COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Capitulum XVI.

Commendatio et persuasio pietatis humanas describitur pet documenta et exempla parabolica quoad duo.

1. Dicebat autem et ad discipulos suos etc. Post expressionem impietatis Iudaicae et notificationem pietatis divinae subintroducit hic Evangelista commendationem et persuasionem pietatis huma- noe . Et dividitur pars ista in duas. In quarum prima persuadetur ipsis discipulis per Christi documenta et per exempla parabolica pietas humana quantum ad opera corporalia: in secunda, quantum ad spiritualia, infra decimo septimo : Et ad discipulos suos ait etc.

Primo, de pietate humana quoad opera corporalia tripliciter.

Pars prima continet praesens capitulum, quod in tres partes distinguitur. In quarum prima proponitur exemplum parabolicum pietatis providae. In secunda elicitur documentum pietatis perfectae, ibi : Et ego dico vobis: Facite etc. In tertia subiungit exemplum impietatis punitae, ibi: Homo quidam erat dives etc

Exemplum parabolicum pietatis providae.

Circa exemplum igitur pietatis providae, quod proponitur circa villicum, qui fuit de bonis domini sui largus, attendendum, quod illud partim est exemplum expressum, partim dictum parabolicum; nisi enim esset exemplum expressum, non subderetur in fine parabolae , quod " laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter egisset, etc.: sed ranas, nisi esset parabolice dictum, factum tantae fraudis adeo detestandum in exemplum nullatenus a Domino proponi deberet. Propter quod oportet intelligere, quod exemplum illud oportet partim ad litteram prosequi, partim etiam parabolica Cum enim habeat rationem exempli et parabolae tam ipsum quam illud de divite epulone; istud tamen plus tenet rationem parabolae, et illud magis rationem exempli et ideo magis intelligitur secundum litteram ; istud autem partim secundum metaphoram, partim secundum litteram est intelligendum.

Ad huius autem parabolici exempli evidentiam attendendum, quod aliquid proponitur in eo recogitandum, aliquid refutandum , aliquid ut formidandum, aliquid ut tolerandum, aliquid ut providendum, aliquid ut ad imitandum, et aliquid ut commendandum.

Recogitanda namque est origo potestatis humanae, de qua ibi : Homo quidam erat dives.

Refugienda est abusio potestatis commissae, quam insinuat ibi: Et hic diffamatus est apud illum.

Formidanda est districtio Aequitatis supernae, de qua ibi : Et vocavit illum et ait illi.

Toleranda est imperfectio infirmitatis humanae, quam ibi insinuat: Ait autem villicus intra se.

Prouidenda est inventio fidelis amicitiae, ibi : Scio, quid faciam, ut, cum amotus fuero.

Imitanda est exhibitio liberalis clementiae, de qua ibi: Convocatis itaque singulis debitoribus.

Laudanda sive commendanda est discretio sagacis providentiae, de qua ibi: Laudavit dominus villicum iniquitatis.

2. (Vers. 1.). Primo igitur in hae parabola insinuatur origo potestatis mundanae ut discipulis recogitanda, cum dicitur : Dicebat autem et ad discipulos suos, quibus dixit supra octavo : " Vobis datum est nosse mysterium regni Dei "; et Ioannis decimo quinto: " Vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nola feci vobis ". Ideo autem ad discipulos dicebat, quia, Iudaeis confutatis, eis debebat pietas persuaderi, ad quam vehementer incitat consideratio originis potestatis terrenae, quantum ad quam dicit: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum. Homo iste quidam singularis et singulariter dives recte intelligitur Deus, secundum illud ad Romanos decimo : "Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum ". Iste solus dives est, quia habet omnia et abundat: Psalmus: " Meus est enim orbis terrae et plenitudo eius"; et rursus: "Meae sunt omnes ferae silvarum "; et rursus: " Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum " etc. Huius hominis divitis villicus est quilibet homo, qui habet aliquod posse terrenum sive dignitatis, sive divitiarum ad dispensandum. Unde Glossa : " Villicus est, cui Deus aliquas pecunias ad erogandum pauperibus commisit"; et ut alia Glossa dicit: " Villicus est proprie villae custos, sed ponitur hic pro oeconomo, id est dispensatore ". Humana igitur potestas, quoniam non est nisi ad tempus et ab alio collata, non est nisi quaedam villicatio et oeconomia. Unde primi Paralipomenon vigesimo nono : " Tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi. Peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra sunt super terram, et nulla est mora ". Unde et Apostolus nolebat, se aestimari dominum, sed oeconomum et villicum, cum dicebat primae ad Corinthios quarto : " Sic nos existimet homo, nt ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei " etc. Talem villicum rerum praesentium se existimabat Iob, cum dicebat Iob primo: " Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est".

3. Secundo quantum ad abusionem potestatis commissae ab omnibus fugiendam subdit: Et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona illius . Bona namque Dei dissipat qui temporalia ista vel male retinet, vel male accipit, vel male dispensat. Unde Glossa : " Dissipatio est, quando male congregantur, vel non bene expenduntur ". Et ratio huius est, quia bona temporalia sunt, ut per haec acquirantur bona Aeterna. Cum ergo haec temporalia sic habentur, quod propter illa Aeterna perduntur: tunc absque dubio dissipantur. Qui ergo haec temporalia bona sic expendunt, quod non quaerunt in eis meritum salutis, sed solatium carnis, temporalia non dispensant ad modum boni villici, sed dissipant ad modum filii prodigi, de quo supra decimo quinto dicitur, quod " dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose ". Contra quos dicit Dominus per Osee Prophetam Osee secundo: " Dedi ei frumentum et vinum et oleum et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. Idcirco convertar et sumam frumentum meum et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam eius. Et revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius ". Unde quia plures sunt dissipatores et pauci dispensatores , dicitur primae ad Corinthios quarto : " Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur".

Tunc autem haec temporalia bene dispensantur, quando in opera misericordiae distribuuntur, secundum illud supra duodecimo: "Quis, putas, est dispensator fidelis et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam " etc. Ideo istius dissipationis origo et mater est immisericordia: propter quod Proverbiorum vigesimo nono " Novit iustus causam pauperum, impius ignorat scientiam, homines pestilentes dissipant civitatem ".

Tunc autem hic villicus apud Dominum diffamatur, quando clamor pauperum ascendit ad Dominum; unde dicitur Iacobi quinto : " Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quae advenient vobis"; et post: "Ecce, merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit ". Et quoniam crudelis est qui famam negligit, et omnis homo maxime horret infamiam; ideo talis bonorum abusio est cavenda, ne ex dissipatione bonorum dispensator cadat in opprobrium et derisionem publicam, secundum illud Ecclesiastici vigesimo : "Fatuo non erit amicus, et non erit gratia in bonis illius". "Quoties et quanti deridebunt eum ? Neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit, similiter et quod non erat habendum ".

4. (Vers. 2.). Tertio quantum ad districtionem Aequitatis divinae cuilibet formidandam subditur : Et vocavit illum et ait illi: Quid hoc audio de te? Glossa : " Vocat, quando incutit timorem Aeternae damnationis"; de qua vocatione dicitur Ezechielis tertio: " Et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini de loco suo". Hac voce vocatur qui ad considerandum futurum iudicium excitatur, ubi arguetur non solum secundum famam, sed secundum conscientiam.

Propter quod addit: Redde rationem villicationis tuas. Haec namque vox in aure cuiuslibet debet resonare, quia absque dubio divina aequitas rationem exiget de donis commissis, sicut innuitur Matthaei decimo octavo : " Simile est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis". De malis dimissis; Matthaei decimo octavo: " Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talentorum ". " Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum "; et post subditur , quod de hoc rationem exegit. De bonis etiam omissis; Matthaei vigesimo quinto : " Post multum temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum servis suis "; et subdit de servo pigro, quod proiectus est "in tenebras exteriores". De malis etiam perpetratis; primae Petri quarto : " Sufficit enim praeterilum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis , desideriis, vinolentiis, comessationibus "; " qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos ". Nec tantum de magnis malis, verum etiam de parvis, secundum illud Matthaei duodecimo '' : " De omni verbo otioso, quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die iudicii". Ab hoc ergo villico exigit rationem villicationis quantum ad omnia quatuor praedicta, quia, quemadmodum dicit Bernardus , " sicut nec capillus de capite peribit, sic nec momentum de tempore transit, de quo non exigitur ratio ".

Et post istius rationis exactionem non restabit possibilitas ad merendum; ideo subdit: Iam enim non poteris villicare, ''quia dicitur Ecclesiastae nono : " Nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas". Unde et Proverbiorum vigesimo septimo dictur cuilibet villico: " Non habebis iugiter potestatem "; et Ecclesiastici decimo: " Omnis potentatus brevis vita". Propter quod Propheta in Psalmo : (Nolite confidere in principibus neque in filiis hominum , in quibus non est salus. Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum " etc.

5. (Vers. 3.). Quarto quantum ad imperfectionem infirmitatis humanae in villico tolerandam subditur: Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Quia enim timor iudicii sollicitat mentem ad procurationem remedii, ideo videns villicus, se esse iudicandum, requirit remedium, secundum illud Ecclesiastici decimo octavo : " Ante iudicium para iustitiam et ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum ".

Et quia perfectio poenitentiae consistit in afflictione et labore corporali et humilitate et pudore mentali ; et haec duo recusat animus infirmi hominis: ideo addit: Fodere non valeo, propter laboris corporalis difficultatem, quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo nono , " qui delicate a pueritia nutrit servum postea sentiet eum contumacem ". Mendicare erubesco, propter actus contemptibilis vilitatem ; Ecclesiastici vigesimo nono : " Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies "; et post subdit: " Gravia haec homini habenti sensum: correptio domus et improperium faeneratoris". Huic ergo villico similis est qui refugit ordinem Cistertiensium, quia laborant, vel ordinem Minorum, quia mendicant. Et hoc tamen tolerabile est, quia ex infirmitate venit refugere laborem et pudorem, illum sicut importabilem, istum sicut contemptibilem .

6. Sed licet ista sint difficilia homini infirmo, facilia tamen sunt per Christum perfecto Christiano. Nam Christus pro nobis factus pauper et in laboribus multis, secundum illud Psalmi : " Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea", facit laborem appetibilem et mendicitatem honorabilem, quia " magna gloria est sequi Dominum., sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo tertio. Ipse autem Dominus de se ipso dicit : "Ego autem mendicus sum et pauper, et Dominus sollicitus est mei"; quod quidem non dicitur quantum ad spiritualia, in quibus abundat, sed quantum ad temporalia, in quibus pro nobis egenus et mendicus effectus erat, secundum illud secundae ad Corinthios octavo: " Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam pro nobis egenus effectus est, cum esset dives " etc. Et propterea dicit beatus Franciscus in regula sua , quod fratres suos " non oportet verecundari in mendicando, quia Dominus se pro nobis fecit pauperem in hoc mundo ". Verumtamen, quia villico tanquam imperfecto non erat data gratia, per quam perfecte efficeretur conformis Christo: ideo tanquam infirmus dicit: Mendicare erubesco, non ait: mendicare contemno, quia haec non esset infirmitas toleranda, sed impietas detestanda.

