COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XXIV.

Pars IV. De resurrectionis tropaeo agitur quadrupliciter.

1. Una autem Sabbati valde diluculo etc. Postquam Evangelista egit de Christi incarnatione, praedicatione et passione, hic quarto agit de resurreclione. Dividitur autem pars ista in quatuor. Id quarum prima agitur de revelatione resurrectionis: in secunda, de apparitione resurgentis, ibi : Ecce, duo ex illis: in tertia, de certitudine apparitionis, ibi: Et surgentes eadem hora: in quarta, de divulgatione certitudinis veritatis, ibi: Vos autem estis testes horum etc.

Primo, de revelatione resurrectionis tripliciter.

Circa revelationem resurrectionis explicandam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet revelationis occasio, de qua agitur primo: revelationis certitudo, de qua secundo, ibi : Et factum est, dum mente consternatae: et revelationis manifestatio, de qua tertio, ibi: Et regressae a monumento, nuntiaverunt haec.

Occasio revelationis describitur quoad duo.

Occasio autem, ut Christi resurrectio revelaretur, fuit adventus mulierum ad Christum ungendum; circa quod duo tanguntur, scilicet modus veniendi ad sepulcrum dominicum et modus inveniendi sepulcrum vacuum.

2. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad modum veniendi ad monumentum dicit: Una autem Sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata, scilicet mulieres. Et attendendum, quod Sabbatum dicitur tota illa septimana sabbatizalis, quia septem diebus erat feriandum ; Levitici vigesima tertio : " Septem diebus azyma comedetis", et "offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus ". Et ideo tota illa septimana dicebatur Sabbatum, in cuius prima die, id est dominica die, summo mane venerunt ad monumentum, quia decebat, quod illo die, quo primo facta erat lux , resurgeret Christos de tenebris mortis et inferni ad lucem vitae. Et ideo dies ista vocatur una, quia principium est spiritualium illuminationum sicut unitas numerorum: et ideo Genesis primo : (Factum est vespere et mane, dies unus ". in hoc igitur die decuit Christum a mortuis resurgere: et in die concordant quidem omnes Evangelistae, sed in hora temporis videntur dissentire.

3. Nam Matthaei vigesimo octavo dicitur: " Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalene videre sepulcrum"; Marci vero decimo sexto dicitur, quod " venerant, orto iam sole "; sed Ioannis vigesimo dicitur, quod " Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum ". - Sed in hoc non est controversia, quia, licet diversis verbis exprimant, tamen omnes volunt dicere, quod in principio diei venerant, scilicet quando sol incipiebat super nostrum hemisphaerium illucescere, et tamen adhuc tenebrae non erant penitus effugatae

Verumtamen de hora resurrectionis controversia est inter doctores, pro eo quod aliqui dicunt, Christum media nocte resurrexisse, alii vero diluculo ; qui autem verius dicant, Deus novit. - Sed controversia dissolvi potest, quia primi dicunt, quod resurrectio media nocte fuit secundum veritatem, sed diluculo innotuit: et " tunc dicitur res fieri, quando innotescit ". Potest autem dici, quod sicut, sole recedente a nostro hemisphaerio, Sol iustitiae se occultavit ; sic sole ad nostrum hemisphaerium redeunte, Sol iustitiae resurrexit, ita quod nec omnino in die, nec omnino media nocte, sed medio modo. Et ideo utrique doctores suo modo dicunt veritatem 4. (Vers. 2.). Secundo quantum ad modum in-veniendi sepulcrum subdit: Et invenerunt lapidem revolutum a monumento. De huius autem lapidis revolutione erant sollicitae, sicut dicitur Marci decimo sexto : " Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde ". Hic autem lapis non fuit in resurrectione revolutus, sed post: unde Beda : "Potuit clauso exire sepulcro qui clauso exivit utero Virginis ". Sed Angelus Domini hoc fecit ad manifestationem: unde Matthaei vigesimo octavo : "Angelus Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum".

3. (Vers. 3.). Hoc autem fecit, ut manifestator resurrectionis Christi; unde et subdit: Et ingressae, non invenerunt corpus Domini Iesu. Et nota, quod signanter, cum prius vocasset Christum Iesum, nunc vocat eum Dominum Iesum, quia nunc verificatum erat in eo illud Matthaei vigesimo octavo : " Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra " et istud ad Philippenses secundo: " Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen" etc. Christi igitur corpus in sepulcro non invenitur, quia iam erat resuscitatumunde infra eodem dicitur: " Quid quaeritis viventem cum mortuis "?

6. Secundum spiritualem autem intelligentiam per monumentum intelligitur Scriptura, in qua latet Dominus quasi in quodam sepulcro: unde Ioannis quinto : " Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vitam aeternam habere ". - Per lapidem superpositum intelligitur velamen Scripturae, propter quod etiam Lex in lapideis tabulis fuit scripta et de hoc velamine secundae ad Corinthios tertio: "Usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum ". - Hoc velamen amovetur per angelicum ministerium, quia et Angeli nobis communicant illuminationes, secundum illud Apocalypsis vigesimo secundo : "Ostendit mihi Angelus fluvium aquae vivae, splendidum tanquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni". Fit etiam per ministerium doctorum , qui debent esse viri angelici, secundum illud Malachiae secundo : " Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore eius ". Et hujusmodi est de caelo descendere , sicut Paulus, qui " raptus est in paradisum et audivit arcana verba ", secundae ad Corinthios duodecimo ; vel, si non potest usque ad intima Dei conscendere, saltem procedat in scala Iacob, cuius cacumen caelum tangit, sicut boni contemplativi. In quorum figura Genesis vigesimo octavo : "Vidit Iacob scalam stantem super terram et cacumen eius tangens caelum, Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam". HAEc scala Christus est: unde Ioannis primo : " Videbitis Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis". Qui igitur sic amovet velamen per consequens etiam repellit carnalitatem et mortem et conscendit ad contuendam Christi Divinitatem et immortalitatem: secundae ad Corinthios quinto : " Etsi cognovimus

Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus "; non quod carnem Christi non noverit, sed dod carnalem affectum vel intelligentiam: propter quod Ioannis sexto: " Spiritus est, qui vivificat, caro dod prodest quidquam ; verba, quae ego locatus sum vobis, spiritus et vita sunt".

. Certitudo revelationis colligitur ex duobus.

7. (Vers. 4.)- Et factum est, dum mente. Post descriptam revelandae resurrectionis occasionem describit hic revelationis certitudinem , quae colligitur ex duobus, scilicet ex assertione testium et eomprobatione testimoniorum.

Primo igitur quantum ad assertionem testium dicit: Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce, duo viri steterunt iuxta illas in veste fulgenti. Isti duo viri fuerunt Angeli in specie virili, qui erant in veste fulgenti ad designandum candorem nostrae solemnitatis: unde et Apocalypsis septimo : " In conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum ". Signanter autem dicit ro veste fulgenti, in qua non solum erat vehementia candoris, verum etiam excellentia lucis, ut demulcerent pios et terrerent impios: unde Matthaei ultimo : " Angelus Domini descendit de caelo ". "Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius sicut nix ".

8. Sed tunc videtur contrarietas inter Evangelistas. Nam Lucae dicit, quod fuerunt duo: Matthaeus autem, quod unus.

Item, Matthaeus dicit, quod sedebat super lapidem revolutum: Marcus autem, quod sedebat in dextris.

Item, Ioannes dicit, quod unus sedebat ad caput, et alter ad pedes: Lucas autem dicit, quod steterunt iuxta illas.

Sed intelligendum, quod secundum expositores untu prius apparuit et post alter; et primo quidem erant sedenta, postmodum autem surrexerunt et cum mulieribus loculi sunt, et sic in diversis dispositionibus ab Evangelistis describuntur. Omnes tamen in hoc concordant, quod erant terribiles et testificantes.

