curationis remedium: quarto, perfectae liberationis indicium. Haec enim quatuor concurrerunt ad hoc miraculum ostendendum .

80. (Vers. 38.). Quantum igitur ad febricitationis incommodum, quod compellebat socrum Simonis iacere in domo, dicitur: Surgens autem Iesus de.

synagoga, introiuit in domum Simonis, ut potestas eius, quae communiter manifestata fuerat coram omnibus, in domo secretius manifestaretur coram simplicibus et coram suis imitatoribus. In domo erat mulier curanda, non in synagoga, ad insinuandum quod dicitur primae ad Timotheum secundo : "Docere autem mulieri non permitto". - Ad hunc ingressum movebat misericordia propter mulieris miseriam relevandanv, quam exprimit, cum dicit: Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus ,-in quo designatur infirmitatis gravitas, quae disponit ad gratiam, iuxta illud Ecclesiastici trigesimo primo : "Infirmitas gravis sobriam facit animam ". Licet autem esset gravis, poterat tamen de ea dici illud Ioannis undecimo: " Infirmitas haec non est ad mortem, sed ut manifestetur gloria Dei"; quam gloriam non solum debuit in altero sexu ostendere, sed in utroque, quia, sicut uterque lapsus fuerat, ita pertinebat ad redemptionem. Unde in Christi nativitate fuit loseph cum Maria : in Christi praedicatione, discipuli et mulieres, secundum quod dicitur infra octavo: in passione, Maria et Ioannes, Ioannis decimo nono: in resurrectione, discipuli et Magdalena, Ioannis vigesimo. Sic vir et mulier ad Dei gloriam ostendendam curantur, et a graviori mulier quam vir, quia pluribus poenali tatibus est subiecta: Genesis tertio: " Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore paries filios et sub viri potestate eris ".

81. Quantum vero ad intercessionis suffragium . subditur: Et rogaverunt illum pro illa , discipuli et illi qui aderant. Quamvis enim Dominus velit dare, nihilominus vult rogari, secundum illud Psalmi: " In die tribulationis tuae invoca me: eruam te, et honorificabis me "; Isaiae quinquagesimo octavo: "Invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum ", "quia misericors sum, Dominus Deus tuus ".

82. Et nota, quod Dominus aliquem curavit sine precibus, sicut daemoniacum prius ;alium precibus alienis, ut hic: alium precibus propriis, ut infra quinto leprosum. In quo significatur, quod tripliciter animas peccatrices curat gratia Salvatoris, nunc intercedente sola benignitate suae clementiae ;

ad Romanos secundo : " An ignoras, quod Dei beni gnitas ad paenitentiam te adducit"? Nunc intervenient oratione Ecclesiae: Iacobi quinto: " Infirmatur qui in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orec super eum, et oratio fidei salvabit infirmum". Nun vero interveniente proprio gemitu: Exodi sexto " Ego audivi gemitum filiorum Israel"; quarti Regno vigesimo: " Audivi orationem tuam et vidi lacrymas tuam et sanavi te". Et ideo dicebat anima sancta in Psalmo: " Ego autem ad Dominum clamavi, et Do minus salvavit me ".

83. (Vers. 39.). Quantum ad curationis reme dium adiungitur: Et stans super illam, imperavi febri, et dimisit illam. Imperat autem tanquam do minus et rex, sicut Ecclesiastae quinto : "Insnper rex universae terrae imperat servienti et qui: " non est ei impossibile omne verbum"; ideo "dixit et factum est". Unde ad praeceptum eius recessi) febris, secundum illud Psalmi: "Praeceptum posuit, et non praeteribit". Nec mirum, quia "omnia quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis"; et Ieremiae quinto: "Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facit mea non pavebitis ? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit ". Unde miro modo in hoc arguitur et reprehensibilis ostenditur pervicacia humanae voluntatis, quod omnis creatura sensibilis, et quod plus est, defectus paenalis obedit divinis imperiis, quibus homo miserabilis contradicit.