7. (Vers. 4.). Quinto quantum ad inventionem fidelis amicitiae providendum subdit: Scio, quid faciam, ut acquiram fidelem amicitiam. Unde Glossa : " Villicus est cui Deus aliquas pecunias ad erogandum pauperibus commisit: qui, si cogitat, talem villicationem cum vita ista finiendam, magis de acquirendis amicis quam de congregandis divitiis pertractat ". Ille enim recte potest dicere: Scio, quid faciam, qui intendit acquirere proximi amicitiam, quia econtra dicitur primae Ioannis secundo : " Qui odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo vadit, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius ". Sed econtra qui diligit, ipse scit, quid facit; facit enim secundum Christi doctrinam, qua quaerit remedium contra periculum. Propter quod subdit: Ut, cum amotus fuero a villicatione, per divinam sententiam, secundum illud Apocalypsis secundo : " Veniam tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo"; recipiant me in domos suas, per amicabilem misericordiam. Nam haec est lex amicitiae in necessitate non deesse amico: unde Proverbiorum decimo septimo : " Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur ",

quia, Ecclesiastici sexto, " amicus fidelis, protectio fortis: qui invenit illum invenit thesaurum. Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius ". 8. (Vers. 5.). Sexto quantum ad exhibitionem liberalis misericordiae imitandam subditur: Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui: ubi ad litteram ostenditur liberalitas munificentiae et misericordiae in villico, tum quia largitur multis, . tum quia multum, tum quia moderate: multis, quia singulis debitoribus domini sui, secundum illud quod Dominus suadet supra sexto : "Omni petenti te tribue "; et Isaiae trigesimo secundo: " Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini". Et quia misericordia impendi debet indigentibus, ideo non cuilibet dat, sed debitoribus; secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo : " Dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris ".

Multum , quia magnam summam pretii dimittit: propter quod subdit: Dicebat primo: Quantum debes domino meo? Dicebat, inquam, per familiarem allocutionem ; Ecclesiastici quarto : " Congregationi pauperum affabilem te facito. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum et responde illi pacifice " etc: et Ecclesiastici decimo octavo:." Nonne ardorem refrigerabit ros ? Sic et verbum melius quam datum ".

9. (Vers. 6.). At ille dixit ei : Centum cados olei, per fidelem recognitionem debili. Debitum enim suum debet quisque fideliter recognoscere, ne forte dicatur sibi illud Apocalypsis tertio: " Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo ; et nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus . et nudus". Est autem cadus mensura continens tres urnas: unde Glossa : " Cadus Graece, amphora Latine, continens urnas tres". In hoc autem insinuatur debiti magnitudo opprimens debitorem, quia, Proverbiorum vigesimo secundo, " qui accipit mutuum servus est foenerantis ". - Dixitque illi: Accipe cautionem tuam et sede cito etscribe quinquaginta, per liberalem condonationem. Multum namque exonerat qui medietatem oneris auferendi supportat: et in hoc lex caritatis impletur, secun dum illud ad Galatas ultimo: " Alter alterius oneri portate, et sic adimplebitis legem Christi ".

10. (Vers. 7.). Moderate etiam largitur, quia secundum exigentiam debiti: propter quod addit: Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? I dei mensuram quaerit, ut mensurate distribuat, quia Ecclesiastici quadragesimo secundo , " ubi maniis multae sunt, claude: et quodcumque tradis, numera et appende, datum autem et acceptum omne describe".

Qui ait: Centum coros tritici. U bi magnam mensuram exprimit, ut largam condonationem obtineat. " Corus autem, ut dicit Glossa , modiis triginta impletur ", unde maior mensura est quam cadus. Et quia in maioribus donis minor debet esse numerus, ut debita mensura servetur: ideo subditur: Dixitque illi : Accipe litteras tuas et scribe octoginta; Glossa: " Quintam partem dimittit". Licet autem minus videatur dimittere secundum proportionem arithmeticam , quia huic non nisi quintam partem dimittit, superiori autem dimidiam: plus tamen dimittit secundum geometricam, quia plus sunt in quantitate viginti cori tritici quam quinquaginta cadi olei. Ostenditur ergo in hoc, quod villicus iste liberaliter condonavit, quia non solum multis et multa, veram etiam moderate, secundum illud Tobiae quarto : " Quomodo potueris, esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si autem exiguum, etiam illud libenter impartiri stude ". In hac autem condonatione quinquaginta partium et viginti recte intelligitur plena remissio liberalissimae pietatis. Nam quinquagenarius, qui consurgit ex septenario super se ipsum replicata, addita scilicet unitate, designat remissionem septiformis misericordiae. In cuius designationem in iubilaeo fiebat plena remissio, secundam illud Levitici vigesimo quinto : " Sanctificabis annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae. Ipse enim est iubilaeus","quia iubilaeus est annus quinquagesimus ". Iste autem numerus, additis viginti, consurgit in septuagesimum, ubi intelligitur remissio plena. In cuius rei figuram populus Domini in captivitatem ductus post septuaginta annos est liberatus, sicut dicitur Ieremiae vigesimo nono : "Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum et reducam vos ad locum istum" etc.

11. (Vers. 8.). Septimo quantum ad discretionem providentiae commendandam subditur: Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter egisset : Glossa: " Non de fraude, sed de prudentia, quamvis peccantem, laudat". Unde, licet villicus aliqua habeat in se vituperabilia, providendi tamen modus potest in exemplum bonorum trahi. Sicut enim serpens in diffusione veneni est detestabilis, sed in prudentia custodiendi caput est imitabilis a viris perfectis: propter quod dicitur Matthaei decimo : " Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae "; sic villicus iste detestandus est, quia fraudem commisit, ratione cuius villicus iniquitatis dicitur, et laudandus est, quia prudenter sibi contra periculum remedium adinvenit.

Et quia posset quis mirari, quod Dominus talem villicum in exemplum prudentiae traxit: ideo huic respondens Evangelista subdit: Quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Non dicit, quod sint simpliciter prudentiores: sed prudentiores in his quae ad carnalem spectant generationem, sicut et bubo et murilegus clarius vident de nocte quam homo, non ad legendum litteras, sed mures capiendum .

12. Est tamen prudentia spiritus, quae est in filiis locis excellentior quam prudentia carnis, quae est in viris carnalibus, secundum illud ad Romanos octavo : " Prudentia carnis mors est, prudentia fero spiritus, vita et pax ". Habet tamen aliquid prudentia ista mundana, quod excitat et instruit ad prudentiam divinam, sicut sollicitudo hominis quaerentis pecuniam proponitur in exemplum homini quaerenti sapientiam; Proverbiorum secundo : " Si sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae, si quaesieris illam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam: tunc intelliges timorem Domini et scientiam Dei invenies. Unde quia nullum vitium delet extrema naturae vestigia , ideo habet omnis vitiosus aliquid, quod iustum excitet ad bonum. sicut ex consideratione hominis lascivi potest se homo excitare ad amorem, ex consideratione avari ad sollicitudinem, ex consideratione hominis superbi ad magnanimitatem . - Unde ex ista parabola et exemplo non solum instruimur particulariter, verum etiam universaliter, ut ex omnibus sciamus elicere documentum, quod nos excitet et informet ad bonum. Sicut enim Sancti sua bonitate excellenti testimonium debent habere et habent ab bis qui foris sunt; ita vilia omnia effigiem aliquam habent virtutis et pietatis . Virtus ab omnibus generali quadam voce approbatur, sed impius ab omnibus condemnatur.

Dooumentum pietatis peifeotae quoad duo.

13. Et ego vobis dico etc. Post exemplum pietatis providae subditur documentum pietatis perfectae , quod quidem elicitur ex sensu parabolae supradictae. Primo igitur elicitur documentum ad informationem discipulorum obedientium: secundo, ad confutationem Pharisaeorum rebellium, ibi : Audiebant autem omnia haec Pharisaei etc.

Circa informationem autem discipulorum ad pietatem procedit hoc ordine. Invitat enim eos ad misericordiam primo, ratione mercedis habendae: secundo, ratione fidelitatis servandae, ibi : Qui fidelis est in minimo: tertio, ratione duplicitatis cavendae, ibi: Nemo potest duobus dominis servire.

Ratione autem mercedis habendae invitat hoc ordine, scilicet praemittendo exhortationem erudientem et addendo rationem moventem.

14. (Vers. 9.). Primo ergo quantum ad exhortationem erudientem praemittit: Et ego dico vobis: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis.

" Mammona, ut dicit Glossa , lingua Syrorum divitiae dicuntur: dicuntur autem divitiae iniquitatis, quia frequenter habent iniquitatem annexam, secundum illud Ecclesiastici undecimo : " Si dives fueris, non eris immunis a delicto"; unde Augustinus: " Omnis dives aut iniquus, aut heres iniqui est"; vel sicut dicit Beda in homilia ; " Mammon, mammonis lingua Punica dicitur lucrum". Nec debet intelligi, quod de eo quod quis per rapinam et iniquitatem acquisivit et iniusto titulo possidet, debeat facere eleemosynas, quia contra hoc dicitur Ecclesiastici trigesimo quarto : " Dona iniquorum non probat Altissimus "; et rursus eodem capitulo: " Qui offert sacrificium de substantia pauperis quasi qui immolat filium in conspectu patris"; sed intelligitur, quod de divitiis, quae iusto titulo possidentur: et tamen iniquitatem pariunt, nisi distribuantur, secundum illud Ecclesiastici decimo : " Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet". De his, inquam, divitiis debent fieri amici per largitionem eleemosynarum, quae manifestant pietatis affectum. Nam dicitur primae Ioannis tertio : " Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit, fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in illo "1 et ideo Ecclesiastici vigesimo nono: " Perde pecuniam propter amicum et ne abscondas illam sub lapide in perditionem ", quia, Proverbiorum undecimo, " qui abscondit frumenta maledicetur in populis " etc.

15. Secundo quantum ad rationem moventem . subdit: Ut eum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Ex quo intelligitur, quare dandum est munus, et quid debet hominem movere ad faciendam eleemosynam: quia non praesens commodum, sed proemium Aeternum, non propter tabernaculum transiens, sed aeternum, secundum illud Matthaei sexto : " Cum facis eleemosynam, noli tuba ante te canere, sicut hypocritae faciunt. Amen dico vobis " etc.; et post: " Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua ". HAEc autem tabernacula Aeterna sunt mansiones gloriae, de quibus Isaiae trigesimo secundo : " Sedebi populus meus in pulcritudine pacis, in tabernaculi: fiduciae, in requie opulenta ". In Aeterna taberna cula alios recipiunt qui adeo perfecti sunt, ut meriti eorum etiam aliis valeant, et propter quae meriti sibi et aliis aeterna tabernacula acquirant. Unde su per illud : "Facite vobis amicos", dicit Glossa " Non quoslibet pauperes, sed eos qui possunt in aeterna tabernacula recipere ".