9. (Vers. 3. 6.). Et ideo Lucas subdit: Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, prae timore scilicet et reverentia, sicut Daniel, Danielis decimo : "Cum loqueretur mihi, deieci vultum meum ad terram et tacui"; et tales sunt idonei ad veritatem audiendam. - Unde addit: Dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem eum mortuis? Non est hic, sed surrexit ;in quo simul arguunt incredulitatem et asseverant veritatem. Hoc verbum fuit summi gaudii: et sic erat conveniens, ut, quemadmodum Angelus nuntiaverat cum gaudio Christi nativitatem, supra secundo : " Annuntio vobis gaudium magnum"; sic etiam Angeli nunc nuntiarent cum gaudio resurrectionem. Et impletum est illud Psalmi : " Ego dormivi et soporatus sum, et exsurrexi et adhuc tecum sum "; et iterum: (Quoniam non derelinques animam meam in inferno ". Ideo Actuum secundo: "Honc Deus suscitavit, solutis doloribus inferni: iuxta quod impossibile erat, teneri illum ab eo. David enim dicit in eum: Providebam Dominum etc., usque ibi: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae" etc

10. (Vers. 6. 7.). Secundo quantum ad probationem testimoniorum certorum subdit: Recordori mini, qualiter loculus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: Quio oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. Nam Matthaei vigesimo : " Ecce, ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget ". Similiter Marci octavo : " Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a summis sacerdotibus et occidi, et post tres dies resurgere ". Similiter supra decimo octavo: " Consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus " etc, et post subdit: " Et tertia die resurget". HAEc autem eis praedixerat ad fidem astruendam: unde Ioannis decimo quarto : "Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis".

11. (Vers. 8.). Et haec fuit via manuducens ad fidem, et ideo subdit: Et recordatae sunt verborum eius: unde Ioannis secundo : "Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit Iesus et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ". "Ille autem dicebat de templo corporis sui. Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt, quia hoc dicebat" de templo corporis sui. Similiter euam Matthaei duodecimo : "Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi, signum Ionae prophetae. Sicut enim Ionas fuit tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti: ita erit et Filius hominis in corde terrae ". -

- Unde Dominus praedixit suam passionem et resurrectionem , ut simul moerore afficiat et alliciat ad amorem: propter quod Ecclesiastici undecimo : "In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum".

Manifestatio resurrectionis describitur dupliciter.

12. (Vers. 9.). Et regressae a monumento etc. Post descriptam revelationis occasionem et certitudinem hic describit eius manifestationem ;circa quam duo introducit Evangelista, scilicet testimonium mulierum et aspectum discipulorum.

Primo igitur quantum ad testimonium mulierum subdit: Et egressae a monumento nuntiaverunt haec

omnia illis undecim et celeris omnibus. Haec autem nuntiaverunt mulieres, quia sic est eis iniunctum ab Angelis: unde Matthaei ultimo : "Cito euntes, dicite discipulis eius, quia surrexit, et ecce, praece-

. dit vos in Galilaeam". Hoc enim divina ordinatione gestum est, ut nuntiatio resurrectionis per mulieres veniret ad viros: sicut a muliere initium sumsit mors et peccatum, ita nunc per mulieres ad viros rediret annuntiatio et cognitio vitae et immortalitatis, ut etiam per hoc humilitatis daretur exemplum. Unde Chrysostomus : " Evangelista non privat mulierem laude nec verecundum putat a muliere didicisse ". Aufertur etiam mulierum opprobrium et maxime peccatricum.

18. (Vers. 10.). Et ideo praecipue inter alias illa peccatrix nominatur, cum subditur: Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi et ceterae, quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec. Maria autem Magdalene signanter aliis praemittitur, quia ipsa ferventius aliis dilexit et prior, ut traditur, ad monumentum venit et prae ceteris diutius perseveravit. Et ideo Ioannes, amantissimus Domini, illam Domini amatricem signanter nominat; Ioannis vigesimo : " Maria stabat ad monumentum foris, plorans"; et sequitur ibi, quod vidit Angelos et quod tandem vidit Dominum. Ioannes igitur solum loquitur de Maria Magdalene. Mattbaeus loquitur de duabus Mariis: Matthaei ultimo : " Venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum ". Marcus autem loquitur de tribus Mariis: Marci ultimo: " Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ". Lucas autem, optimos narrator, exprimit de his et de aliis. Et sic apparet, quod inter Evangelistae nulla prorsus controversia est, sed quilibet ad suam principaliter fertur intentionem.

Omnes tamen Evangelistae exprimunt Magdalenam, et praecipue amicus Dei, Ioannes, quia primo sibi apparuit, sicut dicitur Marci decimo sexto : " Surgens Iesus mane prima Sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae ". Et hoc quadruplici ratione: primo, quia ardentius diligebat: supra septimo : " Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum ". Secundo, ut ostenderet, quod pro peccatoribus venerat: Malthaei nono: "Non enim veni vocare iustos, sed peccatores", ad paenitentiam. Tertio, ad conterendam humanam superbiam: propter quod Matthaei vigesimo primo : " Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei". Quarto, ad dandam fiduciam ; propter quod ad Romanos quinto: "Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia " etc.

14. (Vers. 11.). Secundo quantum ad aspectum discipulorum subditur: Etvisa sunt ante illos

ticut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. Unde auditui non credebant, tum quia mirabile erat quod dicebant, tum quia hoc divina dispositione agebatur, ut maior et certior veritatis assertio obtineretur. Unde Gregorius : " Quod discipuli tarde crediderunt, non tam illorum incredulitas, quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstrata est, quae, dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur"?

15. (Vers. 12.). Propterea dubitatio de auditu incitavit ad inquirendam certitudinem per aspectum: propter quod subdit: Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit, secum mirans quod factum fuerat. Narrat autem haec specialiter Lucas de Petro, ut ostendat, quod ipse a fervore suo non destiterat. Sed Ioannes hoc expressius narrat vigesimo , quod non solus Petrus ivit, verum etiam Ioannes: et quod " simul currebant ", et quod "Ioannes praecucurrit citius Petro, sed non prior introivit in monumentum ". Narrat igitur Lucas, quod Petrus procumbens linteamina vidit posita: Ioannes vero expressius prosequitur, quod non solum haec vidit, sed etiam "introivit in monumentum et tamen, sicut hic dicitur, abiit secum mirans, non adhuc credens, quia dicitur Ioannis vigesimo: " Nondum enim sciebant Scripturam, quia oporteret, eum a mortuis resurgere ".

16. Et attendendum, quod per linteamina potita intelliguntur sacramenta humanitatis, quae nobis exposita sunt ad credendum et intelligendum per resurrectionis sacramentum ; unde Apocalypsis quinto "Ecce, vicit leo de tribu Iuda, aperire librum et solvere septem signacula eius". Sed quia non possunt omnia comprehendi ratione Divinitatis unitae, ideo dicitur, quod abiit mirans. Nam dicitur in Psalmo : " Mirabilis facta est scientia tua ex me ". Et propterea in huius designationem dicitur Ioannis vigesimo , quod " sudarium, quod erat super caput Iesu, vidit non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum Ibi Glossa:

" Sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostrae infirmitatis cognitione remota sunt: in involuto enim nec initium nec finis aspicitur, sic celsitudo Divinitatis nec coepit esse nec desiit esse ". Et ideo Petrus abiit mirans: Psalmus : " Mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis ".

Secundo, de apparitione resurgentis agitur tripliciter.

17. Et ecce, duo ex illis ibant etc. Post descriptam revelationem resurrectionis describit hic Evangelista apparitionem resurgentis , qua quidem apparuit duobus discipulis tanquam testibus idoneis. Progressus autem et ordo huius apparitionis fuit in hoc, quod Christus se discipulis sociavit tripliciter: primo quidem in itinere: secundo vero, in collocutione, de qua ibi : Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones etc.: et tertio in comestione, de qua ibi: Et appropinquaverunt castello, quo ibant. In primis duobus latuit, sed in tertio apparuit.