84. Postremo quantum ad perfectae liberationis indicium subditur: Et continuo surgens minittnr bat . Hoc enim certum est perfectae curationis indicium, quod nullae remanserant reliquiae, pro eo quod statim facta est potens ad motum et potens ad obsequium. Unde surrexit et ministrabat tanquam bona matrona et quasi altera Martha, de qua infra decimo : " Martha autem satagebat circa frequens ministerium ". Et tales merentur divinum beneficium: quarti Regum quarto dicit Eliseus Snnamiti:"Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis, ut faciam tibi"? Talem viduam dicebat Apostolus esse eligendam primae ad Timotheum quinto: "Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est".

85. Notandum autem est hic quantum ad sensum slle grucum, quod curatio viri a daemone significat curationem gentilis populi ab errore; in cuius rei figuram dicitur Isaiae trigesimo quarto : "Occurrent ibi daemonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum ". Hoc dicitur de Idumaea sub figura gentilitatis. Hoc daemoniurrr elicitur per fidem Christi, secundum illud Marci ultimo : " In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent" etc.: illos serpentes di ffundentes virus erroris, sicut serpens, de quo secundae ad Corinthios undecimo: " Timeo, ne, sicut serpens Eram seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate, quae est in Christo". .

Per curationem socrus Simonis a febre significatur curatio synagogae ab aestu carnalis concupiscentiae, quo inardescit ille populus carnalis: Osee septimo : "Omnes adulterantes sicut clibanus succensus a coquente ". Et ideo praemittitur curatio viri, quia, sicut dicitur ad Romanos undecimo, "cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus flet".

86. Secundum sensum moralem curatio homi- iflt; a daemone significat curationem a peccatis spiritualibus, secundum quod dicitur primi Regum decimo sexto : " Spiritus nequam a Domino vexabat Saul"; et infra undecimo: " Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat" etc. - Curatio mulieris a febre est curatio animae a peccatis carnalibus; EuAesmlfci vigesimo tertio : " Anima calida quasi ignis ardens, non exstinguetur, donec aliquid glutiat". Unde Beda: " Homo a daemonio liberatur, cum animus ab immunda cogitatione purgatur: femina a febribus, cum caro a fervore concupiscentias refrenatur ". Et ideo homo in medio synagogae euditnr, qui spiritua.libus peccatis detinetur indiget humiliari in conspectu hominum: Psalmus : "Custodiens parvulos Dominus "; ista vero, Domino stante super eam in domo, quia necessaria est cum . divina gratia custodia disciplinae: Ecclesiastici vigesimo secto: "In filia non avertente se firma custodiam, ne, inventa occasione, abutatur se"; et ideo primae ad Corinthios nono: " Castigo corpus meum et in servitutem redigo" etc.

87. (Vers. 40). Cum autem sol occidisset etc. Hic post curationem sexus virilis et muliebris subiungitur curatio universalis respectu omnis sexus, Aetatis et infirmitatis. In qua manifestatur admirabilis potentia Christi ex quatuor, scilicet ex varietate languorum, ex facilitate curationum, ex confessione daemonum, ex cohibitione spirituum immundorum.

Primo igitur introducitur varietas languorum in hoc quod dicitur: Cum autem sol occidisset, qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum, ut scilicet curaret: et merito, quia, Isaiae quinquagesimo tertio, " vere languores nostros ipse tulit etc.; et Actuum decimo: "Pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo"; et sine distinctione, quia super omnia poterat aequaliter: unde Sapientiae decimo sexto : " Non herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia"; unde et Matthaei quarto dicitur, quod " sanabat omnem languorem et omnem infirmitatem ".

88. Et nota, quod adducebant post solis occasum, ut ostenderetur, quod Christus non tantum de die, sed etiam de nocte sollicitus et potens erat circa salutem humani generis. Quod fuit figuratum Genesis trigesimo primo in Iacob: "Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis "; et Sapientiae ultimo: "In omnibus magnificasti populum tuum, Domine, et exaltasti, in omni tempore et in omni loco assistens eis ".