16. Tales enim non sunt pauperes involuntarii sed pauperes spiritu: de quibus Matthaei quinto (Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ". Ipsorum ergo tanquam illius rego regum et possessorum est introducere in regnun caelorum. Ipsorum etiam tanquam iudicum, secundum illud Iob trigesimo sexto : " Non salvabii impium, sed iudicium pauperibus tribuit "; pauperibus, inquam, perfectis et voluntariis, de quibus Matthaei decimo nono: " Vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel". Ipsorum etiam tanquam familiarium et amicorum, propter quod Iacobi secundo " Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, heredes regni, quod repromisit Deus" etc. Tales introducunt amicos et benefactores suos per illam legem iudicialem, per quam Dominus in futuro iudicio sententiabit, secundum quod dicit Matthaei vigesimo quinto : (Quod uni ex minimis fecistis mihi fecistis ", et per illam aliam legem, quam Dominus tulit, de qua Matthaei decimo: "Qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet ".

17. (Vers. 10.). Qui fidelis est in minimo etc Postquam invitavit ad pietatem ex consideratione mercedis habendae, hic secundo invitat ex consideratione fidelitatis servandae . Est enim fidelitas servanda in dispensatione temporalium tum propter meritum et demeritum, tum propter periculum et damnum.

Primo ergo quantum ad considerationem meriti fidelitatis in hu;usmodi rebus terrenis dicit: Qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est; quasi dicat: licet ista temporalia contemnenda sint tanquam minima, tamen fidelis horum dispensatio non debet contemni, quia et eadem est fidelitas in re magna et parva, et fidelis dispensatio rerum temporalium disponit ad fidelem dispensationem et custoditionem spiritualium et aeternornm. Unde Glossa : "Oui fidelis est in minimo, id est in pecunia cum paupere participanda, et in maiori est fidelis, adhaerens Creatori ". Et ideo dicitur hu;usmodi servo Apocalypsis secundo ; " Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae"; similiter Matthaei vigesimo quinto: " Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui". Unde fidelitas circa parva fidelitatem ponit.etiam circa magna: et e contrario infidelitas circa minima infidelitatem ponit circa maiora. 18. Et ideo subdit: Et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est. Modicum recte dicitur omne, quod temporaliter possidetur, tum quia modicae quantitatis: Sapientiae undecimo : " Quoniam sicut momentum staterae, sic est ante te universus orbis terrarum "; tum quia modicae durationis: Sapientiae quinto: Transierunt haec omnia velut umbra " ; et Psalmus: " Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum " etc: tum quia modicae iucunditatis: unde Gregorius : " Pauca sunt bona praesentis vitae, licet multa videantur ", quia non sine alicuius molestiae admixtione sunt: multa autem bona aeterna, quae sunt sine omni corruptione. Qui ergo iniquus est in istis non potest habere caritatem Dei, quia pro parvis maxima contemnit. Vendit enim fidem et iustitiam pro eo quod nihil valet: unde Augustinus : " Lucrum in arca, damnum in conscientia: tulit vestem, et perdidit fidem: acquirit pecuniam, et amisit iustitiam ". Male igitur dispensando pecuniam perdit felicitatem, perdit caritatem, perdit iustitiam, quae sunt maxima Dei dona. Unde Glossa. : "Qui temporalia, quae possidet, non bene dispensat, Aeternorum sibi gloriam, de qua tumet, evacuat. Si enim fratrem, quem videt, non diligit,

Deum, quem non videt, quomodo potest diligere i Et si habens substantiam viderit fratrem necessita tem habere etc., quomodo caritas Patris manet ix eo "f sicut habetur primae Ioannis tertio.

19. (Vers. 11.). Secundo quantum ad considerationem periculi et damni subdit: Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? quasi dicat: magnum est periculum male dispensare haec temporalia bona, quia propter infidelem dispensationem perdit quis divitias veras. Unde Glossa : " Si divitias carnales, quae labuntur, non bene dispensatis, veras et aeternas divitias quis dabit vobis "? Dicuntur autem divitiae iniquum mammon, quia, sicut dicit Glossa , " divitiis praeest iniquus mammon, ut de eis tentet"; sicut tentavit Ananiam, de quo Actuum quinto: " Cur tentavit satanas cor tuum " etc. Tentatio illa fuit de furto: similiter de Achor dicitur Iosue septimo. Verum autem dicitur illud bonum, quod semper manet. Nam haec temporalia omnia, quia transeunt, vana sunt, secundum illud Ecclesiastae primo : " Vanitas vanitatum, et omnia vanitas ". Illud antem verum est Dei gratia, vel Dei gloria, vel potius ipse Deus, qui est merces bonorum: et ideo Psalmus: " Veritas Domini manet in Aeternum "; et iterum: " Usque in generationem et generationem veritas tua ". Et in hae veritate consistit beatitudo, secundum illud Augustini in libro Confessionum : " Beatitudo est gaudium de veritate "; quia enim " verum est id quod est", ipse solus est pura veritas, qui dicit: " Ego sum qui sum,", Exodi tertio. Et istud verum non conceditur nec creditur nisi a veracibus et fidelibus: unde Ioannis tertio : " Omnis, qui male agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius. Qui autem facit veritatem venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo facta sunt "; et Ioannis octavo: " Si manseritis in sermone meo, cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ". Magnum ergo periculum infidelitatis est in his parvis, quia pro vano perditur verum, pro parvo perditur magnum.

20. (Vers. 12.). Nihilominus, quia pro alieno perditur proprium; ideo subdit: Et si in alieno fideles non fuistis, per debitam boni terreni dispensationem ; unde Glossa : " Alienum a nobis est, quidquid sacculi est, quia praeter naturam ". Haec quidem dicuntur bona aliena, quia ea nobiscum nec afferre possumus nec auferre: primae ad Timotheum ultimo : "Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quod nec auferre quid possumus "; et Iob primo: " Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc ". - Quod vestrum est quis dabit vobis? per assecutionem caelestis prae; mii. Illud namque nostrum est, ad quod sumus creati et praeordinati, et quod habitum non potest perdi: unde Matthaei vigesimo quinto : " Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum " etc. et supra sexto: " Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei ". Hoc autem regnum non est aliud nisi Deus et Dominus Iesus Christus: unde Glossa : " Quod vestrum est, id est, quae proprie homini deputata sunt, Christos noster est, quia Christus vita nostra est"; ad Colossenses tertio: " Cum apparuerit Christus, vita vestra, tunc et vos apparebitis " etc.

21. (Vers. 13.). Nemo potest duobus dominis - servire etc. Post invitationem ad pietatem ex consideratione mercedis habendae et fidelitatis servandae hic tertio invitat ex consideratione duplicitatis vitandae , quia non potest simul haberi pietas ad Deum et cupiditas ad mundum: quod quidem facit hoc ordine, praemittens scilicet duplicitatis reprobationem, adiungens reprobationis assertionem. Primo igitur quantum ad reprobationem duplicitatis dicit: Nemo potest duobus dominis servire. HAEc propositio per se nota est: propter quod dicitur Ecclesiastici secundo : " Vae duplici corde et labiis scelestis etc. et peccatori ingredienti terram duabus viis"! et Iacobi primo: " Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis". Et ideo dicitur Ecclesiastici primo: " Ne accesseris ad illum duplici corde ", hoc est, non velis duobus dominis simul servire, quia hoc non potest fieri recte. - Domini autem duo ab invicem divisi, quibus non potest simul servili, sunt in differentia quadruplici. Sunt enim isti domini vitium et virtus: propter quod tertii Regum decimo octavo ; " Usquequo claudicatis in duas partes ? Si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal " etc.: et Isaiae vigesimo octavo: " Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest". - Domini etiam isti sunt caro et spiritus: ad Galatas quinto : " Caro concupiscit adversus spiritum,spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis". Ideo ad Romanos octavo: " Si secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis ".

Item, domini isti sunt Christus et diabolus: secundae ad Corinthios sexto : " Quae conventio Christi ad Belial"? et primae ad Corinthios decimo: " Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum " etc.

Item, domini sunt Deus et iste mundus,- Iacobi quarto : " Adulteri, nescitis, quia amicitia linius mundi inimica est Dei? Si quis voluerit amicus huius mundi fieri, inimicus Dei constituitur "; et ideo primae Ioannis secundo: " Nolite diligere mundum, quia, si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo ".

Et de bis duobus dominis intelligit dissuadendo cupiditatem mundanam et invitando ad pietatem divinam. Unde Glossa : (Corripiens avaritiam dicit, amatores pecuniae Deum amare non posse: qui ergo Deum amat pecuniam contemnat". Ex quo apparet, quod qui vult esse servus Christi non potest esse servus istius mundi: unde Beda : Debetis haec temporalia fideliter distribuere ut domini temporalium, non ut servi "

22. Secundo quantum ad assertionem reprobationis subiungit: Aut enim unum odiet et alterum diliget: quod dicitur quantum ad caritatem, quae odire facit malum et diligere bonum, secundum illud ad Romanos duodecimo : "Odientes malum,

adhaerentes bono, caritate fraternitatis invicem diligentes "; et Psalmus: " Iniquos odio habui et le gem tuam dilexi". - Aut tuti adhaerebit et alterum contemnet: quod dicitur quantum ad cupiditatem quae adhaeret mundo et diabolo in contemptam Dei, secundum illud Ieremiae secundo " Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas, quae continere non valent aquas ".

23. Ratio autem, quare quis non potest simul servire dominis praedictis, est quadruplex, prima . scilicet oppositio ministeriorum. Nam servitium Dei est in exercitio virtutum, secundum illud supra primo : " Serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso et primae Petri primo: (Secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi sancti sitis" etc. Sed servitium diaboli est in exercitio vitiorum: unde supra decimo quinto de filio prodigo dicitur, quod " misit illum in villam suam, ut pasceret porcos ".

Secunda ratio est dissimilitudo ministrorum, quia Dominus vult habere servientes oculatos: propter quod dicitur Apocalypsis quarto , quod " animalia plena erant oculis ante et retro"; et Proverbiorum decimo quarto: " Acceptus est regi minister intelligens ". Sed diabolus vult habere servientes monoculos; unde primi Regum undecimo: "In hoc feriam vobiscum pactum, ut eruam omnium vestram oculos dextros ". Dominus etiam vult habere ministros compositos et ordinatos: unde tertii Regam decimo : " Videns regina Saba habitacula servorum et ordinem ministrantium " etc. Sed diabolus vult habere incompositos et deformatos: unde secundi Regum decimo: " Hanon, rex filiorum Ammon, praescidit vestes servorum David usque ad nates et rasit dimidiam barbam eorum ". Dominus etiam vult habere servientes humiles, secundum illud Psalmi : "Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam, qui loquitur iniqua " etc. Sed diabolus vult habere arrogantes: Iob penultimo: " Omne sublime videi, et ipse est rex super omnes filios superbiae ".