Associatio in itinere describitur quoad tria.

Circa associationem in itinere describendam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet concors iter discipulorum, mutuum colloquium itinerantium et Christi consortium dignativam.

18. (Vers. 13.). Primo igitur quantum ad eoncors iter discipulorum dicit: Et ecce, duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem, nomine Emmaus. In quo exprimit Lucas euntium numerum, scilicet quod erant duo, ut det intelligi ipsorum concordiam. Nam Ecclesiastae quarto : " Melius est, duos esse simul quam unum". "Si unus ceciderit, ab alio fulcietur" etc.: et ideo supra decimo dicitur, quod " misit eos binos ante faciem suam " etc. Exprimit etiam spatium, propter mysterii intelligentiam. Nam, sicut dicit Beda , " stadium est octava pars milliarii, et ideo sexaginta stadia septem millia passuum et quingentos continent", id est septem milliaria et dimidium: in quo datur intelligi, quod " erant de morte et sepultura Domini certi, sed de octava resurrectionis dubii et incerti". Sed Ecclesiastae undecimo dicitur: " Da partes septem nec non et octo", quia non tantum Christi mortem et sepulturam, sed etiam resurrectionem constat esse integre et perfecte credendam. - Exprimit etiam terminum itineris, dicens, quod vocabatur Emmaus, et hoc propter significantiam. Nam castrum illud primo nominabatur Emmaus, sicut dicitur hic, et postea Nicopolis: unde Hieronymus in epitaphio Paulae : " Nicopolim, quae prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus est Dominus, Cleophae domum in ecclesiam consecravit ". Nam, sicut legitur in Historia tripartita , " Romani post vastationem Ierusalem hanc urbem Nicopolim ex eventu victoriae vocaverunt ". Interpretatur autem Emmaus mater festinans , et Nicopolis civitas victoriae; et haec est Ecclesia militans, quae festinat ad patriam et superat potestates contrarias. Inter hanc et Ierusalem, id est Ecclesiam triumphantem, oportet intelligere distantiam septem aetatum et octavam inchoatam iam in capite nostro Christo, ut ab hac perveniatur ad illam, festinando ad bonum et triumphando contra malum ; ad Hebraeos quarto : " Festinemus ingredi in illam requiem, ne forte quis incidat in id ipsum incredulitatis exemplum ". 19. (Vers. 14.). Secundo quantum ad mutuum colloquium itinerantium subdit: Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae acciderant, id est, de his quae circa Christum gesta erant. Et haec collocutio erat laudabilis, quia de bona erat materia, scilicet de Christo: ideo primae Petri quarto : "Si quis loquitur, quasi sermones Dei "; et ad Ephesios quarto: " Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed qui bonus est, ut Aedificationem praebeat audientibus ". Ideo autem de hoc loquebantur, quia de hoc specialiter cogitabant, et ideo cogitabant, quia amabant: nam .Matthaei duodecimo : " Ex abundantia cordis os loquitur ". Nec tantum amabant, sed etiam dubitabant: et ideo etiam ad invicem conferebant, quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo septimo , "ferrum ferro acuitur, et homo exacuit faciem amici sui"; et ideo Ecclesiastici nono: "Cum sapientibus et prudentibus tracta "; et post: " Et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi". Talibus verbis adest Spiritus Domini tanquam origo omnium bonorum verborum; Matthaei decimo : " Vos non estis qui loquimini, sed Spiritus Patris mei, qui loquitur in vobis "; sed e contrario verba indiscreta et cogitationes fugit: Sapientiae primo: " Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus , quae sunt sine intellectu" etc.

20. (Vers. 15.). Tertio quantum ad Christi consortium dignativam subiungit: Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et ipse Iesui appropinquans ibat cum illis. Dicuntur autem loquendo fabulari, pro eo quod loquebantur verba, quae certitudinem non habebant, ita ut vere possent dicere illud Ecclesiastici quadragesimo tertio :"Multa dicimus et in verbis deficimus: consummatio autem sermonum ipse est.". Et quia concordes erant in eundo et loquebantur de bono, ideo effecti sunt digni consortio Christi. Nam Matthaei decimo octavo : "Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum ego in medio eorum "; et hoc erat, quia Christum amabant. Nam Ioannis decimo quarto: " Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meos diliget eum, et ad eum veniemus" etc.

21. (Vers. 16.). Et quia hi nondum perfecte credebant, ideo debuerunt habere praesentiam, sed dod habere ipsius notitiam: ideo addit: Oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent; et hoc quidem dignum fuit. Unde Gregorius : " Sicut ipsi intus amabant, et tamen dubitabant: sic ipse et foris praesens adest, et tamen, quis sit, non ostendit De se ergo loquentibus praesentiam exhibet, sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert". Et ideo Marci ultimo dicitur, quod apparuit illis "in alia effigie ".

Et notandum est, quod dicit, quod oculi eorum.tenebantur ; ex quo apparet evidenter, quod Christns secandam veritatem non mutavit sui corporis effigiem nec figuram, sed secundum solam apparentiam: nam in oculis discipulorum alias apparebat. Unde Glossa dicit super decimo nono Genesis, quod discipuli erant percussi aorasia, qua quidem fit, ut res aliquo modo videatur et aliquo modo occultetur ; sicut etiam dicit Augustinus , quod de Sodomitis fuit factum. Nec fuit mutatio in corpore glorioso, nec fuit deceptio ex parte Domini, sed dispensative oculos eorum velavit, tum propter hoc, quod sic conveniebat, nec erant idonei ad suscipiendam Christi praesentiam apertam : tum etiam, quia ordinatius perducendi erant ad eius notitiam percipiendam: et etiam, quia non habuissent ita familiarem collocutionem in via.

Associatio in collocutione describitur quoad quatuor.

22. (Vers. 17.). Et ait ad illos etc. Post descriptam associationem Christi cum discipulis in itinere hic describit associationem in collocutione , circa quam describendam quatuor introducuntur, scilicet inquisitio materiae, de qua sermo: enarratio materiae, de qua dolor: explicatio materiae, de qua animi haesitatio: declaratio Scripturae, per quam fidei certitudo.

Primo igitur quantum ad inquisitionem materiae, de qua est sermo, dicit: Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Iste namque modus est ordinatus ingrediendi in verba, ut audiat quis et quaerat, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo : " Audi tacens simul et quaerens ".

23. (Vers. 18.). Et quia non est cuiuslibet ingerere se in colloquia secreta, secundum illud documentum : " Ne accesseris ad consilium, antequam voceris"; ostenditur ex responsione, quod hu;usmodi sermo est publicus et communit. Et ideo subdit: Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? Attendendum antem, quod licet essent duo, non introducit Lucas loquentem nisi unum tanquam praecellentem: nam iunior debet cedere maiori, secundum illud Ecclesiastici trigesimo secundo : " Loquere, maior natu: decet enim te primum verbum diligentis scientiam ". Cum duo etiam essent, solum alterum nominat, quia, ut dicunt aliqui expositores , Lucas erat alter istorum discipulorum, et consuetudo est scriptoris sacrae Scripturae, ut de proprio nomine non multum faciat mentionem: sicut et Ioannes se non nominat, sed dicit : "Me discipulus, quem diligebat Iesus". Ambrosius antem dicit, quod non fuerit Lucas. Hic ergo Cleophas ostendit materiam suae locutionis omnibus notam, non tantum civibus, sed etiam extraneis: et ideo miratur, quod ipse tanquam peregrinus ignoret istam. Ideo eum peregrinum nominat, vel quia in effigie peregrina apparebat, vel quia tanquam peregrinus notissima ignorabat .