Vel ideo post solis occasum, ut ostenderet, vitandam esse gloriam hominum: unde reprehendit Pharisaeos Matthaei vigesimo tertio , quia "faciunt omnia opera sua, ut videantur ab hominibus". - Aut ideo post solis occasum, ut designetur, per passionem acquirendum esse generale remedium. Christus enim sol est, secundum illud Malachiae quarto : " Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae"; iste occubuit in passione: unde Amos octavo: " Occidet eis sol in meridie "; et tunc plures sanati sunt, quod figuratum est Iudicum decimo sexto in morte Samsonis, qui interpretatur sol eorum. Unde Beda : " Solis occubitus est passio Christi, per quam plures sanantur daemoniaci et aegroti quam ante ".

89. Secundo additur facilitas curationum, cum additur: At ille, singulis manus imponens, curabat omnes . Faciliter curabat, quia sine interpellatione, sed sola manus impositione sanabat. Nec mirum, quia, secundum quod dicitur Isaiae quinquagesimo nono, "non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat". Et non solum poterat hoc per se, sed etiam aliis communicare, secundum illud Marci ultimo: "Super aegros manus imponent, et bene ha-

. bebunt". - Et note, quod singulis imposuisse dicitur sine exclusione, sicut dicitur Actuum decimo"; " Non est personarum acceptor Deus"; et ideo in Psalmo: "Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione ". Et hoc est quod dicitur Sapientiae sexto: " Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus ". Et ideo dicitur: Curabat omnes, scilicet ad se venientes, quia dicitur Ioannis sexto: "Omnis, qui venerit ad me, non eiiciam foras". Nec mirum, quia "idem Dominus omnium dives in omnes, qui invocant illum ", ad Romanos decimo.

90. (Vers. 41.). Tertio subditur confessio dae-

. monutn, cum subditur: Exibant autem daemonia a multis clamantia, scilicet prae dolore et timore et admiratione, Isaiae sexagesimo quinto : " Clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis ". Sed cassus erat eorum clamor: Psalmus:

. " Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret".

Vel clamantia, propter publicam veritatis annuntiationem. Et ideo subditur vera confessio: Et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Hoc autem dicebant non ex certitudine, sed ex coniecturatione propter potentiae magnitudinem. Et ideo prius dixit daemon: " Scio, quod sis Sanctus Dei "; nunc, quod Filius Dei, quia per maiora experimenta in cognitione profecerat. Hoc autem, quod coniiciebant, confitebantur non corde dicendo; de quo priraae ad Corinthios duodecimo : "Nemo potest dicere: Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto"; cui dicere respondet verbum, quod est " cum amore notitia"; non corde et opere confitebantur: de quo primae Ioannis quarto: " Omnis, qui confitetur, Christum Iesum venisse in carnem, ex Deo est"; sed solum ore dicebant et corde odiebant et opere negabant: ad Titum primo: "Confitentur, se nosse Deum, factis antem negant". Nec mirum, quia, secundum quod dicitur in Psalmo , "in inferno quis confitebitur tibi"? Nullus, scilicet confessione meritoria, sed omnes confessione extorta et necessaria: Sapientiae quinto: " Dicentes intra se paenitentiam agentes" etc.

91. Postremo additur cohibitio spirituum inmundorum, cum subiungitur: Et increpans non sinebat ea loqui, ut verificetur illud Psalmi : "Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt ". Non sinebat etc, quia frequenter Dominus obicem opponit malignantibus: unde secundi Macbabaeorum sexto: " Non sinere peccatoribus agere ex sententia magni beneficii est indicium".