- Tertia ratio est elongatio locorum, quia Dominus vult esse in loco sublimi et mundo: Psalmus : "Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis "; et Canticorum secundo: " Ecce, venit saliens in montibus, transiliens colles ". Sed diabolus, in locis immundis: tob quadragesimo: " Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus ". - Quarta ratio est indiscretio temporum, quia diabolus vult quod tibi serviatur omni tempore: Ieremiae decimi sexto : "Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die ac nocte " etc. Similiter Dominus vult, quod sibi omni tempore: Psalmus: "In lege Domini meditabitur die ac nocte " etc. Quoniam igitur Dominus vult totum tempus habere et totum cor, secundum illud Deuteronomii sexto : " Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omni fortitudine tua "; et diabolus et mundus vult similiter totum: ideo impossibile est utrisque servire simul.

24. Et ideo infert: Non potestis Deo servire et mammonae. Dicitur autem servire mammonae in cuius affectu divitiae dominantur, ita ut possit dici avarus, quia tunc est servus idolorum. Nam, sicut dicitur ad Ephesios quinto , " avaritia est idolorum servitus ". Unde Glossa: " Non ait: habere divitias, sed servire. Servit qui divitias custodit ut servus: sed qui servitutis excussit iugum distribuit ut dominus ". Et ideo dicebat Apostolus primae ad Corinthios septimo : " Reliquum est, ut qui emunt tanquam non possidentes sint, et qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur " etc. Sed aliqui simul volunt habere Deum et mundum, qui sunt similes illis gentibus, de quibus quarti Regum decimo septimo : " Erant gentes timentes Dominum, et nihilominus idolis servientes ". Contra hos dicitur Levitici decimo nono: " Veste, quae ex duobus contexta est, non vestieris ", et contra hos dicit hic Dominus, et contra tales dicit Hieronymus : " Impossibile est, ut praesentibus et futuris quis fruatur bonis, ut hic ventrem, ibi mentem impleat: ut de deliciis ad delicias transeat: ut hic cum saeculo gaudeat et ibi cum Deo regnet: ut in utroque saecnlo primus in caelo et in terra appareat gloriosus ".

25. Audiebant autem omnia haec etc. Post documentum informativum humilium subditur documentum repressivum rebellium . Et quia Pharisaei rebelles erant doctrinae Christi hominis propter elationem, quam habebant de meritis, et haec elatio veniebat ex litterali observantia Legis: ideo pars ista habet duas, in quarum prima describitur repressio

arrogantiae Pharisaeorum, in secunda vero, euacuatio observantiae legalium praeceptorum, ibi : Lex et Prophetae usque ad Ioannem, ut sic ex ostensione evacuationis Legis auferatur inanis gloriatio a Pharisaeis.

Primo igitur repressio arrogantiae Pharisaeorum describitur per hunc modum: praemittitur enim Phariseorum rebellio, subditur rebellionis reprehensio et subiungitur reprehensionis ratio.

26. (Vers. 14.). Primo igitur quantum ad Pharisaeorum rebellionem, qua Christum deridebant, dicitur: Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui avari erant, et deridebant eum . Deridebant autem eum tanquam superbi de verbis simplicitatis, secundum illud Iob duodecimo: " Deridetur iusti simplicitas: lampas contempta apud cogitationes divitum ". Et sicut stolidi de consiliis utilitatis: Proverbiorum decimo quinto: " Stultus irridet disciplinam patrissui " etc. Vel sicut stupidi de monilis pietatis, secundum illud Psalmi : " Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas "; unde Glossa: "Illi praeceptorem misericordias et humilitatis et parsimoniae derident, quasi minus utilia et nunquam facienda - noxius imperaret". Vel sicut cupidi derident de laudibus largitatis: unde Glossa : " Deridebant, intelligentes scilicet, parabolam adversus se dictam, et carnalia praesentia futuris spiritualibus quasi incertis praeponentes ". Et hoc est quod dicitur Proverbiorum decimo octavo: " Non recipit stultus verba prudentiae, nisi dixeris ea quae versantur in corde -suo ". Vel sicut legisperiti de commendationibus paupertatis: unde Glossa : " Disputantem contra philargyriam deridebant quasi contrarium Legi et Prophetis, cum in Lege multi divites Deo placuerint, et cum Lex suis observatoribus bona terrae promittat ". Unde Proverbiorum nono: " Et qui arguit impium sibi maculam generat". Et hoc totum veniebat ex rebellione quadam elata et stolida.

27. (Vers. 15.). Secundo quantum ad rebellium reprehensionem, qua Christus eorum supercilium deprimebat, subditur: Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus, per ostentationem iustitiae vestrae, qua vosipsos iustos reputatis: ad

Romanos decimo : "Ignorantes iustitiam Dei et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti" Qua etiam iustos vos dicitis, contra illud Iob nono: "Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem, pravum me comprobabit".Qua etiam iustos vos exterius praetendatis, contra illud Matthaei sexto: " Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis".-Et quoniam talis iustificatio parit culpam, ideo addit: Deus autem novit corda vestra, per detestationem superbiae: unde non novit ad probandum sed ad iudicandum: Psalmus : " Excelsus Dominus, et humilia respicit et alta a longe cognoscit". Unde dicitur Proverbiorum decimo sexto: " Omnes viae hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus"; Ieremiae decimo septimo: "Pravum est cor hominum et inscrutabile, et quis cognoscet illud "? Parum igitur valet vobis humano testimonio commendari, cum sitis reprobandi iudicio Dei, qui scrutator est cordis. Ideo primae ad Corinthios quarto : " Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum ". Unde quia iustitia ista non erat veritatis, sed vanitatis: non ad rem, sed ad hominem: non intra, sed extra: potius erat culpa detestanda quam virtus commendanda, potius digna poena quam retributione Aeterna. Unde Mattbaei quinto : "Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum". 28. Tertio quantum ad reprehensionis rationem, qua divinum iudicium exprimebat, subdit: Quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum. Nota, quod non reprehendit altitudinem perfectionis, de qua secundae ad Corinthios octavo : " Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum " etc. Nec altitudinem contemplationis, de qua ad Romanos undecimo: "O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius " etc.: et Ecclesiastici vigesimo quarto: " Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis".Nec altitudinem desiderii et exspectationis, de quo in Psalmo : " Tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum". Hae enim altitudines sunt

ante Deum. - Sed est alia altitudo, quae elongat ab Mtissimo, et haec est altitudo praesumtionis, de qua Ieremiae quadragesimo octavo " Audivimus superbam Moab, superbus est valde ; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius ego scio, ait Dominus ". HAEc etiam est altitudo ambitionis: Ieremiae quadragesimo nono: " Arrogantia tua decepit te, qui niteris apprehendere altitudinem collis ". HAEc etiam est altitudo ostentationis: Ezechielis trigesimo primo : " Pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor eius in altitudine sua ; nunc tradidi eum in manus fortissimi gentium " etc. Ista altitudo in conspectu hominum est abominatio apud Deum, secandam illud Proverbiorum decimo sexto : " Abominatio est Domino omnis arrogans, etiam si manas ad manum fuerit, non est innocens ". Dicitur autem Dominas abominari haiusmodi altitudinem propter severam ipsius deiectionem, secandam illud Isaiae secundo : "Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum, exaltabitur autem Dominos solus in die illa ".

29. Ideo haec triplex altitudo tanquam Domino abominabilis dissuadetur, primo scilicet altitudo praesumtionis: Ecclesiastici tertio : " Altiora te ne quaesieris "; et ad Romanos undecimo: " Noli altam sapere" etc. Secundo, altitudo ambitionis: ad Romanos duodecimo: " Non alta sapientes, sed humilibus consentientes " etc. Dissuadetur tertio altitudo ostentationis: Psalmos: Nolite extollere in altam corna vestram, nolite loqui adversas Deum iniquitatem ". - Hanc autem altitudinem abominatur Dominus, quia fastuosa: primi Regum decimo sexto : "Ne respicias altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum". Quia simulata: Danielis tertio: (Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta " etc. Quia ruinosa: propter quod Proverbiorum decimo septimo : " Qui altam facit domum suam quaerit ruinam ". Et ideo dicitur secundae ad Corinthios decimo: " Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi".

30. (Vers. 16.). Lex et Prophetat usque ad Ioannem etc. Post repressionem arrogantiae Pharisaeorum rebellium subditur hic secundo descriptio evacuationis praeceptorum legalium , quorum causa Pharisaei, erigentes supercilium, Christi documenta spernebant et suam avaritiam palliabant. Et quoniam lex Moysaica per Christum est evacuata, ita quod manet quantum ad spiritualem intelligentiam caeremonialium et litteralem observantiam moralium: ideo in hae parte insinuat non solum ipsius Legis evacuationem secundum observantiam litteralem, verum etiam impletionem secandam intelligentiam spiritualem et durationem secundum ius morale et copulam coniugalem.

Primo igitur quantum ad evacuationem Legis secundum observantiam litteralem dicit: Lex et i Prophetae usque ad Ioannem: quasi dicat Pharisaeis: non debetis supercilium erigere pro Legis observantia, quia iam cessat quantum ad litteram et figuram. Et nota, quod, licet Christos dicere posset: usque ad me, quia, ad Romanos decimo , " finis Legis Christus ad iustitiam " etc. ; maluit tamen nominare Praecursorem tanquam suam vocem, quia per ipsius Ioannis ministerium ostensus est digito Agnus: Ioannis primo: " Ecce, Agnus Dei ; ecce, qui tollit " etc. ; et ipse iam incepit ostendere veritatem apertam ac per hoc evacuare figuram. Quia enim Lex et Prophetae omnes promittebant Christum futuram ; et Ioannes ostendit praesentem: ideo " Lex et Propltetae usque ad Ioannem, quia non potuit ultra prophetari futurum quod claret venisse testimonio Ioannis ".

31. Et quia finis Legis est per inchoationem novi testamenti, ideo sequitur: Ex eo regnum Dei evangelizatur, id est, ab eo Evangelium gratiae inchoatur. Unde Marci primo : "Initium Evangelii Iesu Christi, sicut scriptam est in Isaia: Ecce, ego mitto Angelum meum " etc.; ideo etiam beatus Locas ab ipsa beati Ioannis conceptione in suo Evangelio exordium sumsit: supra primo: " Fuit in diebus Herodis ". Unde ut ipsius praedicatio nova ostenderetur,

dicitur Marci primo , quod " erat baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum ". - Et quia praedicatio Ioannis fuit de paenitentia, in qua homo facit sibi violentiam: ideo addit: Et omnis in illud vim facit, quod expressius dicitur Mattbaei undecimo ; " A diebus Ioannis Baptistae regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud ". HAEc autem est violentia, qua quis excedit virtutem naturalem: unde Beda : " Magna vis est, cum de terra genitus caelum quaerit possidere per virtutem, qui non potuit tenere per naturam ". HAEc etiam est violentia, quae vincit incurvalionem naturae: unde Glossa : " Faciamus vim naturae, ut non ad terrena demergat, sed ad superna se erigat". Haec etiam est violentia, qua quis vincit torporem pigritiae: unde Beda : " Omnis, qui vim facit, vehementi studio properat, non torpenti lentescit affectu. Est ergo fidei religiosa violentia, segnitia criminosa ". Magna enim violentia est, dum per vim et rigorem paenitentiae mitigat quis severitatem divinae sententiae, dum per orationem humilem inclinat districtionem sublimem. In cuius figuram dictum est Iacob, strenuo luctatori, Genesis trigesimo secundo " Si contra Deum fortis fuisti, multo magis contra homines praevalebis".