Recte autem peregrinus eis apparebat, quia peregrinus erat in mundo: Ioannis primo : "In mundo erat, et mundus eum non cognovit"; et ideo Ieremiae decimo quarto: " Quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum "? Peregrinus erat in oculis discipulorum non credentium; Iob decimo nono : "Quasi peregrinus fui in oculis eorum "; et ideo Psalmus: " Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae ". Peregrinus etiam in membris: ad Hebraeos undecimo : " Confitentes quasi peregrini et advenae sunt super terram "; et secundae ad Corinthios quinto: " Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino ". Et ideo primae Petri secundo: " Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos ". Et propterea se peregrinum non negat, sed ostendit et quaerit etiam ab illis.

24. (Vers. 19.). Unde addit: Quibus ille dixit: Quae? Quaerit autem Christus, non quia dubitet, sed ut formam nobis tribuat in investigatione veritatis et occasionem accipiat instruendi ; unde Psalmos : " Palpebrae eius interrogant filios hominum "; et Matthaei decimo sexto: " Interrogabat discipulos suos: Quem dicunt homines " etc.

25. Secundo quantum ad enarrationem materiae, de qua dolor, subdit: Et dixerunt : De Iesu Nazareno, qui fuit vir proplieta potens in opere et. sermone coram Deo et omni populo: ac per hoc laudabilis erat in vita, laudabilis in doctrina: Ecclesiaste octavo : " Omne, quod voluerit, faciet, et sermo illius potestate plenus est"; et haec magna laus, secundum illud Matthaei quinto: " Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caeiorum ". Laudabilis etiam coram Deo et mundo, secundum illud supra secundo : " Iesus proficiebat sapientia et Aetate et gratia apud Deum et homines"; et haec magna laus, secundum illud Matthaei quinto: . " Sic luceat lux vestra coram hominibus ". Ut hoc autem fiat, dicit Gregorius , " sic opus sit in publico, ut tamen intentio maneat in occulto, ut de bono opere proximis exhibeamus exemplum, et tamen per intentionem, qua soli Deo placere quaerimus, semper optemus secretum ".

26. (Vers. 20.). Quia ergo Christus Iesus fuerat cperfectus per omnem modum, ideo magna materia doloris fuit de damnatione ipsius per principes Iudaeorum; et ideo subdit: Et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nam hoc verum fuit, licet factum exterius visum fuerit per manum Pilati ; unde Ioannis decimo octavo : " Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi" ; et ita dolendum erat de tam grandi piaculo et tanto principum flagitio: dolendum etiam erat de communi damno.

27. (Vers. 21.). Et ideo subdit: Nos autem

" sperabamus, quia ipse redempturus esset Israel:

quasi dicat, quod per hoc iam est exspectatio redemptionis evacuata. Hoc est verbum hominum cadentium a spe sua et deiectorum in maximam tristitiam: et haec est tristitia mala, quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios septimo , " saeculi tristitia mortem operatur". In hanc ceciderant perdendo fiduciam ; ideo contra hoc primae ad Thessalonicenses quarto : " Non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent "; et Ecclesiastici decimo quarto: "Beatus, qui non est stimulatus in tristitia delicti", " et non excidit a spe sua ".

28. Tertio quantum ad explicationem causas, pro qua erat animi Iiaesilatio, adiungit: Et nunc super lutee omnia tertia dies est hodie, quod haec facta sunt: in qua non est sublatus dolor et afflictio, sed additus terror et dubitatio.

29. (Vers. 22.). Unde subdit: Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum: quia, ut dicit Hieronymus , "de audita fama eius potius sunt perterriti quam gavisi ". Ratio autem hnius terroris fuit de rememoratione rei mirabilis et etiam eis incredibilis.

30. (Vers. 23.). Unde subdit: Et non invento corpore eius, venerunt dicentes, se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt, eum vivere. Ideo ergo territi erant, quia horribile erat eis corpus Domini amisisse, et incredibile, quod surrexisset: unde Beda : " Merito dicuntur eos terruisse, quibas de non invento corpore plus moestitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium, quo recrearemur, afferrent ". Et quia posset aliquis dicere, quod verba mulierum non debuerunt movere; ideo ostendit, quod frivola non fuerunt per testimonium et aspectum virorum.

31. (Vers. 24.). Unde addit: Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt: ipsum vero non inuenerunt. Isti fuerunt Petrus et Ioannes, sicut dicitur Ioannis vigesimo . Lucas igitur, qui prius singulariter exprimit de Petro, nunc exprimit de duobus, ut firmum sit eorum testimonium ad credendum,

corpus esse sublatam. Et ideo ex hoc mirabantur et terrebantur, sed non laetificabantur, quia resurrectionem non credebant, sed de ea haesitabant et haesitantes conferebant, quia nondum sapiebant caelestia, sed terrena, secundum illud Isaiae vigesimo nono : " Erit quasi pythonis de terra vox tua, et eloquium tuum de humo mussitabit ". Quocontra ad Colossenses tertio: " Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram". Sed brutalis, qui non consurgit per spiritum, haec non credit nec capit; et ideo supra eodem dicitur, quod "visa sunt eis verba illa sicut deliramenta ", quia, primae ad Corinthios secundo, " animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur".

32. (Vers. 25.). Quarto quantum ad declarationem Scripturae, per quam est fidei certitudo, subiungit: Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae ! Stultos eos vocat, qui desperant propter passionem ; unde de spiritu ad carnem descenderant, et haec est magna stultitia, secundum illud ad Galatas tertio : " Sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini "? Et tardos corde vocat, quia credere non volebant Christi gloriam et resurrectionem; unde Marci ultimo : " Exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia bis qui viderant, eum resurrexisse a mortuis, non crediderunt ".

33. (Vers. 26.). Et propterea ad astruendam fidem passionis et resurrectionis subdit: Nonne haec oportuit pati Christum et resurgere, et ita intrare in gloriam suam? Oportuit, inquam, id est, opportunum et convenientissimum fuit, primo propter remedium peccatorum: ad Romanos quinto : " Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius "; ideo ad Romanos quarto: "Mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram ". - Secundo propter exemplum virtutum: unde primae Petri secundo : " Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius"; et ideo ad Philippenses secundo: "Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu " ; et post: " Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem "; et ideo Actuum decimo quarto: " Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei ". Si enim oportuit, pati Christum ad introeundum in gloriam suam, quanto magis oportet, et nos pati, ut intremus in alienam? Et ideo consobrinis suis petentibus sedere a dextris respondit Matthaei vigesimo : " Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum "? Ibi Hieronymus : "Sciebat, qui passionem eius poterant imitari: sed hoc dixit, ut eo interrogante, et illis respondentibus, omnes audiamus, quia nullus potest cum Domino regnare, nisi passionem eius fuerit imitatus ".

Opportunum etiam erat propter complementum omnium Scripturarum: unde supra decimo octavo : " Consummabuntur omnia, quae scripta sunt de Filio hominis per Prophetas ". Sicut enim arca in cubito consummata est , sic omnia verba Scripturae in hoc Verbo abbreviata, nato scilicet, passo, sepulto et resuscitato: propter quod Isaiae decimo: " Consummationem et abbreviationem faciet Deus exercituum in medio omnis terrae ".