Vel ideo non sinebat, quia per daemones manifestari nolebat: unde et subditur: Quia sciebant, ipsum esu Christum, id est, probabiliter coniiciebant. "Non enim innotuit daemonibus, ut dicit Augustinus , ut splendor et lux, sed per quandam suae virtutis efficaciam". Nolebat autem Dominus sui nominis cognitionem per daemones divulgari, tum quia erant indigni, tum quia odiosi, tum etiam quia fraudur lentis et ideo talis confessio nec conveniebat Deo nec congruebat daemoni nec proderat homini. Beda : (Improbus magister veris falsa permiscet, ut specie veritatis fraudis testimonium obtegat". Ex quo nobis datur intelligi, quod qui in praedicando Christum veris falsa permiscent omnino sunt cohibendi, sicut haeretici: primae ad Corinthios quinto : "Modicum fermenti totam massam corrumpit". Si qui autem vera praedicant, non tamen intentione recta, sustinendi sunt: et de talibus dicitur ad Philippenses primo: " Sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo". Si autem praedicant vera et bona, et tamen non faciunt, nihilominus sunt audiendi: Matthaei vigesimo tertio : " Super cathedram Morsi sederunt scribae et Pharisaei". Et tales designati sunt per illum, de quo dicitur infra nono, quod praedicabat Christum, non sequens eum; quem Dominus noluit prohiberi. Ex praedictis liquet, quod Salvatoris potestas per omnem modum est manifestata.

92. (Vers. 42.). Facta autem die etc. Post commonicationem doctrinae Christi et authenticationem ipsius ex operatione miraculi subiungitur hic tertio acceptatio eiusdem a multitudine populi. Ad hoc antem, quod doctrina aliqua debito modo auditoribus fiat accepta, oportet, quod sit immunis ab ostentatione, ab ambitione, ab adulatione et a personarum acceptione. His enim modis quatuor consuevit doctrinae acceptatio depravari.

Primo ergo ab acceptatione doctrinae Christi excluditur ostentatio, cum dicitur: Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, volens se magis humiliter occultare quam impudenter ostentare, secundum illud Psalmi : " Elongavi fugiens et mansi in solitudine ". Huius figura praecessit in Elia, de quo tertii Regum decimo nono dicitur, quod relicto puero suo, solus perrexit in desertum, postquam fecerat miraculum de igne consumente holocaustum. Huius etiam figura praecessit in David, qui dixit ad Ionalham primi Regum vigesimo : " Dimitte me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae", id est usque ad resurrectionem. Ob quam etiam causam dixit discipulis Matthaei decimo septimo: (Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis, a mortuis resurgat "; et Ioannis duodecimo: "Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se".

93. Illud autem iter in desertum et egressus de civitate significat egressum vitae saecularis et ingressum religionis. Desertum enim est locus paupertatis, asperitatis et vilitatis, contra tria, quae sunt in mundo, secundum illud primae Ioannis secundo : "Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vitae ". Contra haec statuit Dominus desertum religionis, in quo notatur triplex bonum his oppositam, scilicet continentiae, paupertatis et obedientiae ; ideo merito dicitur desertum. In hoc deserto moratus est Ioannes: unde Matthaei undecimo : "Quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestitum "? in quo patet asperitas paupertatis: "arundinem vento agitatam "? in quo designatur humilitas, quae non delectatur in vento laudum nec de;icitur in vituperio detractionum et conviciorum. In hoc deserto fuit Christus, cuius figura praecessit primi Regum vigesimo tertio ; " Morabatur David in deserto, in iocis munitissimis, in monte solitudinis Ziph ", quia altissimam religionem tenuit Christus. Unde Augustinus de Vera Religione: "Omne peccatum provenit, aut quia appetimus quae Christus contempsit, aut quia fugimus quae sustinuit. Satellites enim diaboli divitias appetebant, Christus pauper esse voluit: honoribus inhiabant, rex fieri noluit: delicias cupiebant, crucifigi voluit".

94. Secundo excluditur ambitio in hoc quod sequitur: Et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum. Non ipse se ingerebat ex ambitione: unde dicitur Ioannis sexto : " Qui cum cognovisset, quod venturi essent, ut facerent eum regem, fugit ". In quo docuit, quod honoris officium non est assumendum, nisi homo requiratur: unde ad Hebraeos quinto: " Nec quisquam sumit sibi honorem ".

95. In hoc etiam commendatur devotio populi, quia latere volentem requirebat eum, dum tempus erat: Isaiae quinquagesimo quinto : " Quaerite Dominum, dum inveniri potest "; et Osee decimo: " Tempus requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam "; et anima sancta in Psalmo: (Exquisivit te facies mea ". Et quod devote requirerent eum, apparet, quia scilicet venerunt usque ad ipsum, secundum illud Isaiae vigesimo primo : " Si quaeritis, quaerite, convertimini et venite"; unde Matthaei undecimo: " Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis " etc. Unde quia devote quaesierunt, invenerunt, secundum illud Sapientiae primo: " In simplicitate cordis quaerite illum ".

Et quia perfecta devotio non solum facit quaerere, sed detinere inventum: ideo subditur: Et detinebant illum, ne discederet ab eis, secundum illud Canticorum tertio : "Inveni quem diligit anima mea: tenui eum nec dimittam " etc. Nec mirum, quia, Proverbiorum tertio, " lignum vitae est his qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus". Unde poterant dicere illud animae sanctaein Psalmo: "Ne derelinquas me, Domine; Deus meus, ne discesseris a me". In quo ostenditur, quod Christus nec ambiebat honorem, antequam offerrent, nec etiam iam oblatum, quia quasi violenter detinebatur. - Huius figura praecessit Genesis trigesimo secundo : "Dimitte me, quia aurora est", quod dixit Angelus ad Iacob.

96. (Vers. 43.). Tertio excluditur adulatio in hoc quod additur: Quibus ille ait: Quia aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei. Non eis blanditur, sed ostendit, se Aequaliter curare de omnibus: unde poterat dicere illud primaead Thessalonicenses secundo: "Neque fuimus in sermone adulationis, neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis neque ab aliis ". Non enim quaerebat hominibus placere, sed Deo: et ideo dicit: Oportet me evangelizare, quia haec est voluntas Patris: unde subdit: Quia ideo missus sum; lsaiae sexagesimo primo :"Evangelizare pauperibus misit me ". Et ideo oportebat, quia Ioannis decimo quarto dicitur: "Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic fano". Missus autem fuerat evangelizare pauperibus, secundum quod dicitur in auctoritate praemissa in Isaia. Missus etiam fuit evangelizare regnum Dei, sicut dicitur hic. Et ideo colligitur, quod missus fuerat evangelizare pauperibus regnum Dei. Unde Matthaei quinto : " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum "; et vere ipsorum, quia, decimo nono, "difficile qui pecunias habent introibunt in regnum caelorum ". Quia nemo potest habere illud regnum, nisi contemnat terrenum: et difficile pecuniae ab habentibus contemnuntur: ideo difficile acquirunt quod pauperibus est promissum.

97. (Vers. 44.). Quarto vero excluditur personarum acceptio in hoc quod sequitur: Et erat praedicans in synagogis GalilAEAE, scilicet omnibus indifferenter: Matthaei nono : "Circuibat Iesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum a. Hoc decet facere bonum praedicatorem, secundum illud Proverbiorum quinto: "Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide "; et Isaiae trigesimo secundo: Beati, qui seminalis super omnes aquas ". " Semen autem est verbum Dei", infra octavo. Unde bonus praedicator, imitator Christi, debet esse communis persona, sicut Paulus ad Romanos primo : "Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum, ita quod in me promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare ".

Quod significatum fuit Zachariae sexto in equis deferentibus quadrigam, id est legem evangelicam, ubi dicitur, quod isti sunt, quos misit Dominus, ut"perambulent terram"; unde in fine Matthaei dicitur praedicatoribus:"Ite, docete omnes gentes "; et in fine Marci: " Ite in mundum universum, praedicate Evangelium omni creatnrae".

98. Ex praedictis colligitur, quod praedicator bonus, si est acceptus hominibus, ad hoc quod sit acceptus Deo et Angelis eius, debet esse immunis ab ostentatione in signo, ab ambitione in animo, ab adulatione in verbo, a personarum acceptione in facto sive exercitio. Et haec quatuor tangit Apostolus secundae ad Corinthios secundo : " Non, inquit, sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei"; quod fit quatuor modis praedictis: "sed ex sinceritate", sine personarum acceptione, "sicut ex Deo", sine ambitione, " coram Deo ", sine ostentatione,"in Christo loquimur", sine adulatione: nam Christus est veritas.