32. Et nota, quod beatus Bernardus distinguit quatuor genera hominum possidentium regnum caelorum: "Alii namque violenter rapiunt, alii mercantur, alii furantur, alii compelluntur ad illud ". "Illi namque rapiunt, qui derelinquunt omnia et sequuntur Christum ", ad quos referri potest illud Genesis penultimo: " Catulus leonis Iuda, ad praedam ascendisti, fili mi "; et iterum ibidem: " Beniamin, lupus rapax, mane rapiet praedam et vespere dividet spolia ". - " Mercantur autem qui dant temporalia, ut accipiant Aeterna "; de quibus supra duodecimo : "Facite vobis sacculos, qui non veterascunt"; et supra eodem: " Facile vobis amicos de mammona iniquitatis". Talibus competit illud Augustini : " Venale habeo, quid ? Regnum caelorum. Quomodo emitnr? Paupertate regnum, vilitate gloria, dolore gan dium, labore requies, morte vita ". - " Furatum autem qui bona occulte faciunt, et laudem humanao vitantes, solo divino testimonio sunt contenti"; qui bus competit illud Matthaei sexto : "Tu antem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava.

" Compelluntur autem intrare pauperes, quos hic ignis paupertatis, Deo dispensante, probat, ne in futuro ignis iudicii damnabiliter premat "; de hii supra decimo quarto " Exi in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea". Licet igitur tempore Legis esset tempus mercandi, nunc post Ioannem est tempus rapiendi. Nam, sicut tuno promittebatur opulentia, sic nunc suadetur paupertas

33. (Vers. 17.). Secundo quantum ad impletionem Legis secundum intelligentiam spiritualem subditur: Facilius est autem, caelum et terram praeterire, per conflagrationem mundi: Psalmus : "Et tu in principio terram fundasti. Ipsi peribunt" etc

Quam de Lege unum apicem cadere, per frustrationem alicuius promissi. Rabanus : " Cathtm et terra transibunt, per commutationem innovationis deposita forma, manente priori substantia: sed verba Domini sine effectu completionis nullo modo transibunt". Ideo dicitur Matthaei vigesimo quarto : " CAElum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt"; quia, sicut dicitur in Psalmo, "inaeternum, Domine, permanet verbum tuum". Unde licet lex vetus videatur transitoria, manens tamen est magis quam mundana creatura. Manet etiam per divini verbi spiritualem intelligentiam: unde Matthaei quinto : " Non veni solvere Legem, sed adimplere. Amen quippe dico vobis, iota unum aut unos apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant".

Et nota, quod dicit unum apicem: apex enim proprie dicitur summitas litterae, quae ponitur ad ipsius litterae decorem et est quasi minimum quiddam. In quo datur intelligi, quod nihil omnino,nec parvum nec magnum, est in Scriptura, nec aliquid, quod non habeat completionem suam . Omnia enim referuntur ad salutem humanam, quae habebit durationem perpetuam, transeunte etiam mundana creatura secundam exteriorem faciem ; Isaiae quinquagesimo primo : "Caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur etc. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet ". Unde liber Scripturae est proximior libro vitae quam liber creaturae, et ideo inexpletus remanere non potest.

34. (Vers. 18.). Tertio quantum ad durationem . Legis secundum ius naturae et copulam coniugalem subdit: Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur: primo, quia non potest primam dimittere nisi ex sola causa fornicationis, secundum illud Matthaei decimo nono : " Quicumque dimiserit uxorem nisi ob fornicationem et aliam duxerit, moechatur ". Secundo, quia quacumque ex causa illam dimittat, non ei licet, illa vivente, aliam ducere, et hoc secundum legem naturae divinitus institutam in hominis formatione; Genesis secundo : " Relinquet homo patrem suum et matrem" etc. Et hec est quae dictat, quod " matrimonium est maris et feminae coniunctio, individuam vitae retinens consuetudinem "; quae etiam dictat, quod illud est vinculum insolubile. - Et ideo subdit: Et qui dimissam a viro duxerit moechatur. Et ratio buius est, quia uxor est illius cuius primo fuit, quantumcumque videatur separari ; unde Apostolas ad Romanos septimo: " Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi. Igitur vivente viro, vocabitur adultera, si fuerit cum altero viro ". Et ideo Ieremiae tertio: " Si dimiserit vir uxorem, et recedens ab eo duxerit virum alterum; nunquid revertetur ad eam ultra ? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa "? - Notandum est autem, quod, licet nulla mentio fieret de uxoribus, Dominas tamen, volens ostendere statum Legis quantum ad moralia et transitum quantum ad caeremonialia et iudicialia, exemplificat de matrimonio, pro eo quod in ipso libellus repudii dabatur. Et matrimonii lex in Evangelio confirmatur tanquam ius morale, et libellus repudii reprobatur ; unde Matthaei decimo nono : " Moyses mandavit dare libellum repudii et dimittere. Ait illis: Quia Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras ".

Ex his igitur colligitur, qualiter Lex manet, qualiter evacuatur, qualiter impletur, et nihilominus Pharisaeorum supercilium de littera Legis gloriantium confutatur.

Exemplum impietttis punitae, de quo tria.

3b. Homo quidam erat dives etc. Post exemplum pietatis providae et documentum pietatis perfectae subditur hic exemplum impietatis punitae ,-quod, sicut supra dictum est, magis tenet rationem exempli quam parabolae, quia ad litteram iste dives in deliciis fuit et postmodum in tormentis. Unde Glossa Bedae: " Contra derisores avaros quod proposuerat exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos ideo torquebatur, quia Lazarum non fecit sibi amicum, a quo recipi posset in aeterna tabernacula. Et magis videtur narratio quam parabola "; unde et Sancti verna huius parabolae adducunt in testimonium de statu damnatorum ; et nt ostendatur, quod ad litteram fuit verum, hic nomen hominis pauperis explicatur.

Ad huius igitur exempli enarrationem explicandam introducit Evangelista tria, scilicet immisericordiae causam, culpam et paenam. Immisericordiae causa fuit amor respecta sui ; immisericordiae culpa fuit incompassio respecta proximi, de qua ibi : Et erat quidam mendicus; immisericordiae poena fuit deiectio in calamitatem inferni, de qua ibi: Mortuus est autem et dives etc.

Circa immisericordiae causam, quae est amor 1 privati boni, introducit tria circa divitem, de quibus notat eum, quae sunt concupiscentia oculorum, superbia vitae et concupiscentia carnii .

36. (Vers. 19.). Primo igitur quantum ad con-cupiscentiam oculorum dicit: Homo quidam erat dives. Homo iste diva dicitur non solum propter divitiarum possessionem, sed propter earum dilectionem, ratione cuius, primae ad Timotheum ultimo , " qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli " etc.: quia ratione dilectionis terrenorum incrassatur et praegravatur spiritus, ut non possit pervenire in sublimia regna caelorum. Propter quod Matthaei decimo nono: " Facilius est, camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum caelorum ". Hoc explicans dicit Marci decimo : " Filioli, quam difficile, confidentes in pecuniis in regnum Dei introiret Facilius est camelum " etc. De hu;usmodi divite dicitur Ecclesiastici decimo tertio: " Sicut communicabit lupus agno, sic peccator iusto. Quae communicatio homini sancto ad canem ? Aut quae pars bona diviti et pauperi ? Venatio leonis, onager in eremo, sic et pascua sunt divitum pauperes. Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio est divitis pauper ".

37. Secundo quantum ad superbiam vitae subdit: Et induebatur purpura et bysso. Beda: "Purpura est color regii habitus, e conchis marinis ferro circumcisis emissa: byssus, genus lini candidi et mollissimi ". Habebat autem hic vestimenta pulcra et pretiosa ad vanam gloriam ; unde Gregorius : " Nemo vestimenta pretiosa nisi ad gloriam quaerit, ut honorabilior ceteris habeatur ". Et hoc quidem est reprehensibile et peccatum, propter quod Ecclesiastici undecimo : "In vestitu ne glorieris unquam et in die honoris tui ne extollaris ".

38. Peccatur.autem in vestibus quadrupliciter: primo propter pretiositatem; unde Beda :. " Si cultus pretiosarum vestium culpa non esset, sermo Dei non tam vigilanter exprimeret, quod dives purpura et bysso indutus apud inferos irremediabiliter torqueretur ". Valde enim absurdum est, putridum cadaver pretiosa veste ornari, unde possent multi pauperes sustentari. Excusatur autem hoc ratione dignitatis personae, ratione significantiae et ratione cautelae .

Secundo, propter superabundantiam; Iacobi quinto : " Vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus "; et hoc propter iniuriam pauperum ; unde Ioh vigesimo quarto: "Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum"etc. Hieronymus : " Aliena rapere convincitur qui temporalia ultra necessitatem retinere comprobatur". -Tertio, propter curiositatem; Matthaei sexto : "De vestimentis quid solliciti estis "? Et iterum: "Considerate lilia agri: non laborant neque nent. Dico antem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis ".

Quarto, propter indecentiam, quia non decet, clericum vestiri ut mulierem vel ut histrionem ; Sophoniae primo : "Visitabo super omnes viros indutos veste peregrina et Deuteronomii vigesimo secundo: "Non induetur vir veste muliebri ".

Omnibus autem his modis consueverunt homines in vestitu excedere et excedendo gloriari et gloriando peccare, et ista gloriatio vana est et similis gloriationi corniculae . Ovis enim de lana et vermis de serico debet gloriari ; nam " homo putredo et filius hominis vermis". 39. Tertio quantum ad concupiscentiam carnis subdit: Et epulabatur quotidie splendide: Glossa : " Ecce, voracitas ", quae ut plurimum habet luxuriam adiunctam ; Iacobi quinto: " Epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra -Et nota, quod est splendor in epulatione spirituali, quem facit sapientia: et hic est laudandus, sieut et illa epulatio, de qua supra decimo quinto :"Manducemus et epulemur, quia filius " etc. Haec epulatio est splendida, quia nihil habet sordis, sed venit ex fonte luminis sempiterni: Psalmus : "Inebriabuntur ab ubertate "; et post: " Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen " et rursum: " Quoniam transibo in lucum tabernaculi admirabilis; in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis "- - Item est splendor in epulatione corporali, quem facit misericordia, et hic etiam laudandus, de quo secundae ad Corinthios nono : (Non ex tristitia, aut necessitate: hilarem enim datorem diligit Deus". Et hic splendor consistit in faciei hilaritate et eleemosynarum largitate. De hoc dicitur Ecclesiastici trigesimo primo: " Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele ". - Est etiam splendor in epulatione carnali, quem facit lascivia; Zachariae septimo : " Nunquid non vobismetipsis manducastis et vobismetipsis bibistis "? Et iste splendor extenditur non solum ad fercula artificialiter praeparata, sed etiam ad vasa argentea, ad supellectilia candida, ad luminaria multiplicata. De hoc Lucanus :

O quaesilorum lepra pelagoque ciborum Ambitiosa fames et lautae gloria mensaei

. De hoc Bernardus : " Ceterum voluptas gutturis, quae hodie tanti aestimatur, vix duorum spatium obtinet digitorum. Huius tam modicae partis tam exigua delectatio quanta paratur sollicitudine ! Quantam denique molestiam parit "! HAEc autem abundantia epularum parit inopiam sapientiae et virtutum et frequenter etiam temporalium; unde Proverbiorum vigesimo primo : " Qui diligit epulas in egestate eriti qui amat vinum et pinguia non ditabitur ".