34. (Vers. 27.). Et ideo ad istius explicationem subiungit Evangelista: Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. Omnes enim Scripturae et prophetiae principaliter ad Christum habent respectum. In cuius designationem dicitur Exodi vigesimo quinto , quod " duo Cherubim respiciebant se mutuo versis vultibus in propitiatorium ", id est duo testamenta ad Christum. Huius figuram gessit Adam, de cuius latere formata est Eva, Genesis seeundo : huius etiam sanctus Abel a fratre interfectus, Genesis quarto: huius figuram gessit et " Noe nudatus in tabernaculo suo ", Genesis nono : huius, Isaac oblatus a patre, Genesis vigesimo secundo: huius,

lapis et scala Iacob, Genesis vigesimo octavo; huius, Ioseph venditus a fratribus, Genesis trigesimo septimo ; huius, Moyses in virga educens populum Domini de Aegypto, Exodi decimo quarto ;huius, Iosue introducens populum in terram promissionis, quarto: huius, Gedeonis vellus, et ipse Gedeon, Iudicum sexto : huius, et Samson, Iudicum decimo sexto: huius, et Samuel postulatus a Domino, primi Regum primo : huius, et sanctus David eiectus ab Absalom, secundi Regum decimo quinto: huius, Ezechias, cuius tempore retrocessit sol, quarti Regum vigesimo: huius, Iosias, cuius mors lamentabilis fuit Iudaeis, secundi Paralipomenon trigesimo quinto: huius, universitas Sanctorum praecedentium et specialiter Iob, Tobias, Elias, Eliseus et Ieremias : huius, omnia sacrificia et specialiter agnus paschalis: huius etiam figura erat tabernaculum cum in eo contentis, et maxime altare, arca, candelabrum et mensa: huius figura fuit templum: huius figura regnum et sacerdotium. Unde Augustinus contra Faustum : " Quis potest, non dico una brevi responsione, sed quolibet ingenti volumine omnia commemorare praeconia Prophetarum de Domino Salvatore nostro Iesu Christo ? Quoniam omnia, quae in illis continentur libris, vel de ipso dicta sunt, vel propter ipsum. Sed propter exercitationem quaerentis et delectationem invenientis multa ibi per allegorias et aenigmata partim verbis solis insinuantur, partim etiam facta narrantur ". Quod ergo dicitur hic, quod interpretabatur in omnibus Scripturis, non ad omnia, quae de Christo dicuntur, referendum est, sed ad ea, in quibus evidentius et manifestius Christi passio et resurrectio prophetantur.

Associatio in comestione describitur per tria.

38. (Vers. 28.). Et appropinquaverunt castello etc. Post descriptam associationem in itinere et collocutionem hic tertio describit associationem i n comestione, ubi in fractione panis Christus apparuit. Circa quam describendam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet Christi susceptio affectuosa ipsius recognitio clara et occultatio dispensativa.

Primo igitur quantum ad susceptionem Christi affectuosum dicit: Et ut appropinquaverunt castello quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Hoc autem faciebat Dominus, non simulando, sed potius occasionem dando, ut affectuosius in vitarent et magis mererentur. Simile habetur Marci sexto : "Circa quartam vigiliam noctis venit ad eos et volebat praeterire eos "; super quo Augustinus: (Quomodo intellexerunt Apostoli, Dominum velle praeterire eos, nisi quia in diversum ibat"? Sic et nunc intelligendum, quod se fingebat, id est, praeparabat ad longius procedendum, quod et fecisset, nisi eum affectuose hospitio suscepissent; ideo hoc faciebat ad excitandam devotionem, non propter simulationem .

36. (Vers. 29.). Propter quod subdit: Et coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis. Gregorius : " Hoc exemplo colligitur, quod peregrini ad hospitium non solum sunt vocandi, verum etiam trahendi "; et ideo ad Hebraeos ultimo : " Hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim placuerunt quidam Angelis hospitio receptis". Super quo dicit Chrysostomus: " Propterea magna merces est Abraham, quia nesciens, Angelos esse, hospitio recepit: quia, si scivisset, nihil mirabile". Sic et magna merces fuit istis, quia, si Christum cognovissent et hospitio recepissent, non esset magnum: sed ipsum peregrinum et quasi advenam sic violenter ad se traxerunt: Iob trigesimo primo : " Foris non mansit peregrinus "; et Isaiae quinquagesimo octavo: " Frange esurienti panem tuum".

37. (Vers. 30.). Secundo quantum ad Christi recognitionem apertam subdit: Et factum est, dum recumberet cum eis , accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Nam hic erat mos Christi, ut semper benedictionem praemitteret ante manducationem. Nam, primae ad Timotheum quarto ,

" creavit Deus cibos ad percipiendam cum gratiarum actione fidelibus"; et post: " Nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione suscipitur, sanctificatur . enim per verbum Dei et orationem ". Et propterea consuetum est, maxime clericis et religiosis, ante cibum praemittere benedictionem. Et hinc est, quod Gregorius narrat in Dialogo de muliere, quae comedebat lactucam cum aviditate, quod diabolus eam obsedit. Quia igitur hic peregrinus conformabat se Christo in benedictione et etiam in modo frangendi panem, manuducti fuerunt ad ipsius cognitionem . 38. (Vers. 31.). Et ideo subdit: Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum. Aperuit autem Dominus oculos eorum potius in fractione panis quam in expositione Scripturarum ad ostendendum, quod non " auditores legis, sed factores iusti sunt apud Deum ", secundum illud ad Romanos secundo : "Non auditores legis, sed factores iustificabuntur"; unde Gregorius: " Veritas melius operando quam audiendo intelligitur ". Unde : "A mandatis tuis intellexi ", et iterum Psalmus: " Super omnes docentes me intellexi, quia mandata tua quaesivi". Vel hoc fecit propter mysterium. Unde Beda : "Hoc fecit, ut omnes intelligant, se Christum non cognoscere, nisi fiant participes corporis eius, id est Ecclesiae, cuius unitatem commendat Apostolus in Sacramento panis dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus ", primae ad Corinthios decimo. Et in huius figuram dicitur primi Regum decimo quarto , quod Ionathas comedit, " et illuminati sunt oculi eius "; quia ad veram Christi contemplationem et speculationem non pervenit quis, nisi ad mensam eius sedeat, secundum illud Apocalypsis secundo: " Vincenti dabo manna absconditum et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit". Et propterea dicitur de sapientia Proverbiorum nono , quod "proposuit mensam, miscuit vinum et misit servos, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis ".

39. Tertio quantum ad occultationem dispensativam subiungitur: Et ipse evanuit ex oculis eorum. Beda : " Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis ". Nam in subtractione praesentiae corporalis excitat ad desiderium praesentiae spiritualis, quae est ex inflammatione desiderii ex recordatione Christi.

40. (Vers. 32.). Et ideo subditur: Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loquereturin via et aperiret nobis Scripturas? Verbum namque Christi inflammaverat corda eorum, quia verbum Dei igneam habet naturam propter inflammationem amoris. Unde Ieremiae vigesimo tertio : " Nunquid non verba mea quasi ignis et quasi malleus conterens petram "? et Psalmus: "Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud ". Hoc autem facit Verbum immittendo Spiritum sanctum: unde Beda : " Ex audito sermone cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut iam superno desiderio ardeat. Quot enim praeceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur".

41. Et nota, quod verbum Domini inflammat ad ardorem zeli: propter quod Proverbiorum trigesimo : " Omnis sermo Dei ignitus clypeus est omnibus sperantibus in se"; Ieremiae vigesimo: " Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis ". Et de hoc ardore dicitur Sophoniae ultimo: "In igne zeli mei devorabitur omnis terra ". - Inflammat etiam ad ardorem desiderii: supra duodecimo "Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur " etc. Unde et supremus ordo Angelorum, in quem prius descendit illuminatio divinorum eloquiorum, Seraphim appellatur, id est ardens ;ideo Psalmus: " Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis ". Hunc ardorem concomitatur liquefactio suavissimarum affectionum: ideo Ecclesiastici decimo octavo : "Nonne ardorem refrigerabit ros"? et Canticorum quinto: " Anima mea liquefacta est, ut dilectus meus locutus est"; et Psalmus: " Emittet verbum suum et liquefaciet ea".

Tertio, de certitudine apparitionis.