40. (Vers. 20.). Et erat quidam mendicus etc. post immisericordiae causam introducit hic Evangelista immisericordiae culpam , quam ostendit reprehensibilem ex triplici circumstantia, scilicet ex parte pauperis, quae ipsum reddebat misericordia dignum et divitem illum per consequens immisericordem et impium. Ostenditur enim immisericors respectu pauperis languidi, respectu pauperis derelicti, respectu pauperis Deo cari et iusti.

Primo igitur quantum ad pauperis languidi egestatem dicit: Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Et nola hic, quod cum dives nominatus sit nomine communi, pauper nominatur nomine proprio, ut ostendatur illud quod dicitur in Psalmo : " Parcet pauperi et inopi " etc. ; et post: " Et honorabile nomen eorum coram illo ". Unde Glossa : " Panper humilis per approbationem ex nomine scitur". Unde Dominus Moysi, Exodi trigesimo tertio: "Invenisti gratiam coram me, et te ipsum novi ex nomine ", et hoc quidem magnum est. Unde licet de divitibus dicatur in Psalmo"; " Vocaverunt nomina sua in terris suis ", pauperibns dicitur supra decimo: " Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in caelis ".

41. Et nola, quod immisericordia divitis aggravatur ex hoc, quod ille pauper erat unicus: unde dicit quidam Psalmus : " Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego ".

Quia erat mendicus: unde addit mendicus, quasi pulsans ad ostium per petitionem eleemosynarum ; Ecclesiastici quarto: " Rogationem contribulati ne abiicias et ne avertas faciem tuam ab egeno ".

Quia erat manifestus: unde addit: Qui iacebat ad ianuam eius, ut iam non posset de ignorantia excusari ; propter quod primae Ioannis tertio : " Qui viderit, fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua" etc. O quam dissimilis erat iste Iob ! de quo trigesimo primo: " Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit"; quam dissimilis etiam Abrahae, qui sedebat "in ostio tabernaculi", ut statim susciperet peregrinos, Genesis decimo octavo.

Aggravatur etiam, quia erat languidus, et ideo addit: Ulceribus plenus ; Ecclesiastici septimo : " Non te pigeat visitare infirmum; ex his enim in dilectione firmans "; unde poterat hic dicere: " Ego sum pauper et dolens " etc.

42. (Vers. 21.). Item aggravatur, quia fuito-melicus: unde addit: Cupiens saturari: Isaiae quinquagesimo octavo " Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam " etc.; et Ecclesiastici quarto: " Animam esurientem ne despexeris et ne exasperes pauperem in inopia sua ". - Item aggravatur, quia micis contentus, unde sequitur : De micis, quae cadebant de mensa divitis:

Iob vigesimo secundo : " Aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem "; et Ambrosius: " Divites, tanquam supra naturam siti, de miseriis pauperum incentiva suarum capiunt voluptatum ". - Ex bis autem sex manifeste ostenditur istius pauperis egestas, quae dignum ipsum misericordia faciebat et divitem de duritia reprehensibilem ostendebat.

43. Secundo quantum ad pauperis derelictionem subdit: Et nemo illi dabat: unde poterat dicere Lazarus illud Isaiae sexagesimo tertio : " Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non erat qui adiuvaret "; et Ecclesiastae nono: " Nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis "; quia, sicut dicitur Proverbiorum decimo nono, " fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici eius recesserunt ab eo ". Unde iste pauper vere erat derelictus, secundum illud Psalmi : " Tibi derelictus est pauper "; quia nullus eius relevabat egeslatem, nullus etiam fovebat infirmitatem. - Unde et subditur: Sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. Glossa : " Hos nec a se removere poterat, nec visitator erat, qui removeret"; ex quo apparet, quod dives inexcusabilis erat, qui pauperem ita derelictum videbat. Ex hoc etiam potest mira huius divitis crudelitas adverti, quia canibus fuit liberalior quam pauperi, et canes fuerunt mitiores ipsi pauperi quam dives ; unde Petrus Ravennas : " Canes pauperis ulcera curant magisterio naturae, dives pauperem negligit, natura accusante "; et hoc contra illud quod dicitur Iob quinto: " Visitans speciem tuam, non peccabis ". Unde idem Petrus Ravennas : " Miser dives, si micam pauperi non dedisti , saltem quare canes abigere neglexisti ? Sed canes tui mitiores te, immo tu immitior eis et mitior canibus tuis quam pauperi fuisti; canes tui aliquando pinguia, sed pauper nec micam de mensa tua aliquando recepit ". Ex magnitudine igitur miseriae pauperis aggravatur immisericordia divitis, et ex abundantia divitis augetur patientia pauperis mendici. Unde Gregorius : " In una re duo iudicia Dei explentur: et ex visione pauperis diviti non miseranti cumulus damnationis infertur, et rursum etiam ex visione divitis quotidie tentatus pauper probatur "; Proverbiorum vigesimo secundo:" Pauper et dives obviaverunt sibi, utriusque operator est Densa. 44. (Vers. 22.). Tertio quantum ad pauperis sanctitatem subiungit: Factum est autem, ut moreretur mendicus et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae: ex quo apparet, quod hic mendicos erat sanctus et bonus, quia moriens ab Angelis suscipitur et in locum pacis deportatur: Sapientiae tertio : " Visi sunt oculis insipientium mori"; et sequitur: " Illi autem sunt in pace ". Tales angelico portantur ministerio: unde Petrus Ravennas : "Non dedignantur eum portare Angeli, cui prius hic ministrabant ; ad Hebraeos primo: Omnes sunt administratorii spiritus " etc.: et post : " Merito pauperi angelica deputantur officia, cui tam crudeliter denegata sunt humanitatis obsequia ". Deferunt autem Angeli mendicum istum in sinum Abrahae, id est in locum quietis: qui quidem locus ante apertionem ianuae erat in limbo et dicitur sinus Abrahae, quia ipse Abraham susceptus est ibi tanquam in sinum merito fidei, quo dictus est pater multarum gentium : et illi qui ibi suscipiuntur, dicuntur in eius sinu suscipi. Unde et ei primo facta est repromissio de incarnatione Christi . Vocatur autem sinus, quia, sicut in sinu res absconditur, fovetnret custoditur quasi in loco familiari, sic et sancti Patres in loco illo conservabantur; Isaiae quarto : " Super omnem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu et in absconsionem a turbine et a pluvia "; et in Psalmo: " Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui". In hoc sinu positus est Lazarus et ab omnibus malis sua morte liberatus, secundum illud Iob quinto : "In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malnm. In fame eruet te de morte et in bello a manu gladii. A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem, cum venerit". " Et scies, quod pacem habeat tabernaculum tuum ".

45. Et nota, quod est sinus culpabilis, lauda- .WK" et desiderabilis.

Sinus culpabilis triplex est scilicet carnalitatis: Proverbiorum quinto : "Oaare seduceris, fili mi, ab aliena et foveris in sino alterius"? et sexto: " Nunquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta eius non ardeant" etc. " Sic qui ingreditur ad uxorem proximi sui non erit mundus, cum tetigerit eam". Cupiditatis: Proverbiorum decimo septimo : " Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas iudicii" etc. Crudelitatis ; tertii Regum tertio: (Tulit filiam meum de latere meo, ancillae tuae dormientis, et posuit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo "; et Iob trigesimo primo: "Si abscondi quasi homo peccatum meum ".

Est etiam sinus laudabilis, scilicet humilitatis in abscondendo: Exodi quarto : "Retrahe manum tuam in sinum tuum. Retraxit et protulit eam, et erat similis carni reliquae " etc. Sinus etiam benignitatis in refovendo; Proverbiorum vigesimo primo : (Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam ". Sinus etiam longanimitatis in conservando: Iob decimo nono : "Reposita est haec spes mea in sinu meo "; et Ezechielis quadragesimo tertio: "In sinu eius erat cubitos, et definitio eius usque ad labium ", cubitus scilicet perfectae mercedis.

Est tertio sinus desiderabilis, et de hoc dicit hic: "Factum est, ut moreretur mendicus et portetur ab Angelis in sinum Abrahae ", per quem anum intelligitur requies beatarum animarum ; Matthaei octavo : " Multi venient ab oriente et occidite et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum ".

46. Mortuus est autem et dives etc. Post immisericordiae causam et culpam subiungit hic immimeordiae paenam , quam describit dupliciter: primo quantum ad miseriam inflictam: secundo,

quantum ad misericordiam delegatam, ibi : Et dixit illi Abraham etc.

Miseria autem inflicte propter immisericordia culpam tripliciter describitur, scilicet quantum ac deiectionem in locum miseriarum, quantum ac elongationem a loco iustorum et quantum ad multitudinem multiplicium calamitatum.

47. Primo igitur quantum ad deiectionem in locum miseriarum dicit: Mortuus est autem et dives, per desertionem temporalium gaudiorum. Et nota quod utitur praeterito tempore ad innuendum, quod ille miser dives mortuus est, non una tantum, sed triplici morte. Prima est culpae, qua separatur anima a Deo: hac mortuus fuerat etiam, dum viveret primae ad Timotheum quinto : " Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est": vidua est anima a Deo separata. - Secunda est mors naturae, qua separatur anima a corpore: Ecclesiastici quadragesimo primo: "O mors, quam amara est memoria tua homini iniusto, pacem habenti in substantia sua "!

Tertia est mors geltennae, qua separatur anima a vita beata: de bac Apocalypsis vigesimo : " Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis ". In hujus triplicis mortis designationem Apocalypsis octavo dicitur: " Vae, vae, vae habitantibus in terra " etc.

Et sepultus est in inferno, per deiectionem in locum suppliciorum; et hoc propter culpam superbiat: Isaiae decimo quarto : " Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum "; propter culpam lasciviae: Iob vigesimo primo: " Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt"; propter culpam immisericordiae: Psalmus : " Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos "; et iterum: " Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum " etc.

Ex hoc apparet, quanta sit differentia inter parochianos Christi et diaboli, quia illi sublimantur in caelo, isti sepeliuntur in inferno, ubi est fovea valde profunda; Iob decimo septimo : " In profundissimum inferni descendent omnia mea" etc.; et in Psalmo.: "Ipsi introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erant".

48. (Vers. 23.). Secundo quantum ad elongationem a loco iustorum subdit: Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, in loco scilicet continuae afflictionis ; Apocalypsis decimo quarto : " Ascendit fumus tormentorum eorum in saecula saecniorum "; Isaiae trigesimo: " Praeparata est ab heri Topheth ". " Nutrimenta eius ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam ". - Vidit Abraham a longe et Lazarum in siriu eius. Vere a longe et quantum ad situm et quantum ad statum, quia dives in loco infimo, ille vero in supremo; Proverbiorum vigesimo nono " Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria"; et Proverbiorum decimo quarto: " Iacebunt mali ante bonos, et impii ante portas - iustorum ". Item, dives in afflictione erat, pauper in requie: Isaiae sexagesimo quinto : " Servi mei comedent, et vos esurietis". Item, quia dives in egestate, et pauper in abundantia ; supra primo " Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes "; Psalmus: " Edent pauperes et saturabuntur "; et alibi: " Divites eguerunt et esurierunt, inquireni. tes autem Dominum " etc. Dicitur antem, quod vidit Abraham, et non ad solatium, sed potius ad cumulum tormentorum. Unde Gregorius : " Credendum est, quod ante retributionem extremi indicii iniusti in requie quosdam conspiciant, ut, eos videntes in gaudio, non solum de suo supplicio, verum etiam de eorum bono crucientur "; Psalmus : " Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit"; et Sapiente quinto: "Videntes turbabuntur timore horribili " etc.

49. (Vers. 24). Tertio quantum ad aggregalio-nent multiplicium calamitatum subditur: Et ipse exclamans dixit: Pater Abraham, miserere mei; ut sic ex clamore appareat magnitudo moestitiae, secundum illud Isaiae sexagesimo quinto: "Ecce, servi mei laudabunt prac exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis ". Et hoc quidem conveniens fuitdi. viti; Proverbiorum vigesimo primo : " Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit et non exaudietur ". - Et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam: ut sic ex petitione gutlae aquae appareat multitudo inopiae - Iob vigesimo septimo : " Dives, cum dormierit, niftil secum auferet : aperiet oculos suos et nihil inveniet. Et operiet eum tanquam aqua inopia "; Psalmus : " Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis". Unde Chrysostomus : " Qui in pretiosis excessit in culpa, vilissima hic petiit in poena "; et iterum, loquens ad divitem: " Quondam Lazarum videre non dignabaris, et nunc extremum eius digitum desideras"? Et Beda : " Dives ille, qui mensae suae minima dare noluit, in inferno positus usque ad minima petenda pervenit nam guttam aquae petiit qui Lazaro micam panis negavit "; Proverbiorum vigesimo octavo " Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem sustinebit penuriam ". - Ut refrigeret linguam ineam: ut sic ex afflictione linguae appareat rectitudo divinde iustitiae. Unde Petrus Ravennas : " Si iam te totum possidet ignis inferni, quare solius linguae desideras aestibus subveniri ? An quia lingua magis ardet, quae pauperi insultavit, que misericordiam denegavit ? Haec praecedit ad indicium, quae praecessit ad peccatum haec primo degustat cruciatus, quae pretiosos cibos et odorifera pocula degustavit", secundum illud Sapientiae nndecimo: " Per quae peccat quis, per haec et torquetur". Unde et Beda in Glossa : Nota, quod, sicut mos est, inter convivia loquacitati studuit". Propter quod Proverbiorum decimo: "In multiloquio non deerit peccatum ".

Quia crucior in hac flamma: ut sic appareat rigor divinae vindictae: Psalmus : "Panes eos ut clibanum ignis in tempore vultus tni"; et Deuteronomii trigesimo secundo: " Ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima "; praeterea Ecclesiastici septimo: "Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis".

50. Et nota, quod flamma haec erat vera, sed Llingaa erat imaginaria, quia verus ignis affligit spiritus, secundum illud Matthaei vigesimo quinto : "Discedite a me; maledicti, in ignem aeternum " etc. Et anima etiam affligitur in imaginibus, quas traxit a corpore, secundum illud Sapientiae decimo septimo : " Apparebat illis subitaneus ignis timore plenos, et timore percussi eius quae non videbatur faciei, Aestimabant, deteriora esse quae videbantur". Et post: "Ipsi igitur sibi erant graviores tenebris ". Unde ex hoc colligitur, quod in afflictione reproborum simul concurrit poena vera et imaginaria, simul actio naturalis et supernaturalis, simul afflictio intrinseca et extrinseca, simul etiam propria et aliena, ut sic impleatur illud Sapientiae quinto : "Pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos". Vera namque flamma adurebat, lingua etiam imaginaria et phantastica in anima divitis adustioni illi fomentum praebebat. Magis autem expressio fit de lingua quam de aliquo alio membro, quod crucietur et affligatur in incendio infernali, quia ipsa in cnlpis est quasi fomes totius iniquitatis: Iacobi tertio : " Lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat: ecce, quantus ignis quam magnam silvam incendit! Et lingua nostra ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae, inflammata a gehenna. Omnis enim natura bestiarum domatur, linguam autem nullos hominum domare potest "; est enim " inquietum malum, plena veneno mortifero ".

51. Hoc autem dicitur, quia ipsa lingua impugnat divinam maiestatem, veritatem et bonitatem, mutuam caritatem et omnem morum honestatem.

Impugnat maiestatem per verba iactantiae: Psalmus : " Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus " etc; et ideo praemittit ibi: " Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam"- Item, per verba blasphemia e; Apocalypsis decimo sexto : " Commanducavernnt linguas suas prae dolore et blasphemarunt Deum "; et secundi Machabaeorum decimo quinto: " Linguam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari "; blasphemaverat enim. - Veritatem, per verba mendacia: Proverbiorum vigesimo sexto : " Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas "; Ieremiae nono: " Extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis". " Docuerunt linguam suam loqui mendacium " etc.: Psalmus : " Dilexerunt eum in ore " etc. Per verba duplicia: Psalmus : " Tota die cogitavit lingua tua iniustitiam, sicut novacula acuta fecisti dolum "; et iterum: " Lingua tua concinnabat dolos "; et Ecclesiastici quinto: " Non ventiles te in omnem ventum et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua ". - Bonitatem, per verba blandientia: Proverbiorum sexto : " Ut custodiant te a muliere mala et a blanda linguae extraneae "; et Ecclesiastici vigesimo: " Fatuo non erit amicus, et nos erit gratia in bonis illius. Qui enim edunt panem eius falsae linguae sunt"; Proverbiorum vigesimo octavo: " Qui corripit hominem " etc. Item, per verba detrahentia: Sapientiae primo : " Custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae "; et Ecclesiastici vigesimo octavo: " Sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam "; et Proverbiorum vigesimo quinto: " Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem "; Iob vigesimo: " Cum dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua ". 52. Mutuam caritatem per verba litigantia: Psalmus , " Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum "; Ecclesiastici octavo: " Non litiges cum homine linguato et ne struas ignem in ligna illius"; et Ecclesiastici quarto: "Noli esse citatus in lingua tua ". Item, per verba prouocantia; Psalmus : " Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae" etc; et Ieremiae nono: " Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est "; Psalmus: " Acuerunt linguam suam sicnt serpentes ". - Omnem morum honestatem, per verba impudica: Ecclesiastici ultimo : " Liberasti me a lingua coinquinata et a verbo mendacii "; Iacobi tertio: " Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat" etc. Item, per verba infructuosa: Iacobi primo : " Si quis putat, se religiosum esse, non refrenans linguam suam " etc.: et Ecclesiastici decimo nono: " Quis enim est, qui non deliquerit lingua sua " etc. Et ideo Iacobi tertio : " Qui non offendit in verbo, hic perfectus est vir "; unde dicitur Proverbiorum decimo sexto: " Hominis -est praeparare animam, et Domini gubernare linguam "; Proverbiorum decimo octavo: " Mors et vita in manu linguae ". Et ideo orabat Ecclesiasticus, vigesimo secundo ; " Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me "? - Propter hoc ergo dives hic in.inferno positus dicit, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.

53. Et dixit illi Abraham etc. Postquam descripsit paenam quantum ad miseriam inflictam, hic describit eam quantum ad misericordiam denegatum ; et haec pars dividitur in duas. In quarum prima exprimitur denegatio misericordiae respectu personae propriae, in secunda respectu personae coniunctae, ibi : Et ait: Rogo ergo te, pater etc.

Circa denegationem misericordiae respectu personae propriae introducuntur tria, scilicet dissimilitudo meritorum, oppositio stipendiorum et rali-tudodivinorum iudiciorum.

54. (Vers. 23.). Primo igitur quantnm ad dissimilitudinem meritorum dicit: Et dixit illi Abraham: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua. Filium vocat non ex imitatione, sed ex naturali generatione: Psalmos : " Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt ". Unde dicit Petrus Ravennas: " Tu vocas me patrem, et ego te filium, ut te doleas graviter perdidisse quod natus es, quod tibi gratia dederat et natura ". Huic filio dicit, quod recordetur bonorum, non ad solati nm, sed potius ad tormentum ; unde Boethius : " Infelicissimum genus fortunae est, fuisse felicem". Et hoc recepit in remunerationem bonorum suorum: unde Beda : " Nota, quod dives iste aliquid boni habuit, ex quo bonum transitorium in hac vita recepit"; unde erat de numero illorum, de quibus dicitur Malthaei sexto "Amen dico vobis, receperunt mercedem suam" Hoc ergo meritum fuit transitorium et praeambnlurr ad supplicium.

Sed e contrario fuit meritam Lazari: unde subdit: Et Lazarus similiter mala; hoc enim est similiter in contrario: Lazarus enim recepit mala ad tempus ad purgandum mala culpae et ad acquirendum bona felicitatis Aeternae. Unde Beda " Lazarus aliquid mali habuit, sed ignis inopiae purgavit "; et Gregorius: "Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, non debemus despicere, quia fortasse, quos morum infirmitas vulnerat, hos medicina paupertatis sanat ". Et haec est via perveniendi ad regnum: Actuum decimo quarto : "Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei ". Unde in hoc verificatum est illud Ecclesiastae octavo: " Sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum "; nec immerito, quia Tobiae duodecimo: " Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te ".