42. Et surgentes eadem hora etc. Post descriptam revelationem resurrectionis et apparitionem resurgentis in hac parte describit certitudinem apparitionis. Dividitur autem haec pars in tres. In quarum prima praemittitur apparitionum pluralitas ad testimonium: in secunda vero, apparitionis probabilitas in argumentum, ibi : Quid turbati estis? in tertia, apparitionis infallibilitas in fidei 6rmamentum, ibi: Et dixit eis: Haec sunt verba. Circa apparitionum pluralitatem insinnandam duo introducuntur, scilicet enarratio apparitionis Christi specialis et communis , in qua apparuit discipulis omnibus.

43. (Vers. 33.). Primo igitur quantum ad apti paritionem specialem dicit: Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem, ad nuntiandum quod viderant, secundum illud quarti Regum septimo : " Haec dies boni nuntii est: si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur ". Ex quo apparet fervor discipulorum, quia, cum esset iam nox, sicut ex praecedentibus apparuit, nec viae prolixitas nec noctis obscuritas retardavit: tantus enim erat amor ad collegium apostolicum, quod Ierosolymis erat.

44. (Vers. 33. 34.). Et ideo addit: Et invene-runt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni: ac per hoc invenerunt gaudentes, ut vere possit dici : " Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum "! Omnes enim participes erant gaudii ex apparitione, quae facta est Petro. Apparuit autem Dominus Petro ante quam aliis: unde Glossa : " Primo omnium virorum apparuit Petro: quod, etsi non dicit Evangelista, quando vel ubi factum est, tamen, quia factum est, non tacet".

45. (Vers. 35.). Et quia iustorum gaudia debent esse communia , ideo subdit: Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Ex hoc igitur apparet, quod Christus pluries apparuit eadem die, scilicet quinquies: quia primo Mariae Magdalenae, Ioaonis vigesimo : secundo mulieribus, Matthaei ultimo: tertio, Petro, sicut dicit hic: quarto discipulis euntibus in Emmaus, supra eodem: quinto discipulis congregatis absque Thoma, Ioannis vigesimo et hic Et ideo in huius commemorationem sacerdos quinquies in Missa se vertit ad populum: sed tertia versio est cum silentio, quae signat apparitionem factam Petro, quae non narratur quando et quomodo fuit

Apparuit etiam ante ascensionem quinque aliis vicibus, primo scilicet post octo dies, praesente Thoma, Ioannis vigesimo ; septimo apparuit ad mare Tiberiadis, Ioannis ultimo: apparuit octavo in monte Galilaeae, Matthaei ultimo: (Undecim discipuli abierunt in Galilaeam "; apparuit nono in coenaculo in Ierusalem, Marci ultimo: apparuit decimo in monte Oliveti, quando ascendit: Actuum primo: " Et convescens praecepit eis, ab Ierosolymis ne discederent". Et.sic per interpolationem decem vicibus apparuit in quadraginta diebus , post quos, decem diebus transactis, misit Spiritum sanctum.

De hisdecem apparitionibus Ioannes exprimit quatuor, Lucae tres, Matthaeus duas et Marcus unam, ut sic ex suo modo narrandi appareat mysterium et sufficientia apparitionum.

46. (Vers. 36.). Secundo quantum ad apparitionem communem subdit: Cum autem haec loquerentur, stetit Iesus in medio eorum et dixit eis: Pax vobis. In medio stetit, quia ipse est mediator: primae ad Timotheum secundo : "Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus"; et ideo

Ioannis primo: " Medios autem vestram stetit, quem vos nescitis". Et ideo in baias figuram Apocalypsis primo : " Vidi in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis " etc. Sed ideo dixit: Pax vobis, quia ipse est pacis factor: ad Ephesios secando : "Ipse est pax nostra, qui fecit atraque nnum"; et ad Colossenses primo: " Pacificans per sanguinem eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt". Ipse est etiam pacis dalor: lo annis decimo quarto : " Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis". Ipse etiam est pacis annuntiator: ad Ephesios secundo: " Veniens annuntiabat pacem his qui prope, et his qui longe fuistis ". Et ideo Evangelium Christi est Evangelium pacis: Isaiae quinquagesimo secando: " Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem " etc.

Et quia ex insolita apparitione consueverunt homines obstupescere, ideo subdit: Ego sum, nolite timere. Vere dicit: Ego sum , quia ipsius est dicere: "Ego sam qui sum ", sicut dicitur Exodi tertio . Ipsius est eflugare timorem, et ideo dicit: Nolite timere. Ideo autem confortabat eos, quia insolito more inter eos apparebat, et talis modus apparendi terret et turbat.

47. (Vers. 37.). Propter quod subdit: Conturbati vero et conterriti, existimabant, se spiritum videre. Ideo autem territi sunt, quia eum mortuum in cruce viderant, et quia timebant, ne " satanas transfiguraret se in angelum lucis ", et quia venerat, ianuis clausis: unde Ioannis vigesimo: " Cum ergo sero esset die illo una Sabbatorum, et fores essent clausae, venit Iesus et stetit in medio et dixit eis: Pax vobis".

48. Sed in hoc contrarietas videtur inter Lucam et Ioannem, quia Ioannis vigesimo dicitur: "Gavisi sunt discipuli, viso Domino

Sed non est contrarietas, quia primo sunt territi, sed post, ostensis manibus et latere, sunt gavisi . - Contrarietas etiam videtur, quia Ioannes dicit, quod

" Thomas non erat cum eis, quando venit Iesus"; Lucas autem dicit, quod "invenerunt undecim congregatos ". - Sed ad hoc respondet Augustinus quod Thomas erat cum discipulis, quando illi duo redierunt, sed postmodum exivit, antequam eis loquentibus Dominus appareret

49. (Vers. 38.). Et -dixit eis: Quid turbati estis etc. Post descriptam apparitionum pluralitatem describit hic apparitionis probabilitatem et certitudinem probabilem . Dupliciter autem probari habet et discerni certa discretione corpus et spiritus, scilicet per usam tactus et gustus, et secundum hoc probat Christus dupliciter se habere verum corpus secundum hunc duplicem sensum.

Primo quantum ad testimonium tactus dicit: Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Signanter dicit ascendunt, quia bonae descendunt a superiori ; Iacobi primo : " Omne datum optimum desursum est, descendens " etc.: malae vero ab inferiori ascendunt: Apocalypsis nono: " Ascendit fumus putei, et obscuratos est sol et Aer de fumo putei".

50. (Vers. 39.). Et quia cogitationes istae veaiebant ab interiori, ideo exterius proponit per quod purgentur, cum subdit: Videte manus meas et pedes , quia ego ipse sum, quasi dicat: si putatis per visum ludificari, saltem per sensum tactas efficiamini certi.

Et ideo subdit: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Hoc fecit in argumentum resurrectionis suae: unde dicitur primae Ioannis primo : " Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae, et vita manifestata est, et vidimus et testamur et annuntiamus vobis vitam aeternam ". Hoc etiam fecit in argumentum resurrectionis et exemplum nostrae glorificationis: unde Glossa dicit: " Dum palpanda ossa carnemque monstrat, aperte statum suae vel nostrae resurrectionis significat: in qua corpus nostrum et subtile erit per effectum spiritualis potentiae, et palpabile per veritatem naturae".

51. Sed haec duo videntur esse simul contraria et fidem non astruere, sed potius impedire. Unde Glossa : " Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit: et corpus palpabile eiusdem naturae, ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriae, ut invitet ad praemium ". - Sed Gregorius haec dissolvit, dicens: "Duo mira et iuxta humanam rationem sihi contraria Dominus ostendit"; sed secundum veritatem non sunt contraria, quia corpus gloriosum et per potestatem potest immutare sensum et resistere seu movere aliud, et per virtutem potest penetrare corporis sensum . Unde hoc non erat contrarium, licet videatur.

52. (Vers. 40.). Similiter ad maiorem certiludinem non tantum corpus exhibuit palpabile, verum etiauf ostendit corporis cicatrices; unde subdit: Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes, cnm

cicatricibus scilicet. Has autem Dominus servavit, ut dicit Beda , quatuor de causis: " Primo ad astruendam fidem resurrectionis. Secundo, ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pertulerit, semper ostendat. Tertio, ut sua morte redemptis, quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis indiciis insinuet. Postremo, ut in iudicio, quam recte damnentur impii, denuntiet"; Apocalypsis primo : " Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt ". - Posset etiam et alia ratio assignari, scilicet ad affectum nostrum frigidum inflammandum, ut dicit Ambrosius . Et sexto, in victoriae signum: unde Beda : " Non ex impotentia servavit cicatrices, sed ut perpetuae victoriae suae circumferat triumphum ". Septimo in dilectionis indicium praecipuum: unde Isaiae quadragesimo nono : "In manibus meis descripsi te"; et Canticorum octavo: " Pone me ut signaculum super cor tuum ".

53. (Vers. 41.). Secundo quantum ad testimonium gustus subdit: Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur ? ut, si non novet visus, non movet auditus, non movet tactus, saltem moveat gustus: et hoc est expressum signum suscitationis: unde Dominus, postquam suscitavit puellam, "iussit ei dari ad manducandum ", supra octavo : et Ioannes, duodecimo, dicit de Lazaro, quod " unus erat ex discumbentibus ". Et sic Christus sensuum usu probavit, se vere resurrexisse, ut discipuli certificarentur, et nos in eis.

54. (Vers. 42. 43.). Et ideo Subdit: At illi ob -tulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Hoc autem Christus non abscondite, sed publice in suae resurrectionis argumentum manducavit: unde subdit: Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. Manducavit autem Dominus non ex indigentia, sed ex potentia: unde sicut " radius solis aliter absorbet aquam, aliter terra, quia ille potestate, ista indigentia "; ita Christus ante resurrectionem cibum sumsit ex necessitate, post resurrectionem autem consumsit propria virtute. Et ideo Augustinus decimo tertio de Civitate Dei : " Non potestas, sed egestas edendi ac bibendi gloriosis corporibus auferetur ". Fuit igitur argumentum verum resurrectionis veritas comestionis.

55. Et attendendum, quod per piscem assum intelligitur afflictio humanitatis assumtae: unde Beda : " Piscis assus, ipse Mediator passus, in aquis humani generis captus, assatus tempore passionis". In huius figuram dicit Tobias, sexto , de pisce capto: ".Cordis eius particulam si super carbones ponas, fumus eius extricat omne genus daemoniorum". Hic est piscis, in cuius ore invenitur pretium nostrae redemptionis, secundum quod insinuatur Matthaei decimo septimo .

Per favum autem mellis intelhgitur Christus ut Deus et ut glorificatus. Unde Beda : "Christus favus mellis in resurrectione nobis est. Favus mellis in cera est Deitas in humanitate"; Psalmus : " Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus ". Et ideo in cantico Deuteronomii: "Ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo ". -Hic est igitur cibus, in quo Christus delectatur, quia omnis delectatio est In se ipso. Huius cibi reliquias manducant viri spirituales: de quibus Sapientiae decimo sexto : " Praeparatum panem de caelo praestitisti illis sine labore "; Psalmus: "In reliquiis tais praeparabis vultum eorum ".

56. (Vers. 44.). Et dixit ad eos: HAEc sunt verba etc. Post descriptam apparitionum pluralitatem in testimonium, et probabilitatem in argumentum describit hic infallibilitatem in fidei firmamentum . Est autem firmitas apparitionis per duo, scilicet per testimonium Scripturae et per lumen intelligentiae, ex quibus redditur certus animus noster de his quae spectant ad nostram reparationem. Et secundum hoc describit Evangelista apparitionem Christi dupliciter confirmatam, scilicet per authenticum testimonium Scripturae et per infusum lumen intelligentiae.

Primo igitur quantum ad authenticum testimonium Scripturae dicit: Et dixit ad eos: HAEc sunt verba, quae loculus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, per conversationem scilicet familiarem in carne, secundum illud Baruch tertio : " Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est". Haec autem praedixit ad fidei assertionem: Ioannis decimo quarto: " Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis ". HAEc igitur verba ipse praedixit tanquam verus Propheta, nec solus praedixit, verum etiam praedixit, quod hoc praediceret tota Scriptura.

57. Et ideo subdit: Quoniam necesse est, impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. In his autem tribus comprehendit Christus totum vetus testamentum, quod est quasi tripartitum ad firmitatem testimonii, quia "in ore duorum vel trium testium stat omne verbum ", secundum quod dicitur Deuteronomii decimo nono : et in repraesentationem beatissimae Trinitatis. Nam Lex propter auctoritatem iubendi appropriatur Patri: Prophetia propter perspicacitatem intelligendi, Filio: Psalmi propter suavitatem orandi, Spiritui sancto. Omnia autem testimonium perhibent Christo tanquam excellentissimo imperatori, doctori et pontifici. Et ideo omnia in ipso impleta sunt, secundum illud Matthaei quinto : " Iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant". Quia ergo in Lege omnia haec, quae circa Christum acciderunt de passione et resurrectione,

praedicuntur: constat, quod illud est irrefragabiliter verum et certum, tanquam per testimonium firmum et authenticum comprobatum. Unde Glossa : " Omnes ambages aufert, visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut, etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem eum videant prophetare non potuisse, antequam natus fuerit". - Christus igitur implendo quod Scripturae dicunt, probavit, ipsas fuisse veras, et ostendendo, quae circa ipsum facta erant in Scripturis esse praedicta, astruit irrefragabiliter esse vera atque credenda.

58. (Vers. 45.). Secundo quantum ad infusum lumen intelligentiae subdit: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: ipse, inquam, aperuit, quia solus habet clavem, secundum illud Isaiae vigesimo secundo : "Dabo clavem David, et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat". Et ideo Propheta petit in Psalmo : " Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua "; quia, Danielis secundo, "ipse revelat profunda et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est".

Haec autem profunda mysteria in Scriptura nullus intelligit nisi per Christum crucifixum et suscitatum et gentibus per Spiritum sanctum divulgatum, quia de ipso sunt Scripturae et propter ipsum: et ideo ab eo explicantur. Unde in Apocalypsi dicitur, quod Leo resuscitatus et Agnus occisus aperuit librum: Apocalypsis quinto : " Vicit Leo de tribu Iuda, qui dignus est aperire librum et solvere septem signacula eius. Et vidi in medio quatuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tanquam occisum " Et cum aperuisset librum, quatnor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, aperire librum et solvere signacula eius ". Et sic patet, quod ipse exponit doctrinam librorum veteris et novi testamenti, id est seniorum et animalium collatorum.

59. (Vers. 46.47.). Haec autem mysteria Scripturarum principaliter referuntur ad Christum quantum ad caput et quantum ad corpus. Quantum ad caput subdit: Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die: hoc frequentissime dictum est in Scripturis, et maxime in Lege per figuras, in Prophetis per verba et in Psalmis quamplurimum, quia sunt de resurrectione et passione . - Quantum ad corpus autem subdit: Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierosolyma. Hoc, inquam, scriptum in Lege et in promissione Abrahae: Genesis vigesimo secundo : "In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae"; et Genesis quadragesimo nono: "Ipse erit exspectatio gentium ". Hoc scriptum est in Psalmo : " Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam "; et iterum: " Laudate Dominum omnes gentes ". Hoc in Prophetis: unde Isaiae quadragesimo nono : " Parum est mihi, ut sis servus meus ad faeces Israel convertendas: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea " etc. Et haec praedicatio praedicta est incipere ab Ierusalem: Isaiae secundo : " De Sion exibit lex et verbum Domini de Ierusalem " ; et Isaiae sexagesimo secundo: " Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustus eius "; et Psalmus: " Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion ".

Quarto, de divulgatione iam cognitae veritatis.

60. (Vers. 48.). Vos autem estis testes horum. Post descriptam revelationem resurrectionis et apparitionem resurgentis et certitudinem apparitionis hic quarto agitur de divulgatione iam cognitae veritatis. Et quia haec divulgatio facta est per Spiritum sanctum datum Apostolis post ascensionem Chri-

. sti, ideo ad hanc plenius describendam quatuor ab Evangelista introducuntur, scilicet commissio officii praedicandi, promissio spiritualium charismatum, ascensio Christi et devotio discipulorum. Primo igitur quantum ad officium praedicandi

dicit: Vos autem estis testes horum: vos, inquam, " qui vidistis et audistis ", ita quod potestis dicere illud Ioannis tertio: " Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur"; et Ioannis decimo nono: " Qui vidit testimonium perhibuit". Nihil autem est aliud asserere veritatem fidei quam testificari: unde Actuum vigesimo tertio : " Sicut testificatus es de me in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ".

Et ideo Isaiae quadragesimo tertio: " Vere, vos testes mei, dicit Dominus ". Hi sunt Apostoli, ad quos Actuum primo: " Eritis mihi testes in Ierusalem et in omni ludaea et Samaria et usque ad ultimum terrae "; et ideo Petrus Actuum decimo : "Nos sumus testes omnium, quae fecit in regione Iudaeorum". " Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis praedicare populo et testificari, quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Huic omnes Prophetae testimonium perhibent ". Fuerunt autem Apostoli " testes omni exceptione maiores " et propter suam virilitatem et sanctitatem et propter veracitatem et propter stabilitatem , quia passi sunt pro hac veritate usque ad mortem, ut vere testes, id est martyres, possint dia. Et ideo ad Hebraeos duodecimo : " Habentes tantam nubem testium impositam, curramus per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum " etc.

61. (Vers. 49.). Secundo quantum ad promissionem spiritualium charismatum addit: Et ego mitto promissum Patris mei in vos. Signanter dicit mitto, quia et tunc dedit Spiritum sanctum in flatu, sicut dicitur Ioannis vigesimo : " Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit in eos dicens: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata " etc. Hoc est donum promissum in Scripturis: Ezechielis trigesimo sexto :"Dabo vobis spiritum novum " etc. Hunc spiritum ipse etiam Christus frequenter promisit in Evangelio; Ioannis septimo : " Qui sitit veniat ad me et bibat"; et Ioannis decimo quinto: " Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis ". Hunc ergo tunc dedit occulte, sed post daturus erat abundanter et aperte, scilicet post decem dies , in quinus se debebant ad illam plenitudinem praeparare.

62. Ideo subdit: Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Gregorius :

" Nisi sancti Spiritus unctio interius doceat, frustra praedicator exterius laborat"; unde Matthaei decimo: " Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ".

Licet autem Dominus statim Spiritum sanctum posset dare, voluit tamen differre, tum propter desiderium discipulorum inflammandam ad petendum, secundum illud Mattbaei septimo : " Petite, et dabitur vobis". " Si enim vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester caelestis dabit spiritum bonum petentibus se "? Et propter mysterium servandum, quia quinquagesima die post passionem, qui est numerus remissionis et conficitur ex septem septenariis dierum, superaddita una unitate, ad designandum septiforme Spiritus sancti donum . Et por stremo propter exemplum; unde Glossa : " Cum repente, si vellet, nosset eos roborare, distulit, ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti ante tempus praedicare praesumerent". Ideo Ecclesiastae tertio : " Tempus tacendi et tempus loquendi "; et Ecclesiastici decimo octavo: " Antequam loquaris, disce". Unde Hieronymus : "Discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Disciplinae enim Pythagoricae est per quinquennium tacere, et post eruditos loqui ".

63. (Vers. 50.). Tertio quantum ad ascensionem Christi subdit: Eduxit autem eos foras in Bethaniam. Hoc non fuit tunc, sed quadragesima die. HAEc autem Bethania est in monte Oliveti: unde supra decimo nono : " Cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam ad montem Oliveti". Interpretatur autem Bethania domus obedientiae, quia per obedientiam collocatur quis in monte Christo et benedicitur a Christo et ascendit in caelum.

Et ideo subdit: Et elevatis manibus suis, benedixit eis; in quo insinuatur, quod ille benedicendus est a Christo, qui obedit ei et fecit opera, quae facit, propter Deum. Nam, ad Hebraeos sexto , "terra saepe venientem super se bibens imbrem et proferens herbam opportunam accipit benedictionem a Domino ".

64. (Vers. 51.). Cum talibus autem Christus ascendit, et ideo subdit: Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. Tunc impletum est illud Psalmi : "Ascendit Deus in iubilo, et Dominus in voce tubae"; et iterum: " Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus". - Huius ascensio fuit praefigurata in ascensione nubeculae parvae, de qua tertii Regum decimo octavo : " Ecce, nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat" etc: in ascensione Eliae: quarti Regum secundo: " Ascendit Elias per turbinem in caelum "; et per ascensum solis; unde Habacuc tertio, secundum aliam translationem: " Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo ".

Et per hoc, quod Christus ascendit ad caelestia, fuit Christi Ecclesia ordinata in suis gradibus: unde ad Ephesios quarto : " Qui descendit, ipse est et qui ascendit, ut impleret omnia ". Aliter autem ferebatur Christus, aliter Elias. Nam Elias virtute Angelorum et currus ignei , Christus autem virtute propria, semente creatura tam spirituali quam corporali. Et ideo in Psalmo : " Qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi "; et Isaiae sexagesimo tertio: " Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra, iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae "?

65. (Vers. 52.). Quarto quantum ad devotionem discipulorum subdit: Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno. Cum gaudio revertuntur propter victoriam Domini, quem videbant penetrasse suprema caelorum; unde Glossa : " Quia Dominum suum post triumphum resurrectionis caelos vident penetrasse, laelantur ". Christos enim triumphavit plenarie, secundum illud ad Colossenses secundo : " Exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso ". Et de hoc gaudebant, secundum illud Isaiae nono: " Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores, capta praeda, quando dividunt spolia ".

66. (Vers. 53.). Et quia gaudium spirituale disponit nos ad actus spirituales, scilicet ad laudandum et orandum, ideo subdit: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Amen . In templo erant ad orandum et exspectandum Spiritum sanctum, secundum illud supra duodecimo : " Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur" etc. Et quia spiritualium virorum non tantum est exspectare, verum etiam exsultare et exsultando laudare: et hic est actus finalis et patriae, quia non habet finem, secundum illud Psalmi : "In saecula saeculorum laudabunt te "; ideo beatissimus Locas optime hic collocavit finem.

Facit igitur finem in Christi ascensione, ut perfecte et integre describat illum circuitum, quem fecit Christus, de quo in Psalmo : " A summo caelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius"; et Ioannis decimo sexto: " Exivi a Patre et veni in mundum, iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ".

Facit finem in templo, ut, sicut a sacerdotio incepit legali, scilicet Zachariae, sic consummet in sacerdotio spirituali. Unde Glossa :"Lucas , qui sacerdotium Christi ceteris amplius exponendum suscepit, Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, pulcre hoc in templi devotione complevit".

Fecit etiam finem in Det laude, in qua est finis sine fine. Unde Augustinus ultimo de Civitate Dei: " Dominicus dies, qui velut octavus aeternus Christi resurrectione sacratus est, Aeternam non solum spiritus, veram etiam corporis requiem praefigurat, ubi vacabimus et videbimus et amabimus et laudabimus: quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis"? Ad quem nos perducat Iesus Christus, Filius Dei, per intercessionem dulcissimae Matris suae et beatissimi Lucae Evangelistae ; qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

APPENDE