3S. Secundo quantum ad oppositionem stipendiorum subditur: Nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Hic, inquam, consolatur pro tribulatione: Ioannis decimo sexto : " Mundus gaudebit, vos vero contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium ; unde Matthaei quinto: " Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ". Sicut enim dicitur secundae ad Corinthios quarto : " Id quod est in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum " etc. Et ideo Iacobi primo: " Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis "; et post: " Beatus vir, qui suffert tentationem " etc. Et ideo Chrysostomus : "Si Aegrotamus, si pauperes sumus: gaudeamus, accipiamus mala in vita nostra, ut post recipiamus bona". Nam sic dicit Propheta: " Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium". Et in huios figuram, Ioannis secundo , ad nuptias architriclini aqua conversa est in vinum. Sic ergo pauper consolator, et dives e contrario cruciatur: supra sexto: " Vae vobis! divites, qui habetis hic consolationem vestram "; et Proverbiorum decimo quarto: " Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii lucius occupat". HAEc enim delectatio temporalis in Aeternum de;icit cruciatum: unde Gregorius : " Momentaneum est quod delectat, sed Aeternum est quod cruciat". Iusto igitur Dei iudicio est correspondentia ut sic sit transitus a contrario in contrarium, a tribulatione scilicet ad consolationem et a consolatione ad sempiternam afflictionem, ad modum cu-, insdam crucis. In cnius figuram dicitur de Iacob Genesis quadragesimo octavo , quod in benedictione filerum Ioseph manus cancellavit ad modum crucis. 56. (Vers. 26.) Tertio quantum ad ratitudi- item divinorum iudiciorum subdit: Et in his omnibus haos magnum firmatum est inter nos et vos: in quo insinuatur impossibilitas appropinquandi inter reprobos et electos: Ecclesiaste undecimo : " Si ceciderit lignum ad austrum, aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit". Hanc intransgressibilitatem vocat chaos, quia nec possunt boni in tenebras peccatorum descendere, nec mali in lucem bonorum: propter quod dicitur Ioannis duodecimo : "Ambulate, dum lucem habetis, ut non te.-nebrae vos comprehendant ". De hae intransgressibile lato in Glossa dicit Ambrosius: " Inter pauperem et divitem chaos est, quia post mortem nequeunt merita mutari", ac per hoc nec haberi aliqua consolatio mutua.

Et ideo subdit: Ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, praestando pietatis auxilium, neque inde huc transmeare, attingendo ad praemium Aeternum. Unde Gregorius .-"Iustorum animae, etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, iam tunc, auctoris sui iustitias coniunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur ". Mali quidem non possunt de ergastulo exire tartari infernalis: Psalmus : " Relinquent alienis divitias suas, et sepulcra eorum domus illorum in aeternum ". De lioc non possunt exire, quia, Ecclesiastae nono , "nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas "; nec enim de inferno possunt egredi nec in requiem electorum intrare: Isaiae quinquagesimo secundo: "Non adiiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus aut immundus "; unde Apocalypsis ultimo: " Foris canes et venefici, impudici et idolis servientes " etc. Boni autem non possunt transire ad malos iuvandos, possunt tamen ad contemplandae: unde Isaiae ultimo : " Egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me: vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur: et erunt usque ad satietatem visionis omni carni ".

57. (Vers. 27.). Et ait: Rogo ergo te, pater etc. Post denegalionem misericordiae respectu personae propriae subditur hic denegatio respectu personae coniunctae . Circa quam introducuntur quatuor, scilicet petitio misericordiae respectu personae coniunctae, denegatio misericordiae postulatae, ratio petitionis propositae et approbatio responsionis iam datae.

Primo igitur quantum ad petitionem misericordiae respectu personae coniunctae dicit: Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. HAEc antem petitio erat carnalis, quia solum ad fratres se extendit.

58. (Vers. 28.). Unde subdit: Habeo enim quinque fratres: Ecclesiastici decimo octavo : (Miseratio hominis circa proximum suum " etc. Ideo carnalis erat, quia pro fratribus carnalibus et secundum carnem viventibus. Et hoc insinuat etiam ipse numerus quinarius, in quo intelligitur, quod quinque sensibus corporis erant dediti, secundum illud quod dicitur Samaritanae Ioannis quarto : " Quinque viros habuisti, et nunc quem habes" etc.: et supra decimo quarto: "Iuga boum emi quinque ". Carnalis etiam, quia hoc non faciebat propter vitandum supplicium alienum, sed ne ex eorum adventu augeretur suum.

Propter quod subdit: Ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Hoc quidem dicebat, ne ex eorum praesentia sua calamitas cresceret per multiplicata proximorum tormenta: unde Beda " Servatur diviti ad paenam et cognitio pauperis, quem despexit, et memoria fratrum, quos reliquit, ut de visa gloria despecti et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur ". Et illud est praecipue verum, quando imitatores scelerum alienorum sunt participes suppliciorum: unde Gregorius : " Ut peccatores in suppliciis amplius torqueantur, et eorum videbunt gloriam, quos contempserunt, et illorum paenam, quos inutiliter amaverunt ". - Erat autem baec petitio non solum carnalis respectu sui, verum etiam crudelis respectu proximi, quia propter amorem suorum parentum carnalium volebat, quod Lazarus egrederetur sinum quietis et iret in locum periculorum, ut verificetur illud in eo Proverbiorum duodecimo : " Novit iustus animas iumentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia". Unde et Christus, qui Lazarum, fratrem Mariae, ad vitam revocavit, flevisse dicitur Joannis undecimo: " Et lacrymatus est Iesus ".

Erat etiam fatua, quia credebat, plus valere verbum hominis mortui quam immortalis Dei: unde impletur illud Ecclesiastae decimo : " Sed in via stultus ambulans, cum ipse sit stultus, omnes stultos Aestimat" etc. Unde Glossa: " Serius hic dives predicator incipit esse, cum iam nec discendi tempus habeat nec docendi ".

Erat similiter inverecunda, quia parva negaverat et modo maxima postulabat, contra illud quod dicitur Ecclesiastici quarto : " Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta ".

39. (Vers. 29.). Secundo quantum ad denegationeni misericordiae postulatae subdit: Et ait illi Abraham: Habent Moysen et Prophetas; audiant Mos. Moysen, id est doctrinam Legis, quae audienda est pro magnitudine auctoritatis. Nam, Proverbiorum vigesimo octavo , " qui avertit aurem suam, ne audiat Legem, oratio eius fiet exsecrabilis ". Et ideo dicebat legislator Deuteronomii trigesimo secundo: " Audite, caeli, quae loquor, audiat terra verba aris mei". " Date magnificentiam Deo nostro: Dei perfecta sunt opera ". Et habent etiam Prophetas, id est doctrinam Prophetarum audiendam pro certitudine veritatis, secundum illud secundae Petri primo : " Habemus.firmiorem propheticum sermonem, cui bene facilis attendentes tanquam lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris ". Qui linius duplicis doctrinae verba tam authentica et tam certa audire recusat, nullam prorsus habet excusationem. Propter quod dicit Dominus per Ieremiam prophetam Ieremiae vigesimo sexto : " Si non audieritis me, ut ambuletis in Lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum meorum Prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et non audistisdabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem ". Si igitur inexcusabiles sunt qui non audiunt Legem et Prophetas, prorsus inexcusabiles sunt qui non audiunt Apostolos et Evangelistas, immo nec ipsam Sapientiam incarnatam. Unde ipsa conqueritur Proverbiorum primo : "Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret "; " ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis hoc quod timebatis, advenerit ". Qui hanc Sapientiam, quae " foris praedicat in plateis ", non vult audire prorsus inexcusabilis est, quia sibi perhibent testimonium Lex et Prophetae. Unde Matthaei decimo septimo : " Apparuerant eis Moyses et Elias, cum eo loquentes"; " et vox de nube facta est: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite ". Et propterea dicitur ad Hebraeos secundo : (Oportet, nos observare ea quae audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem"? Et ad Hebraeos duodecimo: " Accessistis ad novi testamenti mediatorem Iesum et sanguinis aspersionem multo melius loquentem quam Abel. Videte, ne recusetis loquentem ".

60. (Vers. 30.). Tertio quantum ad rationem petitionis propositae addit: At ille dixit: Non, pafer Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad illos , paenitentiam agenl. In hoc ostendebat fratrum suorum carnalitatem, utpote qui magis moverentur ad corporalem suscitationem quam ad spiritualem revelationem. Unde hi erant de numero illorum, de quibus Sapientiae secundo : " Dixerunt impii apud semetipsos cogitantes non recte "; " Non est. refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis ". In hoc etiam ostendebat fratrum suorum perversitatem, ut testimonium hominis mortui praeferrent testibus Dei vivi, contra illud Isaiae octavo : " Nunquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis a mortuis? Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux ". In hoc etiam ostendebat fratrum incredulitatem, ut nollent credere, nisi signa et prodigia viderent, sicut ille regulus Ioannis quarto : " Nisi signa et prodigia videritis, non creditis ". In hoc similiter ostendebat fratrum fatuitatem, quia magis deberent ad poenitentiam provocari ex hoc, quod vident homines mori, quam si viderent, eos resuscitari ; Ecclesiastici trigesimo octavo : "Memor esto iudicii mei: sic enim erit et tuum, mihi heri et tibi hodie"; et Ecclesiastici decimo septimo: " Ante mortem confitere: a mortuo quasi nihil perit confessio"; Psalmus: " Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in infernum ".

61. (Vers. 31.). Quarto quantum ad approbationem responsionis iam datae subdit: Ait autem illi : Si Moysen et Prophetas non audiunt, eis scilicet obediendo: sic enim audiendi sunt, secundum illud Apocalypsis primo : " Beatus, qui legit et audit verba prophetiae huius et servat ea " etc. Qui tantos testes non audit veritatem Dei contemnit, secundum illud Ezechielis tertio: "Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Omnis quippe domus Israel attrita fronte est et indomabili corde ". Unde quia tantae veritati resistunt obdurati et inhabiles ad credendum, ideo addit: Neque si quis

ex mortuis resurrexerit, credent ei . Et est ratio huius consequentiae, quia qui non credit testimonio magis credibili, nec etiam minus credibili. Huius exemplum habemus in Lazaro, alio suscitato, cui Iudaei increduli non solum non crediderunt, immo, sicut dicitur Ioannis duodecimo , "cogitaverunt Iudaei, ut Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant et credebant ex Iudaeis". Sed Pharisaei obstinati non solum non crediderunt, sed et fidem credentium exstinguere volebant. Huius exemplum etiam habemus in Christo, cui suscitato etiam Iudaei credere noluerunt. Unde Chrysostomus : " Christus a mortuis resurrexit, et quae mala erant in inferno nuntiavit: descendit et de caelo, et quae bona ibi erant praedicavit: nec tamen est ei creditum ". Et hoc est, quia tales recusaverunt testimonium Legis et Prophetarum; Ioannis quinto : " Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis "?

Ex predictis igitur apparet diviti inmisericordi omnimode ab Abraham patre piissimo misericordia denegata, ut impleatur illud Isaiae sexagesimo tertio : " Tu, Domine, pater noster, et Abraham nescivit nos". Et sic verificatum est illud Iacobi secundo: "Iudicium sine misericordia fiet illi qui non facit misericordiam "; et Sapientiae decimo nono: (Impiis usque in novissimum sine misericordia ira supervenit". Talibus enim dicitur in iudicio illud Matthaei vigesimo quinto: " Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius ".