COMMENTARIUS IN EVANGELIUM S. LUCAE

 COMMENTARII IN LUCAM

 PROLOGUS SANCTI HIERONYMI .

 Capitulum I.

 Secundo describitur executio ministerii quoad tria.

 96. (Vers. 51.). Secundo laudat eum in hoc opere, secundum quod est manifestativum potentiae in deiectione daemonum superborum divitum iniquorum. Feci

 Capitulum II.

 22. Et nota, quod Angelus magis apparuit pastoribus quam alii generi hominum, tum quia pauperes, propter quos veniebat Christus: Psalmus : (Propter mi

 Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

 Capitulum IV.

 Capitulum V

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum Xl.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 Capitulum XX.

 Capitulum XXI.

 Capitulum XXII.

 Capitulum XXIII.

 Capitulum XXIV.

Qualiter fictos sit sub lege sacramentali.

45. (Vers. 21.). Quantum ad primum notandum, quod "omnis, qui se humiliat, exaltabitur "; ideo praemittitur humiliatio secundum Legis praeceptum, cum dicitur: Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer etc. Ita enim erat praeceptum Genesis decima septimo : " Infans octo dierum circumcidetur in vobis ". Et recte dicuntur isti dies consummati propter perfectionem humilitatis et inchoationem nostrae salutis; Ecclesiastici decimo octavo: " Cum consummaverit homo ", scilicet octo dies, " tunc incipiet", nos scilicet liberare. Iam enim octava die incipiebat pro nobis sanguinem suum fundere. Bernardus : " Audivimus congruam lectionem de Verbo abbreviato: abbreviatum est in carne, amplius abbreviabitur carnis suscepta circumcisione". Et post: "Quem nemo potest arguere de peccato, ipse peccati remedium sustinet humile pariter et austerum ". Voluit autem Dominus circumcidi tum propter Legis approbationem et impletionem, de qua dicit Matthaei quinto : " Non veni Legem solvere, sed adimplere ". Tum etiam propter humilitatis ostensionem; Psalmus: " Propter verba labiorum. tuorum ego custodivi vias duras "; alia littera: "vias latronis ". Bernardus : " Qui sine peccato est non dedignatur peccator reputari ", immo " latronis cauterio est signatus". Tum etiam propter spiritualis

circumcisionis introductionem; Ieremiae quarto : " Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iuda ". Tum etiam propter conformitatis et concordiae commendationem; ad Hebraeos secundo : " Debuit per. omnia fratribus similari ". Bernardus: " Amator communitatis et commendator Iesus, quomodo illam desereret"?

46. Deinde additur clarificatio propter nomen impositum, cum subditur: Vocatum est nomen eius Iesus, id est Salvator, ut scilicet ipso nomine scias, quod non accepit circumcisionem propter necessitatem suae curationis, sed propter dispensationem nostrae salutis; Iob decimo tertio : "Ipse erit salvator mens". Hoc autem est nomen dignum omni veneratione ; ad Philippenses secundo: " Humiliavit semetipsam etc. Propter quod et Deus exaltavit illum et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur ". Hoc autem nomen competit ipsi Christo vere et proprie: vere, secundum illud Matthaei primo : " Vocabis nomen eius Iesum ; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum "; convenit etiam proprie, secundum illud Actuum quarto: " Non est in aliquo alio salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ".

47. Postremo subditur impositi nominis approbatio per praeconium angelicum, cum subditur: Quod vocatum est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur ; Isaiae sexagesimo secundo : " Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit "; et Ecclesiastae sexto: " Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius, et scitur, quod homo sit". Et hoc quidem factum est nunc; supra. primo: " Vocabis nomen eius Iesum ". - Hoc vero nomen divinum est et angelicum, quod desiderat sponsa Canticorum primo Oleum effusum nomen tuum ". Bernardus : " Aridus est omnis cibus animae, si non isto oleo infundatur ; insipidns est, si non hoc sale condiatur. Si scribas, non sapit mihi, nisi legero ibi Iesum. Si disputes aut conferas, non sapit, nisi sonuerit ibi

Iesus. Iesus mel in ore, in aure melos, in corde iubilus ". Et ideo Isaiae vigesimo sexto dicitur: " Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae ".

48. Spiritualiter nola, quod per octo dies intelliguntur octo Aetates, quarum sex sunt in decursu mundi secundum sex distinctiones notabiles , septima in quiete animarum, quae currit simul cum sexta et non habet vesperam, octava in resurrectione, in qua fit circumcisio ab omni culpa et miseria. Et ideo circumcisio fiebat in octavo die ad illius circumcisionis designationem .

49. Secundum tropologiam autem et allegoriam simul intelligitur virtus Spiritus septiformis , et octavus est perseverantia finalis, quae nunquam deficit. - Prima ergo pertinet ad lucem fidei, quia prima die facta est lux ; Proverbiorum quarto : "Iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem ". - Secunda vero ad firmitatem spei, in qua factum fuit firmamentum ; ad Hebraeos sexto : (Fortissimum habemus solatium, qui confugimus ad tenendam propositam spem ". - Tertia ad viriditatem caritatis, quando terra germinavit ; Proverbiorum undecimo: "Iusti quasi virens folium germinabunt ". Gregorius: " Non habet aliquid viriditatis ramus boni operis, nisi manserit in radice caritatis ". - Quarta, in qua facta sunt luminaria, ad luminosum discretionem prudentiae, quae viget in virili Aetate: Ecclesiastae duodecimo : " Memento Creatoris tui, antequam veniat tempus afflictionis"; et ad Philippenses secundo: (Lucetis sicut luminaria in mundo ". - Quinta, ad fortitudinem potentiae, quae probatur in aquis tribulationis, quoniam quinta die factus est aquae ornatus: Psalmus : " Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae"; Psalmus: "Misit de summo et assumsit me de aquis multis ". - Sexta ad rectitudinem iustitiae, propter severitatem respectu bestialium motuum, et pietatem respectu hominum, quoniam sexta die sunt bruta producta cum homine: Iob quinto : " Scias, quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non peccabis ".

Septima ad sanctificationem temperantiae, quoniam diem septimam sanctificavit, in qua quievit ; Exodi decimo nono : " Vade ad populum, et sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua "; et vigesimo: "Memento, ut diem Sabbati sanctifices". - Octava ad consummationem finalis perseverantiae: Levitici vigesimo tertio : " Octavus dies erit celeberrimus atque sanctissimus "; unde et Psalmus, qui est de transitu ad gloriam, scilicet: " Domine, ne in furore tuo arguas me ", intitulatur Psalmus pro octava.

Qualiter Christos foetus sit sub lege ceremoniali.

50. Et postquam impleti sunt etc. Supra ostendit Evangelista, qualiter Christus factus fuit sub lege sacramentali, bic secundo ostendit, qualiter factus fuit sub lege caeremoniali, et habet haec pars iuxta praedictam tres partes. In prima praemittitur Christi humiliatio secundum Legis praeceptum; in secunda vero subditur Christi clarificatio per veritatis testimonium, ibi : Et ecce homo erat: in tertia, consummatio praedictorum, ibi: Et cum per fecissent omnia etc.

Circa primum igitur, scilicet Christi humitiatio-nem, quatuor sunt attendenda, quae tangit Evangelista.

Describit enim Christi oblationem quantum ad tempus statutum, quantum ad locum designatum, quantum ad mandatum scriptum, quantum ad pretium oblatum.

51. (Vers. 23.). Primo igitur quantum ad tempus statutum dicitur: ''Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi' Levitici duodecimo : " Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum, immunda erit septem diebus. Ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae ". In hoc autem, quod dicit: " Si, suscepto semine, pepererit", ostenditur, quod beata Virgo non fuit illi legi necessitate subiecta, sed humilitate obediens. Bernardus : " Putas, dicturus Moyses, mulierem, quae peperisset masculum, immundam esse, non timuerit super Matrem Dei blasphemiae crimen inducere, et idcirco praemisit: suscepto semine "? Et post: " Vere, o beata Virgo, non habes causam, nec tibi opus est purificatione. Sed nunquid filio tuo opus erat circumcisione "? Unde potest dici quod dixit Assuerus Esther, decimo quinto : "Non propter te, sed pro omnibus lex ista posita est I ''

52. Secundo, quantum ad locum designatum, subditur: Tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino. Is enim erat locus electus ad divinum cultum; secundi Paralipomenon sexto :"Elegi Ierusalem, ut sit nomen meum in ea ". Et in hoc loco partus debebat Deo praesentari ; Deuteronomii decimo sexto: "Tribus vicibus in anno apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui, in loco, quem elegerit Dominus ".

53. (Vers. 23.). Tertio, quantum ad mandatum scriptum, subditur: Sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: Exodi decimotertio : " Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de iumentis". Sed illud non videtur convenire virgini Mariae, quae est porta clausa ante partum et post partum et in partu. Et ideo potest dici, sicut supra dictum est de lege purificationis. Vel certe adapertio vulvae intelligitur quantum ad fecundationem, non quantum ad claustri apertionem; Genesis vigesimo nono : Aperuit Dominus vulvam Liae, sorore eius sterili permanente "; et primi Regum primo : " Exprobrabat aemula Annae, quod conclusisset Dominus vulvam eius, quia sterilis erat ".

54. (Vers. 24.). Quarto, quantum ad prelium oblatum subinfertur: Et ut darent pro eo hostiam, secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Haec enim erat oblatio pauperum; Levitici duodecimo : " Quodsi non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures, vel duos pullos columharum, ununi in holocaustum et alterum pro peccato ; orabitque pro eo sacerdos, et sic mundabitur ". Ecce, mira paupertas in parentibus Christi, ut agnum non haberent ! - Et uota, quod sub disiunctione ponit utramque oblationem, ut ostendat, utramque Domino convenire. Per columbam igitur intelligitur vita activa, sed per turturem solivagum contemplativa, quarum utraque hominem reddit Deo acceptabilem, sicut dicit Beda . - Et nota tres oblationes circa hostiam nostram, quae est Dominus Iesus. Prima est ipsius oblatio a parentibus, quae invitat ad humilitatem. Secunda est oblatio pro ipso de avibus, quae nos invitat ad paupertatem. Tertia est oblatio in cruce pro omnibus, quae nos invitat ad pietatem. De primis duabus habetur hic, de tertia Isaiae quinquagesimo tertio : " Oblatus est, quia ipse voluit .

55. Spiritualiter autem notanda sunt tria, scilicet mysterium purgationis Mariae, sacramentum delationis dominicae, significantia oblationis faclae. - Quantum ad primum notandum, quod Maria, quae interpretatur stella maris, sive amarum mare , animam designat, sive sit in lumine vitae contemplativae, sive in amaritudine vitae acliuae; et utrique necessaria est purgatio. Animae namque contemplativae necessaria est purgatio a superbia, quod quidem fit per timorem ; Iob quadragesimo primo : " Cum sublatus fuerit, timebunt Angeli, et territi purgabuntur ". Animae activae necessaria est purgatio a negligentia, quod fit per rigorem et laborem: Ecclesiastici septimo: "De negligentia purga te cum paucis".

56. Quantum ad sacramentum delationis dominicae notandum, quod legimus puerum Iesum delatum in Ierusalem; legimus etiam delatum in

Aegyptum, Matthaei secundo. In quo aperitur nobis, quod proles mentis nostrae, quae est intelligentia, modo elevantia est ad contemplationem externorum, quae per Ierusalem designatur: Ierusalem enim interpretatur visio pacis modo deprimenda est ad considerationem defectuum nostrorum, quae per Aegyptum designatur: Aegyptus enim interpretatur tenebrae. Et hoc est quod dicitur in Psalmo : " Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas "; et Iob ultimo: " Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te " etc.

57. Quantum ad significantiam oblationis notandum, quod oblatio indeterminate intelligitur de turture et columba. Utraque enim avis gemitum habet pro cantu , sed gemitus turturis competit contemplativis. Et hic geminatur: unde dicitur: par turturum. Primus gemitus est amoris; ad Romanos octavo : "Nos ipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos ingemiscimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes ". Secundus est deuotionis; ad Romanos octavo: " Quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed Spiritus est, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus "; Canticorum secundo: " Vox turturis audita est in terra nostra ". - Gemitus autem columbae competit actiuis; et hic etiam est duplex: unus pro peccatis propriis; Psalmus : " Afflictus et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei"; Isaiae quinquagesimo nono: " Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus ". Secundus gemitus est pro peccatis alienis; Threnorum primo : " Omnes portae eius destructae, sacerdotes eius gementes "; Nahum secundo: " Miles captivus abductus est, et ancillae eius gementes minabantur ut columbae ".

Id hac purgatione ergo et delatione et oblatione significatur, quod qui purgatus est a superbia et a negligentia dispositus est, ut ascendat ad contemplationem Dei et descendat ad considerationem sui, et sursum ascendens gemat ex amore et devotione, deorsum rediens gemat ex contritione et compassione ; et in his consistit perfectio animae sanctae et Deo devotae.

58. Et ecce, homo erat in Jerusalem etc. Postquam descripta est Christi humiliatio secundum Legis praeceptum, hic secundo describitur eius clarificatio per veritatis testimonium. Et quoniam testimonium ad hoc, quod sit firmum, debet procedere ex ore plurium ;ideo introducitur testimonium duorum sexuum, scilicet virilis et muliebris, utrumque tamen authenticum, quia utrumque propheticum et utrumque fide dignum propter meritum sanctitatis. Et praemittitur testimonium viri tanquam dignioris, et subditur testimonium mulieris tanquam inferioris, et hoc ibi : Et erat Anna prophetissa etc.

Circa Simeonis testimonium tria introducuntur: primum testificantis meritum solidans ad credendum ; secundum est testificationis praeconium elevans ad admirandum, et hoc ibi : Et benedixit Dominum et ait etc. Tertium est praeconii temperamentum inclinans ad compatiendum, ibi: Et benedixit illis Simeon.

Quantum ad primum nota, quod perfectio meriti Simeonis in duobus explicatur, scilicet in habitu virtutis et spiritu veritatis, ibi : Et responsum acceperat. Et haec duo reddunt hominem in sanctitate perfectum. - Habitus autem sive usus virtutis in tribus consistit perfecte, scilicet in fama, vita et gratia. Primum est ab extra, secundum ab intra, tertium a supra.

59. (Vers. 25.). Quantum ad famam dicitur: Et ecce, homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon; quae scilicet civitas erat regalis et sacerdotalis, ubi potissime vigebat cultus Dei secundum observantiam Legis, unde sancta dicitur . Ex quo datur intelligi, quod magnae honestatis erat homo, qui in tali civitate habebat famam. Et hoc designat Evangelista, ipsum demonstrando et nomen eius explicando; unde sibi potest competere illud Ecclesiastici decimo quinto : " In medio Ecclesiae aperiet os eius, et implebit eum Dominus spiritu sapien tiae "; et post subditur: " Et nomine Aeterno hereditabit illum ". Unde recte iste designatur per Simeonem, filium Oniae, de quo Ecclesiastici quinquagesimo: " Simeon, Oniae filius, sacerdos magnus "; et post subditur, quibusdam interpositis: "Circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano ".

60. Quantum ad vitam subditur: Et homo iste iustus: ubi ostenditur perfecte ordinatus in vita quantum ad eligenda: propter quod dicitur: Eti homo iste iustus. " Iustitia namque est rectitudo voluntatis ", quae facit hominem incedere per rectam viam; Sapientiae decimo: "Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit" etc. Et ad hoc maxime iuvat recta intentio; Proverbiorum undecimo : "Iustitia simplicis diriget viam eius"; et iterum : " Simplicitas iustorum diriget eos ". - Et quantum ad fugienda; propter quod dicitur: Et timoratus. " Timor enim expellit peccatum ", Ecclesiastici primo Proverbiorum decimo quinto: "In timore Domini declinat omnis a malo"; Iob primo: "Vir erat in terra Hus nomine Iob, rectus et simplex ac timens Deum et recedens a malo ". - Et i quantum ad exspectanda; propter quod addit: Exspectans consolationem Israel, secundum illud Genesis quadragesimo nono : " Salutare tuum exspectabo, Domine"; et Iudith octavo: " Exspectemus humiles consolationem eius". Unde sibi maxime dicebat Spiritus sanctus illud Habacuc secundo: " Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet et non tardabit".

61. Quantum ad gratiam subditur: Et Spiritus sanctus erat in eo, scilicet per gratiam et caritatem,. secundum illud ad Romanos quinto : " Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum"; et primae Ioannis quarto: " Qui manet in caritate in Deo manet ". Unde de ipso poterat dici illud quod dicitur de Stephano Actuum sexto, quod erat"plenus fide et Spiritu sancto"; de quo scilicet primati ad Corinthios ultimo : " Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum ".

62. (Vers. 26.). Et responsum acceperat. Hic secundo commendatur a Spiritu veritatis ut inducente ad exspectandum ex divino responso: quan?) tum ad quod dicit: Et responsum acceperat a Spiritu sancto, scilicet per revelationem: Isaiae trigesimo : " Ad vocem clamoris tui statim, ut audierit, respondebit tibi ". Responsum acceperat consolatorium , secundum illud Zachariae primo: "Respondit Dominus Angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria". Et propterea subditur: Non

visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Unde poterat dicere cum Iob decimo nono "In carne mea videbo Deum Salvatorem meum ", ita quod determinatio in carne respiciat videntem et visum. Et etiam poterat cum Propheta cantare: " Non moriar, sed vivam " etc. Poterat etiam dicere cum Apostolo, primae ad Corinthios secundo: Nos spiritum huius mundi non accepimus, sed spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis ".

63. (Vers. 27.). Secundo etiam commendatur aSpiritu veritatis ut deducente ad occurrendum in templo: quantum ad quem dicitur: Et venit in Spiritu in templum: venit utique tanquam Spiritu sancto ductore: ad Romanos octavo : "Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei ". Venit utique ad obsequendum et venerandum Dominum ut posset dicere illud Psalmi: "Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo et iterum: " Introibimus in tabernaculum eius, adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius ".

64. Postremo commendatur a Spiritu veritatis ut perducente ad comprehendendum cum gaudio: et hoc, cum dicitur: Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, scilicet in templum, secundum illud Malachiae tertio : " Statim veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis " etc. Inducerent, inquam, ut facerent secundum consuetudinem Legis pro eo: quia, sicut dicitur ad Philippenses secundo, " in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo .

65. (Vers. 28.). Et ipse accepit eum in ulnas suas. Ecce, devotio senis ad comprehendendum parvulum, qua Christo exposuit se totum, ut posset dicere illud sponsae Canticorum primo : " Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur Volebat enim implere illud Canticorum ultimo: "t Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum"; immo super duo brachia: duo, ut ostendat, quod fortiter comprehendendus est: Canticorum tertio: " Inveni quem diligit anima mea, tenui eum nec dimittam " etc. Ostendit etiam, quod utraque manu et tota virtute nostra debemus Domino famulari, sicut illi qui una manu pugnabant et alia faciebant opus, Nehemiae quarto : non sicut illi " qui imponunt onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere ", Matthaei vigesimo tertio.

66. Et benedixit Deum et dixit. Post sanctitatis meritum subditur hic veritatis praeconium elevans ad admirandum: unde in admiratione concluditur, cum dicitur : Et erant mirantes, prae magnitudine praeconii. Huius autem praeconii excellentia colligitur ex tribus, scilicet ex praeambula benedictione: ex devota Christi laude et magnificatione, ibi : Nunc dimittis, in cantico Simeonis:et ex parentum admiratione, ibi: Et erant pater eius et mater mirantes.

67. Praemittitur ergo Dei benedictio, cum dicitur: Et benedixit Deum, ed est, benedicendo gratias egit, ita ut diceret : " Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius "; secundi Machabaeorum decimo: " In hymnis et confessionibus benedicebant Deum, qui magna fecit in Israel "; et Ecclesiastici trigesimo secundo: " Benedic Deum, qui creavit te, inebriantem te ab omnibus bonis suis ".

68. (Vers. 29.). Nunc dimittis etc. Hic subditur devota Christi magnificatio facta a Simeone impleto Spiritu sancto. Et primo in hoc cantico praemittitur spiritualis consolatio senis. Secundo subditur sublimis commendatio infantis, ibi : Quia viderunt oculi mei salutare tuum.

Ostendit igitur Simeon senex se consolatum in praesentia Christi ex ratione triplici: propter dignationem maiestatis: propter quam dicit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, quia Dominus venerat ad servum: secundi Regum vigesimo quarto : " Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum "? et Psalmus: " Quid"st homo, quia memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum "? - Propter impletionem veritatis: propter quam dicit: Secundum verbum tuum, verbum scilicet promissum: Isaiae quinquagesimo quinto : " Verbum, quod egredietur de ore meo, non revertetur vacuum ". Et ideo illud Psalmi dicere poterat: "Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum ". - Propter adeptionem tranquillitatis; propter quam dicit: In pace. Iam enim adveniente illo qui dicit: "In me pacem habebitis ", Ioannis decimo sexto , iustus dicebat, se in pace mori. Iam pro vera consolatione poterat dicere illud quod dixit Iacob ad loseph, Genesis quadragesimo sexto: " Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo Et hoc petebat Tobias, tertio "; " Et nunc,

Domine, fac mecum misericordiam et praecipe, in pace recipi spiritum meum". Hoc iam praestiterat ipsi Simeoni, sicut promiserat: unde poterat dicere illud: "ln pace in id ipsum dormiam et requiescam ", quia nihil aliud exspectabat.

69. (Vers. 30.). Quia viderunt oculi mei etc.

Hic secundo additur Christi magnificatio secundum triplicem excellentiam pietatis, sapientiae et maiestatis. Ex pietate et clementia venit salus, ex sapientia fulget lux, ex maiestate, gloria et laus: salus scilicet omnibus populis, lux gentibus et gloria lsraelitis.

Quantum ad salutem clementiae dicitur: Quta

- viderunt ocxdi mei salutare tuum: unde poterat dici Simeoni illud Iob trigesimo tertio : " Videbis faciem eius in iubilo .: Baruch tertio: " Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est".

70. (Vers. 31.). Haec autem salus non erat particularis, sed universalis: et ideo subdit: Quod parasti ante faciem omnium populorum, secundum illud Isaiae quinquagesimo secundo : " Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri ". Iam verificatum videbat illud Psalmi: " Notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium "; sequitur: " Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri"; Isaiae quadragesimo nono: " Parum est, ut sis mihi servus ad faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad extremum terrae ".

71. (Vers. 32.). Et quantum ad lucem sapientiae: propter quod addit: Lumen ad revelationem gentium: Isaiae nono : (Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis ". Et hoc lumen gentibus revelabit gloriam Dei: Isaiae quadragesimo: " Revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro salutare Dei"; Danielis secundo: "Ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est".

72. Quantum ad sublimitatem gloriae subditur: Et gloriam plebis tuae Israel, quia de Israel natus est secundum carnem: Isaiae quarto : " Erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint ex

Israel". Et nunc impletum est illud quod dicitur Esther octavo: "Iudaeis nova lux oriri visa est, gaudium et honor et tripudium apud omnes populos ".

73. Magnificatur ergo Christus sub ratione salutis omnium, lucis gentium et gloriae Judaeorum. -primum clementiam, secundum sapientiam, tertium vero potentiam manifestat - sub ratione pacis ex consolatione senis: unde laudatur in hoc cantico ut pax, ut salus, ut lux, nt gloria. Pax est, quia mediator: salus, quia redemptor: lux, quia doctor: gloria, quia praemiator. Et in his quatuor consistit perfecta Christi commendatio et magnificatio , immo totius evangelicae historiae quaedam brevissima comprehensio quantum ad incarnationem in pace, praedicationem in luce, redemptionem in salute, resurrectionem in gloria. - Et quia canticum illud sic" continet laudis Christi plenitudinem et senis morientis consolationem, ideo in sero cantatur in Completorio. Unde ista tria cantica sunt ordinata, Mariae, Zacbariae, Simeonis: primum in vespere, secundum in mane, tertium in sero, quia sequens incipit, ubi terminatur praecedens . - Significatur etiam in hoc, i quod de incarnatione omnis status debet laudare Deum, scilicet virginum, coniugatorum et viduarum: contemplativorum, praelatorum et activorum: laici et clerici et religiosi, qui et Domino debent esse consecrati.

74. (Vers. 33.). Et erant pater eius et mater etc. Hic tertio subditur ex hoc consurgens parentum admiratio, cum subditur: Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo, scilicet super quatuor praedictis. Nam Christus admirabilis est secundum quod mediator in pacis concordia: Esther decimo quinto : "Valde admirabilis es, Domine, et facies tua plena gratiarum ". - Admirabilis etiam secundam quod salvator in clementia: propter quod in Psalmo dicitur ita: " Mirabilis Deus in Sanctis suis ", quia " gratia et misericordia est in Sanctos eius et respectus in electos illius", Sapientiae quarto. - Admirabilis secundum quod doctor in sapientia: Psalmus : "Mirabilis facta est scientia tua ex me ". - Admirabilis secundum quod triumphator in potentia, secundum illud Psalmi: " Mirabilis in altis Dominus "; et Exodi decimo quinto: " Quis similis tui in fortibus, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia "? - Et ideo non est mirum, si pater putativus et mater vera mirabantur super bis quae dicebantur.

75. Et benedixit illis Simeon etc. Post testificantis meritum et testificationis praeconium subiungitur hic tertio praeconii temperamentum humilians ad compatiendum, unde in compassione terminatur: Psalmus : " Quia calix in manu Domini Tini meri plenus misto "; ideo post Christi dignitatem subiungit infirmitatem. In hoc autem temperamento primo praemittitur propheticae benedictionis solatium: deinde additur dominicae passionis mysterium; tertio subiungitur maternae compassionis martyrium.

76. (Vers. 34.). Quantum ad solatium benedictionis propheticae praemittitur: Et benedixit illis Simeon, id est, benedictos praedicavit Mariam, quia concepit, et Ioseph, quia educavit; unde poterat eis dicere illud Davidicum : "Benedicti vos a Domino". Benedicuntur enim parentes in filio et pro filio, secundum quod, primi Regum secundo, "benedixit Eli Elcanae et uxori eius", scilicet pro Samuele, optimo puero.

Nota, quod praemittitur hic benedictio tum ad consolationem, tum ad confortationem, tum etiam ad commendationem, ne passio praedicenda turbet, ne terreat, ne credatur culpa proximorum parentum esse in causa. - Vel ideo benedixit, ut significaret, quod in illo impletae sunt benedictiones Patrum: Genesis vigesimo secundo : " Benedicens benedicam tibi" etc. - Vel ideo, ut insinuet, per passionem Christi nos ab omni maledictione liberatos: ad Galatas tertio: (Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum ".

77. Quantum ad mysterium dominicae passionis additur: Et dixit ad Mariam, matrem eius: Ecce, positus est hic in. ruinam et in resurrectionem

multorum in Israel: et hoc divino iudicio: Ioannis nono : " In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant"; et Isaiae octavo: " Erit vobis Dominus in sanctificationem: in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem ". Et ideo dicitur positus, scilicet div;no iudicio: primae Petri secundo : "Vobis honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo "; et hoc pro culpa ipsorum. Secundae ad Corinthios secundo simile dicitur de Apostolis: " Christi bonus odor sumus Deo,.aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam ". - Et ratio huius est contradictio erroris: propter quod additur: Et in signum, cui contradicetur: Threnorum tertio : Tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam "; hoc dicitur propter contradicentes: ad Hebraeos duodecimo: " Recogitate eum qui talem adversus semetipsum a peccatoribus contradictionem sustinuit ". Et ista contradictio fuit occasio ruinae et causa in multis: Isaiae quadragesimo primo : (Peribunt viri, qui contradicunt tibi"; et ideo dicitur Ecclesiastici quarto: " Non contradicas verbo veritatis ullo modo".

78. (Vers. 33.). Quantum ad martyrium compassionis maternae dicitur: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, id est tui ipsius, gladius compassionis: unde sibi competit illud Psalmi : " Ferrum pertransivit animam eius". Damascenus: (Dolores, quos pariens effugit, tempore passionis sustinuit ". Et Bernardus : "Dum perforatur lancea ille tuus Iesus, omnium quidem, sed specialiter tuus: ipsius animam non gladius pertransivit, quia iam ille exspiraverat, sed tuam, unde te plus quam Martyrem praedicaraus". Et Hieronymus : (Quia mente passa est, plus quam Martyr fuit". Unde, quia ipsa veraciter diligebat, ex affectu intimo vehementer compatiebatur. - Alii vero, qui in corde non dirigebant, exsultabant: ideo additur: Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Sic est hic consecutum, quia hoc consecutum est ad passionem Christi, quia videlicet ludaeorum carnalium et hypocritarum fuit cordis iniquitas revelata: Osee septimo : "Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et Samariae coram me "; quia, sicut dicitur Matthaei decimo, " nihil est opertum, quod non reveletur, et absconditum, quod non sciatur". Hoc autem maxime erit in iudicio: primae ad Corinthios quarto: "Nolite ante tempus iudicare, quousque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium " etc.

79. Nota spiritualiter, quod ex consideratione passionis Christi debet triplex gladius spiritualis animam pertransire. Primus est gladius discretionis rectue fidei: ad Ephesios sexto : " Et gladium spiritus, quod est verbum Dei ". - Secundus est gladius districtionis severi iudicii: Apocalypsis primo: " De ore eius gladius utraque parte acutus exibat". -Tertius est gladius divisionis humani desiderii: Matthaei decimo: "Non veni mittere pacem, sed gladium ". - Pertransit autem animas primus gladius per veram fidem: ad Hebraeos quarto : " Vivus est sermo Dei et penetrabilior omni gladio ". - Secundus, per rigorem poenitentiae: Psalmus: " Gladii ancipites in manibus eorum ". - Tertius, per ardorem benevolentiae: Canticorum tertio: " En lectulum Salomonis ", et post: " Omnes tenentes gladios".

80. Contra hunc triplicem gladium est alius triplex : scilicet gladius rancoris: primi Regum trigesimo primo : "Arripuit Saul gladium suum et irruit super eum ". - Gladius detractionis: Psalmus: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus ". - Gladius haeresis, qui est divisio ab unitate Gdei: Proverbiorum quinto , sub metaphora meretricis: " Novissima illius amara quasi absinthium, et lingua eius acuta quasi gladius biceps"; et Psalmus: "Gladium evaginaverunt", sequitur: " ut trucident rectos corde ".

Primus gladius spiritualis est emendus: Lucae . vigesimo secundo : "Qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium ". Alius vero est in vaginam remittendus: Ioannis decimo octavo: "Mitte gladium tuum in vaginam ". Et ratio huius est, quia primus occidit vitam carnalem, secundus vero vitam spiritualem.

81. Et erat Anna prophetissa etc. Post testimonium sexus virilis sequitur hic testimonium sexus muliebris. Decebat enim, Christi adventum testimonium habere ab omni genere personarum, ut inexcusabiles sint qui non credunt Evangelio. Unde Christus habuit testimonium angelicum et humanum, et iterum quantum ad simplices et perfectos, et iterum perfectorum in utroque sexu, ut ostendatur, quod uterque sexus ad redemptionem spectabat, sicut uterque ceciderat. Unde ut nihil desit ad firmitatem testimonii, Christus natus habuit testimonium septiforme, scilicet a natura caelesti, scilicet stella: Matthaei secundo : " Vidimus stellam eius in oriente". A supercaelesti, scilicet angelica: supra eodem: "Facta est cum Angelo multitudo caelestis exercitus" etc. A natura subcaelesli, scilicet virili simplici, sicut pastores: supra: " Et reversi sunt pastores" etc. Virili sapiente, sicut Magi: Matlhaei secundo: " Ecce, Magi ab Oriente venerunt" etc. Senili in sexu masculino, sicut Simeon: supra : " Hic venit in Spiritu in templum ". Senili in sexu femineo, ut hic: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel etc. Infantili, qui " non loquendo, sed moriendo confessi sunt"; Matthaei secundo: " Mittens occidit omnes pueros" etc.: et tunc impletum est illud Psalmi: " Ex ore infantium et lactentium perfecisti landem ". Et omnis natura, omnis sexus, omnis aetas Christo nascenti testimonium perhibuit, quia ipse debebat reparare omnia. Unde et pueris in templo clamantibus et Pharisaeis reclamantibus dictum est infra decimo nono : " Si tacuerint hi, lapides clamabunt".

Ad huius autem testimonii fidem astruendam tria introducuntur. Primum est prophetantis auctoritas. Secundum est testificantis sanctitas, ibi : Et vixerat cum viro suo annis septem etc. Tertium est testimonii celebritas, ibi: Et haec, ipsa hora superveniens etc. - Auctoritas alitem prophetantis colligitur ex duobus, scilicet ex munere propheli et origine naturali.

82. (Vers. 36.). Ratione muneris prophetalis dicitur: Et erat Anna prophetissa. " Anna interpretatur gratia ", in quo ostenditur, quod recte decebat talem mulierem prophetare, quae erat habitaculum gratiae: Proverbiorum undecimo: " Mulier gratiosa inveniet gloriam "; unde ipsa poterat dicere illud primae ad Corinthios decimo quinto: " Gratia Dei sum id quod sum ". Ideo non est mirum, si

Anna erat prophetissa, quia Sapientiae septimo dicitur de sapientia, quod "in animas sanctas se transfert et amicos Dei facit et Prophetas constituit".

83. Ratione vero originis naturalis additur: Filia Phanuel de tribu Aser: et sic erat de genere Israel, de cuius genere erant reges, sacerdotes et Prophetae et Christus Dominus: ad Romanos nono dicitur de Israelitis: " Quorum adoptio est filiorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissio, quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem". Et specialiter erat de tribu Aser, cui data est benedictio in filiis: Deuteronomii trigesimo tertio: " Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis"; "Sicut dies iuventutis tuae, ita et senectutis tuae ". Et specialissime dicitur filia Phanuel, qui interpretatur facies Dei : in quo ostenditur, quod erat de genere illorum, ad quos dicitur: " Quaeri te faciem eius semper ". Nihil ergo deerat ratione originis ex parte dignitatis parentum: nec etiam ratione antiquitatis dierum, quae facit ad dignitatem et auctoritatem perplurimum: Proverbiorum decimo sexto : " Corona dignitatis senectus, quae in viis iustitiae reperitur ". Et ideo subditur: Et haec processerat in diebus multis: Iob vigesimo nono: " In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies .

84. Et vixerat cum viro suo etc. Hic secundo describitur testificantis sanctitas quantum ad perfectionem vitae activae et contemplativae. - Quantum ad vitam activam, quae consistit in regimine domus propriae, dicitur: Et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua: et sic fuit virgo, antequam cognosceretur a marito.

85. (Vers. 37.). Et haec erat vidua usque ad

annos octoginta quatuor: et ita habuit continentiam virginalem, vidualem et coniugalem pro loco et tempore. Unde laudabilis fuit in custodia corporis: propter quod ei competebat illud Iudith decimo quinto : " Fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris et post virum tuum alterum nescieris ". Et ideo haec vidua honoranda, secundum illud primae ad Timotheum quinto: " Viduas honora, quae vere viduae sunt"; et iterum : " Vidua eligatur non minus sexaginta annorum , quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens ". Talis fuit Anna: in quo apparet, quod habebat perfectionem vitae activae.

86. Quantum ad perfectionem contemplativae dicitur: Quae non discedebat de templo. Tota vacabat contemplationi devote. Glossa : " Exemplum datur viduis, quae sunt in Ecclesia ", scilicet ut dicant cum Psalmo: " HAEc requies mea in saeculum saeculi "; contra illas viduas, de quibus dicit Apostolus primae ad Timotheum quinto, quod " otiosae discunt circuire domos, et non solum otiosae, sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet ". - Vacabat etiam officiose: unde et additur: Ieiuniis et obsecrationibus swviens Deo: sicut illa bona vidua Iudith, octavo , dicitur quod " in superioribus domus suae fecerat cubiculum secretum, in quo cum puellis suis clausa morabatur, habens cilicium circa lumbos suos et ieiunabat omnibus diebus vitae suae "; et hoc optime, quia, sicut dicitur primae ad Timotheum quinto, " vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est". Et bene iungit ieiunium et orationem, quia " ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes animae "; Tobiae duodecimo: " Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna " etc. - Vacabat etiam continue: unde dicitur: Die ac nocte: secundum formam Apostoli; primae ad Timotheum quinto : "Quae vidua est et desolata speret in Domino et instet orationibus die ac nocte .

87. (Vers. 38.). Et haec, ipsa hora etc. Hic tertio describitur testimonii celebritas tum ratione temporis congruentis, tum ratione multitudinis consentientis. - Ratione temporis congruentis dicitur: Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: in quo apparet, quod divino instinctu factus est iste concursus, et ideo festum Purificationis dicitur festum Ypapanti, id est obviantium , quia Simeon et Anna obviaverunt loseph et Mariae sine aliqua univocatione: et ideo in die illo universaliter fit processio. Unde sicut eodem spiritu venit, quo Simeon, ita et eodem spiritu prophetavit: et impletum est illud Ioel secundo : " Et prophetabunt filii vestri et filiae, senes vestri visiones videbunt" etc. Attamen Simeonis testificatio explicite describitur et per modum praedicationis, Annae vero implicite et per modum confessionis, quia docere in Ecclesia non est mulierum, sed virorum: primae ad Timotheum secundo : " Docere mulieres non permitto in ecclesia neque dominari in virum ". - Et nota, quod de Christo prophetaverunt Simeon et Zacharias, virgo Maria et Elisabeth copulata coniugio: et ideo congruum est, quod prophetet et vidua, ne aliqua professio desit aut sexus.

88. Ratione vero multitudinis consentientis subditur: Et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel. Illi enim libenter audiebant, unde dicebant illud Isaiae vigesimo quinto : " Ecce, Dominus Deus noster, exspectavimus eum, et salvabit nos ". Iam poterat decantare: " Redemptionem misit Dominus populo suo ". Omnibus loquebatur, quia in hoc pendebat salus omnium: Isaiae quadragesimo nono: " Et sciet omnis caro, quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus, fortis Iacob ".

89. Et nota hic spiritualiter, quod in oblatione Domini quatuor personae adfuerunt, scilicet Joseph -et Maria, Simeon et Anna, quia anima, quae verum sacrificium vult offerre Deo, debet habere comitatum quatuor virtutum cardinalium. Per Simeonem namque, qui interpretatur audiens, intelligitur prudentia: Proverbiorum primo : " Audiens sapiens, sapientior erit ". Per Annam vero, quae interpretatur gratia, intelligitur temperantia: ad Hebraeos ultimo : " Optimum est gratia stabilire cor, non escis ". Per Joseph, virum iustum, qui interpretatur augmentum, intelligitur iustitia:

secundae ad Corinthios nono : " Multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae ". Per Mariam, quae interpretatur dominatrix, intelligitur fortitudo, Proverbiorum decimo sexto : (Melior est patiens viro forti ". De his quatuor virtutibus Sapientiae octavo in laudem scribitur: " Sobrietatem enim et prudentiam docet et iustitiam et virtutem ". - Et haec designantur per quatuor prophetissas mulieres, de quibus fit mentio in Scriptura: scilicet Maria, soror Moysi, Exodi decimo quinto ;Debbora, Iudicum quinto: Holda, quarti Regum vigesimo secundo, et Anna, sicut hic. Per Annam, sicut dictum est, intelligitur temperantia: per Holdam, quae interpretatur discretio mea, intelligitur prudentia: per Debboram , quae interpretatur apis habens aculeum, intelligitur iustitia quantum ad severitatem et clementiam; per Mariam, quae dominatrix et mare amarum interpretatur , intelligitur fortitudo quantum ad magnanimitatem et patientiam. - Et hae quatuor virtutes intelliguntur per quatuor filias Philippi prophetissas: Actuum vigesimo primo : "Huic erant quatuor filiae, virgines prophetantes". Per Philippum, qui interpretatur os lampadis, intelligitur sapientia, quae docet et generat quadruplicem virtutem praedictam.

90. (Vers. 39.). Et ut perfecerunt etc. Postquam descripta est Christi humiliatio secundum Legis preceptum et clarificatio per veritatis testimonium, subiungitur hic ultima particula huius partis, in qua describitur consummatio praedictorum, et hoc dicitur primo respectu legalis praecepti, deinde respectu prophetalis vaticinii. - Quantum ad legalis praecepti consummationem dicitur: Et ut perfecerunt omnia secundum Legem Domini: quia, secundum quod dicitur Matthaei quinto " non veni Legem solvere, sed adimplere "; et rursus: "Iota unum, aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant " - Quantum antem ad prophetalis vaticinii completionem subditur: Reverti sunt in Galilaeam, in civitatem suam Nazareth: Matthaei secundo : "Admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae. Et veniens habitavit in civitate, quae vocatur Nazareth, ut adimpleretur quod -dictum est per Prophetas : Quoniam Nazaraeus vocabitur "; Isaiae nono: " Aggravata est via maris trans Iordanem Galilaeae gentium ". Sed hoc non cognoverunt scribae, qui dixerunt, Ioannis septimo: " Scrutare Scripturas, et vide, quia a Galilaea Propheta non surgit". - Et nota, quod secandum Augustinum in libro secundo de Consensu Evangelistarum , puer Iesus ante perlatus est a Iudaea in Aegyplum, quam descenderet in Galilaeam, quia propter persecutionem Herodis descendit in Aegyptum, et propter timorem Archelai secessit in partes Galilaeae, rediens de Aegypto.

Qualiter Christus factus sit sub lege morali.

91. Puer autem crescebat etc. Supra descripsit Evangelista, qualiter Salvator factus est sub lege caeremoniali, hic describit, qualiter factus est sub lege morali. Sed quoniam tota morum ordinatio principaliter attenditur circa tria, scilicet circa cultum maiestatis et studium veritatis et officium pietatis: per primum subiicitur homo suo Creatori, per secandum doctori, per tertium genitori: ideo pars ista habet tres, in quarum prima ostenditur, qualiter Christus factus est sub lege morali quantum ad Maiestatis cultum; in secunda, qualiter factus est sub lege morali quantum ad veritatis studium, ibi : Et factum est, post triduum: in tertia, qualiter factus est sub lege morali quantum ad pietatis obsequium, ibi: Et dixit Mater eius ad illum etc.

Ad perfectam descriptionem cultus divini duo introducuntur: primum est excellentia virtutis propriae, secundum est reverentia maiestatis divinae, ibi : Et ibant parentes eius per omnes annos etc. -

Excellentia autem virtutis in Christo ostenditur ex parte mentis, quamvis esset defectus Aetatis ex parte carnis: propter quod praemittit profectum Aetatis in carne et subiungit perfectionem virtutis in mente.

92. (Vers. 40.). Quantum autem ad profectum aetatis in carne dicitur: Puer autem crescebat, scilicet in corpore, sicut exponit Beda : " In quantum puer erat, id est homo fragilis, crescere poterat,

sicut ceteri homines, non in quantum Verbum ". - Quantum autem ad perfectionem virtutis in mente subditur: Confortabatur. Perfectio autem virtutis mentalis consistit in tribus, scilicet in vigore potentiae respectu irascibilis, in splendore sapientiae respectu rationalis et fervore gratiae respectu concupiscibilis. - Quantum igitur ad vigorem potentiae irascibilis dicitur: Et confortabatur: Ezechielis tertio : " Manus Domini erat mecum confortans me "; ad Philippenses ultimo: " Omnia possum in eo qui me confortat". - Quantum ad splendorem sapientiae in rationali subditur: Plenus sapientia: ad Colossenses secundo : " Nam in ipso sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi "; et Isaiae undecimo: " Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus ". - Quantum vero ad fervorem gratiae in concupiscibili subditur: Et gratia Dei erat in illo: Ecclesiastici vigesimo quarto : " In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae " etc: et Ioannis primo: " Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis ".

93. (Vers. 41.). Et ibant parentes eius etc. Hic describitur reverentia maiestatis divinae, quae consistit in cultu religionis, et ostenditur in Christo secundum parentum ducatum et secundum proprium instinctum. - Quantum ad parentum ducatum dicitur: Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem. Nam ita mandatum erat in Lege: Exodi vigesimo tertio : " Ter in anno mihi festa celebrabitis ". Et credendum est, quod etiam ducerent Iesum, quia ibidem subditur: " Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo "; et hoc in Ierusalem, secundum praeceptum Deuteronomii, duodecimo : " Ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, accedetis ". Et.iste locus erat Ierusalem, ecundum quod dicitur secundi Paralipomenon septimo: " Elegi et sanctificavi locum istum, ut sit ibi nomen meum in sempiternum ". Et istum cultum maxime in pascha faciebant, et ideo subditur: In die solemni paechae: Exodi duodecimo : " Habebitis hanc diem in monumentum et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno ".

94. (Vers. 42.). Quantum antem ad proprium instinctum etiam divino cultui vacabat puer Iesus: quantum ad quem subditur: Et cum faetus esset annorum duodecim; in quo ostenditur, quod puer

Iesus divino cultui vacabat sine parentum consortio, sine consilio, sine complaciti. - Sine consortio quidem: licet enim cum consortio parentum ascenderit, tamen sine eis remansit: propter quod dicitur: Ascendentibus illis Ierusalem secundum consuetudinem diei festi, scilicet ad orandum, sicut infra decimo octavo " Duo homines ascendebant in templum, ut orarent"; et Actuum tertio: " Petrus et Ioannes ascendebant in templum " etc.

(Vers. 43.). Consummatisque diebus, cum redirent, scilicet ad propria, secundum illud Iudith decimo sexto : Celebrata festivitate, " unusquisque rediit in sua ". Et cum omnes redirent, non tamen Iesus: unde et subditur: Remansit puer Jesus in Jerusalem , et ita solus, sine parentum consortio. -Huius figura praecessit in puero Samuele, de quo dicitur primi Regum secundo , quod " Elcana abiit", pater eius, et mater abiit "in domum suam: puer autem ministrabat coram Domino ". Unde solus remanserat, ut melius orationi vacaret: Threnorum tertio: " Sedebit solitarius et tacebit". Et ita remansit proprio instinctu sine parentum consortio.

95. Remansit etiam sine consilio: unde et sub-- ditur: Et non cognouerunt parentes eius. Cuius . figura praecessit in Samsone, " qui noluit patri et matri indicare, quod mel de ore leonis assumserat", Iudicum decimo quarto . In quo etiam praebuit exemplum, quod in divino obsequio faciendo non est a parentibus carnalibus consilium requirendum: Deuteronomii trigesimo tertio: Qui dixerit patri suo et matri: Nescio vos: et fratribus: Ignoro illos: hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt ".

96. (Vers. 44.). Et ne putes, quod ista ignorantia fuerit ex negligentia, propter quam esset reprehensibilis Maria, subdit causam: Existimantes autem, illum esse in comitatu, venerunt iter diei: quia, cum viri irent cum viris, et mulieres cum mulieribus seorsum: probabile erat patri, quod puer esset cum matre, et probabile matri, quod esset cum patre . Et ideo fuerunt decepti. Non erat de genere illorum, de quibus dicitur Ioh vigesimo primo: " Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum ", sed erat, sicut ille, de quo in Psalmo: " Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Et sic remansit sine parentum consilio.

97. Remansit etiam sine complacilo, quia cum dolore quaerebant, quem amiserant: unde subditur: Et requirebant eum inter cognatos et notos: et tamen non invenerunt, quia tales elongantur ab ipso; Iob decimo nono : " Noti mei quasi alieni recesserunt a me".

98. (Vers. 4b.). Et ideo sequitur: Et non invenientes eum, reversisunt in Jerusalem, ut quem non poterant invenire in consortio cognationis invenirent in loco orationis, secundum illud Psalmi: " Ecce, audivimus eum in Ephrata "; et post: "Introibimus in tabernaculum eius". Reversi sunt, inquam, requirentes eum,; secundum illud Canticorum tertio : " Surgam et circuibo civitatem, quaeram quem diligit anima mea "; ita dicebat virgo Maria: et iterum Canticorum quinto: " Quaesivi, et non inveni illum: vocavi, et non respondit mihi". " Adiuro vos, filiae Ierusalem, ut, si inveneritis dilectum meum, nuntietis ei, quia amore langueo ".

99. In hoc autem admonemur, ut ab ipsa infantia divino cultui mancipemur: primi Regum secundo : " Samuel ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo "; et maxime ab anno duodecimo, quia tunc incipit tempus discretionis converlendae ad bonum. Unde de sancto Martino dicitur , quod " cum esset annorum duodecim, eremum concupivit"; similiter dicitur de beato Benedicto. Ideo Evangelista hanc aetalem exprimit. - Admonemur etiam, ut nullatenus propter amorem parentum divinum cultum intermittamus: unde Hieronymus : " Per calcatum perge patrem, per calcatam perge matrem et ad vexillum crucis advola. Summum enim pietatis genus est, in his crudelem esse"; dicitur enim Matlhaei decimo: "Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus ".

100. Et factum est post triduum etc. Supra ostendit Evangelista, qualiter Christus Dominus factus est sub lege morali quantum ad cultum divinae maiestatis: hic secundo ostendit, qualiter factus est sub eadem quantum ad studium veritatis: in quo primo describit Evangelista eius humiliationem Id assumendo discipuli formam: secundo vero, eius clarificationem in aperiendo sapientiae praerogativam, ibi : Stupebant autem etc.

101. (Vers. 46.). Formam autem discipuli ostendit Salvatorem assumsisse, cum dicitur: Et factum est, post triduum invenerunt eum in templo sedentem. Sessio designat quietem et humilitatem: sciebat enim, quod " melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi ", Proverbiorum vigesimo primo . Sedentem, inquam, in medio doctorum: Ecclesiastici decimo quinto: "In medio ecclesiae aperuit os eius, et implevit eum spiritu sapientiae et intellectus". Sciebat enim scriptum esse: "Qui ad sapientes graditur sapientior erit, amicus stultorum efficietur similis ", Proverbiorum decimo tertio. - Et in hoc docet consortium studentium diligendum, non ad litigandum, sed ad conferendum: propter quod subditur: Audientem illos et interrogantem. Hoc enim est exercitium addiscentis, ut audiat et interroget de dubiis: Ecclesiastici trigesimo secundo : " Audi tacens, et pro reverentia aecedit tibi gratia bona ", quia " auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam ", Ecclesiastici tertio: et ideo dicitur Ioannis octavo: Qui ex Deo est verba Dei audit". Quia non sufficit audire , ideo subditur: Et interrogantem: Iob octavo : (Interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam "; et Deuteronomii trigesimo secundo: "Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi" etc. Interrogabat autem, non ut doceretur, sed magis ut doceret. Hieronymus : " Duodecim annos Salvator impleverat, et in templo sacerdotes interrogans, magis docet, dum prudenter interrogat".

102. In hoc autem spiritualiter est notandum, quod Christus docet nos, quod ante debemus discere quam docere, secundum illud Ecclesiastici decimo octavo .;" Antequam loquaris, disce ". Et ideo voluit in medio doctorum inveniri et in templo, quia in Scripturarum lectione et in oratione veritas invenitur.

Unde nota, quod Christus iuventus est in praesepio: supra eodem : " Hoc vobis signum "; id est in studio saerae Scripturae, quia, secundum quod dicitur Proverbiorum decimo quarto, " ubi non sunt boves, praesepe vacuum est". Boves sunt praedicatores: primae ad Corinthios nono: " Non alligabis os bovi trituranti" etc. - Inventus est in domo: Matthaei secundo : " Intrantes domum "; id est in scrutinio conscientiae quietae: Sapientiae octavo: " Intrans domum meam, conquiescam cum illa ". - Inventus est etiam in templo, sicut hic, id est in consortio sanctae Ecclesiae, quia " Dominus in templo sancto suo ", ut dicitur in Psalmo . - Non autem invenitur in monumento doetrinae erroneae: Lucae ultimo: Mulieres " venerunt ad monumentum et non invenerunt corpus Iesu "; nec etiam in lectulo conscientiae inquietae: Canticorum tertio: "In lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea, quaesivi illum et non inveni "; nec invenitur in consortio vitae mundanae: Iob vigesimo octavo: " Sapientia vero, ubi invenitur "? et post: " Non invenitur in terra suaviter viventium ".

103. (Vers. 47.). Stupebant autem etc. Hic post humiliationem subiungit clarificationem: cum dicitur: Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius: pro eo quod prudentissime respondebat, supra Aestimationem. Stupor est enim ex insolita et magna imaginatione: infra quinto : " Stupor apprehendit omnes "; Iob duodecimo: " Adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem ". Et sic impletum est illud Sapientiae octavo: " Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis; acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero, facies principum mirabuntur me ". Hoc in Christo impletum est nunc. - Huius figura praecessit tertii Regum decimo , ubi dicitur, quod "videns regina Saba sapientiam Salomonis, non habebat ultra spiritum ", propter nimiam admirationem.

104. (Vers. 48.). Et non solum illi extranei stupebant, sed etiam parentes: unde et subditur: Et videntes admirati sunt: Matthaei septimo : " Miratae sunt turbae super doctrina eius". Et vere mirabile, quod respondebat quod non didicerat: Ioannis septimo: " Mirabantur Iudaei dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit"t

105. Et dixit Mater eius etc. Hic tertio ostendit, qualiter factus est sub lege morali quantum ad officium pietatis: in quo praemittitur primo humiliatio, et subditur clarificatio, ibi : Et Mater eius conservabat omnia verba Iiaec.

Humiliatio autem ostenditur in duobus, scilicet in subiacendo corripienti et in obsequendo praecipienti. Subiecit enim se Christus matri corripienti: . propter quod dicitur: Et dixit Mater eius ad illum: Fili, quiil fecisti nobis sic? Ipsa fiducialius loquitur et interrogat causam dimissionis, cum sciat, se honorari debere ab eo, secundum illud Exodi vigesimo : "Honora patrem tuum et matrem tuam "; et Proverbiorum sexto: " Conserva, Oli, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae ". Sed tu, inquit, conturbasti nos: unde et subdit: Pater tuus, scilicet putativus vel adoptivus sive educativus: et ego dolentes quaerebamus te, quasi insimul dicebamus illud Tobiae decimo : " Heu me, fili, ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostrae, solatium vitae nostrael Omnia enim in te uno habentes, te non debuimus dimittere ".

106. (Vers. 49.). Et nota, quod ad quaestionem respondet humiliter et sapienter: unde et subditur: Et ait ad illos: Quid est, quod me quaerebatis? quasi absentem, cum ego essem vobis praesens: Ieremiae vigesimo tertio : " CAElum et terram ego impleo"; et hoc ostendit, quia Filius erat aeterni Patris. Unde et subdit: Nesciebatis, quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Ioannis sexto: " Descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me ". Unde non debetis mirari, si vos dimisi propter Patrem aeternum, quia sic dicitur Actuum quinto: " Obedire Deo oportet magis quam hominibus ".

107. (Vers. 50.). Et quia verbum erat occultum, subditur: Et ipsi non intellexerunt : primae ad Corinthios secundo: " Sapientiam loquimur in mysterio absconditam "; et Tobiae duodecimo: " Sacramentum regis abscondere bonum est". - In hoc autem, quod Christus, cum correptus est, se humiliter excusavit: et cum invitatus est a Matre, ut miraculum faceret, respondit dure: dedit nobis exemplum et formam humilitatis, ut malimus corripi quam laudari: Ecclesiastae septimo : " Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi". Simul etiam cum hoc insinuavit: quod pietas ad Deum praeferenda est pietati respectu parentum.

108. (Vers. 51.). Subiacuit etiam Dominus praecipienti: propter quod subditur: Et descendit cum eis et venit Nazareth. Modo impletum est illud Baruch tertio : " Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est ". Descendit, inquam, quod est signum humiliationis: Canticorum sexto: " Descendi in hortum meum, ut viderem poma convallium ", id est humiles. " Quia excelsus Dominus et humilia respicit", scilicet de propinquo, "et alta a longe cognoscit ". Propter quod et subditur: Et erat subditus illis. Bernardus : "Quis? quibus? Deus hominibus. Deus, inquam, se hominibus subdit: et tu dominari gestiens, tuo te praeponis auctori? Quoties enim hominibus praeesse desidero, toties Deum meum praeire contendo, ut tale mihi aliquid Dominus respondeat: Vade post me, satana, quia non sapis quae Dei sunt ". Unde vere poterat ipse dicere illud primae ad Corinthios nono : " Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci". Et nos omnibus amore ipsius debemus esse subiecti: primae Petri secundo: " Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum ".

109. Et Mater eius etc. Hic describitur eius ; clarificatio, et hoc per duo, scilicet per Matris testimonium et per propriae virtutis indicium. Quantum ad Matris testimonium dicitur: Et Mater eius conservabat omnia verba lutee, ut pro loco et tempore testimonium perhiberet, sicut dicit Beda in Glossa . Sic dictum est Danielis duodecimo: "Tu autem , Daniel, claude librum et signa sermones usque ad tempus statutum Et quia haec intelligebat, ideo dicitur: Conferensin corde suo, secundum illud Ecclesiastae octavo: " Tempus et responsionem cor sapientis intelligit "; et Marci nono dicitur de transfiguratione Domini, quod " discipuli continuerunt verbum apud se ". Nondum enim venerant Apostoli, quibus "datum erat nosse mysterium regni Dei sicut dicitur Matthaei decimo tertio , qui etiam invicem conferrent, secundum illud ad Galatas secundo:"Contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus ".

110. (Vers. 32.). Quantum autem ad propriaevirtutis indicium subditur: Et Iesus proficiebat aetate, scilicet ex parte corporis, sicut Samuel: primi Regum secundo : " Puer Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Deo quam hominibus ". Et iste profectus erat secundum essentiam, sed interior profectus erat secundum evidentiam, de quo dicitur: Et sapientia, scilicet in intellectu, et gratia, in affectu, apud Deum, scilicet honorandum, et homines, aedificandos. Nec est contrarium ei quod dicitur supra proximo , quod erat plenus sapientia "; unde Gregorius: " Proficiebat sapientia, non per accessum temporis accipiendo quod non habebat, sed dona gratiae et sapientiae, quae habebat, ceteris ipandendo "; et hoc ad aedificationem aliorum: secundae ad Corinthios octavo: " Providemus bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus ". Unde ad nostram aedificationem sapientiam ad tempus abscondit, ut ostendat, quod nos debemus tacere usque ad tempus, secundum illud Ecclesiastici vigesimo : " Est tacens, non habens sensum loquelae, et est tacens, sciens tempus apti temporis. Homo sapiens tacebit usque ad tempus ". Pro tempore etiam ad nostram salutem ostendit, secundum illud Ecclesiastici quarto : " Ne retineas verbum in tempore salutis ". Unde, quia non quaerebat gloriam suam, sed Dei, non suum commodum, sed nostram salutem: ideo coram Deo et hominibus gratiam inveniebat. Primum erat iustitiae, secundum misericordias: propter quod Proverbiorum tertio : " Misericordia et veritas non te deserant, et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus ".

111. Ex praedictis igitur colligere possumus, qualiter intendere debemus cultui divinae Maiestatis, studio veritatis et obsequio pietatis. Nam cultus divinae Maiestatis praeoccupari debet ab infantia, praeferri debet ceteris pro reverentia divina. Studium veritatis debet esse cum debita societate, scilicet peritorum, et debito ordine, ut prius sit discipulus quam magister. Obsequium pietatis attenditur in hoc, quod subiiciamur patri spirituali, sive corripienti, sive praecipienti. Et si haec servamus, tunc sequitur illud quod ultimo ponitur, quod proficimus apud Deum et homines.

Capitolium III.

Tertio, de nativitate extra uterum tripliciter.

1. Anno quinto decimo etc. Supra egit Evangelista de mysterio incarnationis Christi quantum ad nativitatem in utero et ex utero: hic agit de ipso quantum ad nativitatem extra uterum, secundum illud Ambrosii , quod dicit, illum renatum esse Sacramentis, scilicet quando baptizatus est. Et habet haec pars tres, in quarum prima agit de baptismo et praedicatione Ioannis in generali respectu totius populi: in secunda vero, in speciali respectu specialium personarum, ibi : Et interrogabant eum etc:

in tertia, in singulari respectu Christi, ibi: Et factum est, dum baptizaretur. Et ordo patet, quia generale dirigit ad speciale, speciale ad singulare.

Primo, de baptismo et praedicatione Ioannis in generali quoad tria.

Quantum ad primum notandum, quod doctrina et praedicatio Ioannis commendatur a tribus: primo, a temporis opportunitate: secundo vero, ab officii auctoritate, ibi : Factum est verbum Domini etc: tertio vero, a zeli severitate, ibi: Dicebat ergo ad

turbas etc. Primum respicit quod est extra, secundum, quod supra, tertium, quod est intra. Et sic per omnem modum est eius praedicatio et doctrina perfecta.

PiMdiwtio Ioannis primo commendatur quoad opportunitatem temporis tripliciter.

Quantum ad primum notandum, quod opportunitas temporis colligitur ex tribus, scilicet ex unione imperii Romani, ex partitione regni Iudaici et ex divisione sacerdotii levitici: ex quibus colligitur opportunitas temporis, quia illum annuntiabat Ioannes, qui synagogam Iudaeorum dispergebat et gentium varietates in unitatem Ecclesiae congregabat .

2. (Vers. 1.). Quantum ad unionem imperii dicitur: Anno quintodecimo imperii Tiberii CAEsaris, in quo scilicet iam erat tempus adventus Christi, quia scilicet ante Tiberium fuit Iulius et Pompeius: et Iulius contrivit Pompeium, et post hos successit Tiberius. Et ita iam verificatum erat illud Danielis secundo de quarto regno, scilicet Romanorum, quod "fuit ex parte solidum et ex parte contritum "; et ideo erat tempus verificationis illius quod sequitur ibidem: "In diebus illis suscitabit Deus caeli regnum, quod in Aeternum non dissipabitur, et potestas eius alteri populo non tradetur ".

3. Quantum autem ad partitionem regni fudaici subditur: Procurante Pontio Pilato Iudaeam, sub quo scilicet Dominus est crucifixus, secundum quod narrat historia omnium Evangelistarum: tetrarcha autem Galilaeae Herode: iste fuit sub quo etiam Dominus crucifixus est, infra vigesimo tertio , et qui interfecit Ioannem Baptistam, secundum quod dicitur Matthaei decimo quarto, quia dicebat ei: "Non licet tibi habere uxorem Philippi, fratris tui"; de quo Philippo additur: Philippo autem, fratre eius, tetrarcha IturAEAE et Trachonitidis regionis. Et ita iam verificatum erat illud Isaiae primo : " Regionem vestram coram vobis alieni devorant"; et Proverbiorum vigesimo octavo: " Propter peccata terrae multi principes ems". Et ideo subditur: Et Lysania Abilinae tetrarcha, id est alterius regionis, quae erat quarta pars regni. Tetrarchia enim dicitur quarta pars regni; dicitur enim a tetra, quod est quatuor, et archos, quod est principatus . Archelao enim, filio Herodis magni, propter superbiam suam in exilium apud Lugdunum deportata, regnum in quatuor tetrarchias est divisum, ut sic minueretur superbia Iudaeorum. Unde Beda : " Tres tetrarchias regebant tres filii magni Herodis, sub quo Dominus natus est. Pilatus vero procurator erat alterius tetrarchiae ". Et nota, quod fuerunt duo Lysaniae, unus filius Hircani , de quo losephus ;et alter Herodis, de quo Beda loquitur.

4. (Vers. 2.). Quantum autem ad divisionem sacerdotii subditur: Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, qui, ambitione moti, ut dicit Beda , summum sacerdotium emebant a Romanis. Unde quia iam secundum Bedam et Iosephum sacerdotes dod instituebantur per unctionem, sed per terrenam potestatem ; ideo cessaverat unctio sacerdotalis et unctio regalis. Iam ergo tempus advenerat, ut adveniret Christus, secundum illud Genesis penultimo :"Non auferetur sceptrum de Iuda etc. - Item iam cessaverat unctio sacerdotii levitici, et ideo tempus erat, ut veniret "sacerdos secundum ordinem Melchisedech ", ut impleretur illud Isaiae vigesimo secando, quod dictum est de sacerdotio levitico et sacerdotio Christi: " Expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te "; et post de Christo sub figura: " Et erit in die illa, vocabo servum meum Eliacim et induam illum tunica tua"; et infra: "Et ponam clavem David super humerum eius ". In quo ostenditur, quod iste Eliacim debet esse rex et sacerdos, quod solum in Christo est impletum, qui fuit " sacerdos secundum ordinem Melchisedech ", qui simul rex et sacerdos fuit, secundum illud ad Hebraeos septimo. Et quia "translato sacerdotio, necesse est, ut et Legis translatio flat"; iam erat tempus Evangelii praedicandi ; et in tali tempore a praedicatione Ioannis debuit Evangelium inchoari ac praedicari.

5. Patet igitur, quam sufficienter secundum Scripturas ostendit Evangelista opportunitatem in adventu Christi et praedicatione praecursoris, quod ludaei caeci non viderunt. Ideo Ieremiae octavo : " Milvus in caelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit iudicium Domini"; et infra duodecimo: " Hypocritae, faciem caeli et lerrae probare nostis, hoc autem tempus quomodo non probatis "? - Poterant autem hoc tempus cognoscere non solum per Scripturas, sed etiam per ipsas res in temporibus gestas, secundum quod dicit Gregorius : " Liquet, quod ad finem ludaea venerat, quae tot regibus divisa subiacebat ". Et cum iam subiecti essent alieno imperio, iam tempus erat, ut Dominus regnum Israelilicum relevaret, quod promiserat omni modo stabilire in sempiternum. - Patet etiam, quam rationabiliter Evangelista, licet de sacerdotio Christi intendat, tamen regum et sacerdotum tempus enuntiat, ut ostendat, Christi sacerdotium simul et regnum esse coniunctum: et per utrumque probatur tempus adventus eius: et simul regnum Iudaeorum et gentium, quia utrumque simul venerat copulare in unum: item hoc divisum, et illud unum, quia gentium plenitudo debebat intrare et Iudaeorum multitudo dispergi propter peccatum incredulitatis .

Praedicatio lotum secundo commendatur ab officii auctoritate dupliciter.

6. Factum est verbum etc. Hic commendatur Ioannis praedicatio ab officii auctoritate, quam primo commendat Evangelista ex se ipsa: secundo vero, ex attestatione prophetica, ibi : Sicut scriptum est etc. - Quantum ad primum notandum, quod auctoritas Ioanni commissa commendatur a tribus, scilicet a dono caelestis gratiae, a ministerio hu-;nilis obedientiae et a signo saeramentaMs medicinae.

Quantum ad donum caelestis gratiae dicitur: FAEtum est verbum Domini super Ioannem, Zachariae filium, in deserto. Faetum est, scilicet per inspirationem supernam, et ideo dicitur: Super Ioannem: quia, secundae Petri primo , " Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines Unde super significat auctoritatem, secundum illud Isaiae sexagesimo primo: (Spiritus Domini super me, ad annuntiandum mansuetis misit me ". Et ad hoc erat dignus ratione doni divini munerio; ideo dicitur : Super Ioannem, "in quo scilicet est ;gratia", quia Sapientiae septimo dicitur, quod " sapientia in animas sanctas se transfert". - Dignus etiam ex mento patris, et ideo dicitur: Zachariae filium: unde poterat sibi dici illud. Tobiae septimo : " Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri es filius ". - Dignus etiam ex merito propriae virtutis: unde dicitur: In deserto, in loco aspero et duro: Deuteronomii trigesimo secundo : " Invenit cum in terra deserta, in loco horroris " etc: et Osee decimo tertio : " Ego te cognovi in deserto, in terra solitudinis "; in qua terra consuevit fieri verbum Dei ad hominem, sicut ad Moysen: Exodi tertio: " Vocavit eum de medio rubi " elci, quando " minavit gregem ad interiora deserti "; Osee secundo: " Adducam eam in solitudinem, et ibi loquar ad cor eius

8. (Vers. 3.). Quantum ad ministerium humilis obedientiae subditur: Et venit in omnem re gionem Iordanis. Unde Chrysostomus : " Venit Ioannes quasi magni regis praeparalor et nuntius fidelis". Et tunc impletum est illud Malachiae tertio: " Ecce, ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam tuam ". Et signanter dicit: In omnem regionem, ut significetur vera obedientia, quae nihil excipit, sed ad omnia est prompta: Ieremiae primo : " Ad omnia, quae mittam te, ibis " etc.

9. Quantum antem ad npnum sacramentalis medicinae subditur: Praedkans baptismum paenitentiae, sicut dicitur Actuum decimo nono : " Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae populum ". Baptismum paenitentiae vocat, quia ad paenitentiam informabat; Matthaei tertio: " Exibat ad eum Ierosolyma et omnis Iudaea, et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua ". Sed licet ad poenitentiam informaret, tamen remissionem peccatorum non faciebat, sed ad baptismum illum praeparabat. Et ideo subditur: In remissionem peccatorum, id est in baptismum Christi, in quo est remissio: unde Actuum secundo : " Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi in remissionem peccatorum ". Et de hoc dicebat Zacharias decimo tertio: " Erit fons patens domui David et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae "; et Ezechiel trigesimo sexto: " Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris " etc.

10. (Vers. 4.). Sicut scriptum est etc. Hic commendatur auctoritas Ioannis ex attestatione propIietica, in qua Ioannes praedicans ostenditur habere officium excitandi, commonendi et consolandi. - Ostenditur, inquam, primo habere officium excitandi per exclamationem: et ideo dicitur: Sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto: hoc enim scribitur Isaiae quadragesimo . Dicitur autem Ioannes vox, quia, sicut vox verbum praeit, sic Ioannes Christum: et vox clamantis, quia excitat dormientes, ut ad lucem evigilent, secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo : "Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam "; et Iob trigesimo septimo: " Tonabit Dominus voce sua mirabiliter ", "et non investigabitur,

cum audita fuerit vox eius ". HAEc est vox, de qua in Psalmo: " Vox Domini super aquas, Deus maiestati intonuit". Unde Ioannes, Ioannis primo, respondi querentibus: " Ego vox clamantis in deserto". Voi igitur est signum expressivum verbi: unde prophe tiae aliorum fuerunt quasi nutus respectu Christi, sed Ioannis fuit quasi vox respectu Verbi, quia ipsud visibiliter ostendit .

11. Ostenditur etiam secundo habere officium commonendi per excitationem, cum subditur: Parak viam Domini, per observantiam scilicet mandatorum, Psalmus : " Viam mandatorum tuorum cucurri" et Baruch tertio: " Si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram ". Rectas facite semitas eius, per observantiam consciorum: Proverbiorum quarto : " Viam sapientiae monstrav tibi et duxi te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum "; Isaiae vigesimo sexto: "Semita iusti recta, rectus callis iusti ad ambulandum " etc: Psalmus: " Dirige me in semitam mandatorum tuorum" etc. - Rectas faoite, scilicet intentiones: Iob primo : " Et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo ". - Cogitationes: Psalmus: " Innocentes et recti adhaeserunt mihi "; et Ecclesiaste septimo: " Hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum". - Affectiones: Canticorum primo: " Recti diligunt te "; et Psalmus: " Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde "! - Locutiones: Proverbiorum octavo : "Iusti sunt omnes sermones mei, recti sunt intelligentibus ". - Actiones: Proverbiorum vigesimo : " Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius"; Iob octavo: " Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te ". - Passiones: Iob quarto : " Recordare, obsecro te, quis unquam innocens periit? Aut quando recti deleti sunt"? - Retributiones: Proverbiorum undecimo: "Iustitia rectorum liberabit eos ". Est enim iustitia secundum Tullium " constans et perpetua voluntas, ius suum unicuique tribuens ". - Qui per has rectitadines incedunt intelliguntur per illa animalia, de quibus Ezechielis primo: " Pedes eorum recti " etc. 12. (Vers. 5.). Ostenditur etiam nihilominus tertio habere officium consolandi per promissionem, cum subditur: Omnis vallis etc.; in quo praedicit effectum adventus Christi respectu humilium iustorum, respectu peccatorum et respectu universorum. - Quia exaltabit humiles ; propter quod dicitur: Omnis vallis implebitur, idest humilis: Psalmus : " Valles abundabunt frumento "; supra primo: " Exaltavit humiles "; infra decimo octavo: (Omnis, qui se humiliat, exaltabitur ". Huius figura, quarti Regum quarto, ubi Eliseus implevit vasa vacua. - Humiliabit superbientes; propter quod subditur: Et omnis mons et collis humiliabitur: Isaiae quadragesimo quinto : " Ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo "; Iob quadragesimo: " Respiciens omnem arrogantem humilia ". - Rectificabit deviantes: propter quod addit: Et erunt prava in directa: Beda : Id est malorum corda per iniustitiam distorta erunt in directa, id est, ad regulam iustitiae dirigentur: Proverbiorum decimo sexto: " Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae ". Hoc autem est contra hypocritas, qui a Domino abscondunt consilia sua: secundae ad Thessalonicenses tertio: " Dominus autem dirigat corda vestra " etc. - Mitigabit tumultuantes: propter quod dicit: Et aspera in vias planas, id est, mentes iracundae in mansuetudinem convertentur ; Isaiae undecimo : " Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit: vitulus et leo et ovis simul morabuntur ".

13. (Vers.(i.). Illuminabit omnes accedentes: propter quod adiungit: Et videbit omnis caro salutare Dei, id est de omni carne, ut dat distributio pro generibus singulorum, secundum illud Psalmi : "Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri ";

Isaiae quadragesimo post verba praemissa subditur : " Et videbit omnis caro pariter, quod os Domini locutum est ;". Sed quinquagesimo secundo dicitur: " Videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri ". Et nota, quod idem ipse, qui est os vel verbum Patris secundum Deitatem, est salutare secundum humanitatem .

Praedicatio Ioannis commendatur a zeli severitate.

14. Dicebat ergo ad turbas etc. Hic commendatur praedicatio Ioannis a zeli severitate. Et quia severitati debet adiungi pietas, ideo praemittitur increpatio: secundo vero adiungitur exhortatio, ibi : Facite ergo dignos fructus paenitentiae: tertio vero subinfertur comminatio, ibi: 7am enim securis ad radicem etc. Increpatio est rulpae, admonitio poenitentiae, sed comminatio paenalis vindictae. - Increpatio autem est de duobus, scilicet de certa malitia culpae et de ignorantia sive inconsideratione poenae.

15. (Vers. 7.). Increpat igitur de certa malitia culp sub metaphora viperae, cum dicitur: Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab eo: Genimina viperarum etc. Et nota, quod viperis eos comparat propter triplicem proprietatem : " Vipera enim, cum momorderit hominem, statim currit ad aquam: sic isti, peccata mortifera confitentes, currebant ad baptismum ". Quocontra Ecclesiastici trigesimo quarto: " Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio illius"? Item, genimina viperarum rumpendo viscera materna nascuntur: sic isti persequendo Prophetas materna viscera violabant: Matlhaei vigesimo tertio : " Testes estis vobis ipsis, quia filii estis corum qui Prophetas occiderunt ". " Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae "? "Item, a foris sunt speciosae et quasi pictae, sed intus veneno repletae"; sic et isti: Matthaei vigesimo tertio: "Similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum ".

16. Increpat etiam de inconsideratione poenae, -cum addit: Quis ostendit vobis fugere a ventura lira? Gregorius : " Ventura ira est animadversio ultionis extremae, quam tunc peccator fugere non valet, qui nunc ad lamenta poenitentiae non recurrit"; primae ad Thessalonicenses quinto: " Tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient". Item, Apocalypsis sexto: " Dicent montibus: Cadite super nos, et collibus: Operite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni"; Ieremiae vigesimo quinto: "Facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae et a facie irae furoris Domini "; propterea Iob decimo nono : " Fugite a facie gladii "; Psalmus: " Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam "? Non "in Tharsis " cum Iona, Ionae primo - Tharsis enim interpretatur exploratio gaudii - sed cum Propheta in deserto poenitentiae: Psalmus: " Elongavi fugiens et mansi in solitudine"; Matthaei vigesimo quarto: Tunc qui in Indaea sunt fugiant ad montes "; "Orate autem, ut non Gal fuga vestra in hieme, vel Sabbato ".

17. (Vers. 8.). Facite ergo fructus dignos poemnitentiae etc. Hic ponitur exhortatio de duobus, scilicet de humilitate satisfactionis et de cautela prae- i sumlionis. - Quantum ad humilitatem satisfactionis dicitur: Facite ergo fructus dignos poenitentiae, ut sit satisfactio condigna: ad Romanos sexto : " Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem: ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem "; quia dicitur Deuteronomii vigesimo quinto: " Pro mensura peccati erit et plagarum modus". Unde Gregorius : " Non est par fructus boni operis eius qui parum aut nihil peccavit, et eius qui graviter cecidit. Necesse est enim, ut tanto maiora sibi quis inferat menta per paenitentiam, quanto graviora sibi iKulit damna per culpam ".

18. Quantum antem ad cautelam praesumtio nis subditur: Et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham secundum illud Ioannis octavo : " Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam "; ad Romanos nono: " Non omnes, qui sunt semen Abrahae, bi sunt filii Abrahae ", nisi etiam patrem imitentur: Ioannis octavo: " Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite "; Isaiae quinquagesimo primo: "Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos".

19. Et rationem reddit, cum addit: Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Ad litteram potens, quia, Sapientiae duodecimo , subest tibi, cum volueris, posse". Vel de lapidibus, id est de gentibus. Gregorius : " Lapides recte gentes dicuntur, quae lapides colunt", iuxta illud Psalmi: " Similes illis fiant, qui faciunt ea ". Ambrosius: " Comparat gentes lapidibus, quia deformes ad usum, nudi ad ornatum, steriles ad fructum, irrationales ad profectum". Et ex his suscitati sunt filii Abrahae; ad Galatas tertio : "Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis"; ad Romanos nono: Non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui qui sunt promissionis aestimantur in semine ". Tales sunt imitantes Abraham per fidem: Ioannis primo : " Dedit eis potestatem filios Dei fieri ". Et ideo propter fidem centurionis gentilis dicitur Matthaei octavo: " Multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum ".

20. (Vers. 9.). 7am enim securis ad radimi arboris posita est. Hic tertio subditur comminatio, quae duplex est, scilicet de praesenti et de futuro. - Quantum ad comminationem de praesenti dicitur: 7am enim securis ad radicem arboris posita est Unde Glossa : " Securis est severitas iudiciaria ad penitus exstirpandas infructuosas arbores, in quantum infructuosae sunt"; de quibus dicitur in Canonica Iudae: "Arbores autumnales, infructuosae, bismorluae ". Et tales designati sunt per illam ficum, quam arefecit Dominus, Matthaei vigesimo primo , ubi dicit , quod " maledixit ficui, et continuo aruit"; et ratio huius fuit, quia non invenit in ea fructum. Et tamen dicit alios Evangelista, scilicet Marcus undecimo, quod " non erat tempus ficorum "; in quo insinuat, quod omni tempore requirit Deus fructum a nobis: ad Galatas ultimo: " Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo " etc.

21. Quantum autem ad comminationem de futuro additur: Omnis arbor non faciens fructum bonum, id est omnis homo inutilis sine acceptione personae: Proverbiorum sexto : " Zelus et furor viri non parcet in die vindictae nec acquiescet" etc. Excidetur, per mortem: infra decimo tertio: "Succide eam, ut quid etiam terram occupata? Et Danielis quarto: "Succidite arborem et praescindite ramos eius, excutite folia eius et dispergi te fructus eius ". Arbor ergo succiditur non solum propter defectum fructus, sed etiam boni fructus. - Et in ignem mittetur, scilicet per aeternam damnationem: Ioannis decimo quinto dicitur de palmite infructuoso: "Colligent eum et in ignem mittent" etc.: Matthaei vigesimo quinto: (Discedite a me, maledicti, in ignem Aeternum "; et Isaiae ultimo: (Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur ".

Secundo, de baptismo et praedicatione Ioannis in speciali quoad tria.

22. Et interrogabant eum turbae etc. Postquam commendavit Evangelista predicationem praecursoris in generali, hic commendat.in speciali secundum eruditionem respectu specialium personarum populi . Commendatur autem doctrina ipsius in parte ista: primo, in comparatione ad exigentiam populi in administrando doctrinam sanam: secundo, in comparatione ad excellentiam Christi in vitando gloriam falsam, ibi : Existimante autem populo etc.; tertio, in comparatione ad perfidiam tyranni in sustinendo pocnara inflictam, ibi: Multa quidem et alia. In primo commendatur Ioannis prudentia: in secundo, Ioannis innocentia: in tertio, patientia.

Praedicatio Ioannis commendatur primo quoad exigentiam populi tripliciter.

Quantum ad primum notandum, quod secundum triplicem differentiam personarum audientium diversas instructiones administrat: primo, ad turbas, quae gerunt personam subditorum: secundo, ad publicanos, qui gerunt personam ministrorum: tertio, ad milites, qui gerunt personam rectorum sive praepositorum. Et in qualibet istarum partium primo praemittitur quaestio, deinde additur responsio.

23. (Vers. 10.). Primo igitur turbis interrogantibus dat documentum de eleemosynis faciendis: propter quod dicitur: Et interrogabant eum turbae dicentes: Quid ergo faciemus? Ex quo necesse est dignos fructus paenitentiae facere, igitur doce nos. Solliciti erant simplices addiscere magis quam mundi sapientes; unde Ioannis septimo : " Nunquid aliquis ex principibus credidit.in eum, sed turba haec, quae ignorat Legem, maledicti sunt ". Licet autem ab hominibus reputentur maledicti et reprobi, contrario modo est apud iudicium Dei: Matthaei undecimo : "Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis "; et Proverbiorum tertio: "Et cum simplicibus sermocinatio eius". Tales interrogabant Ioannem tanquam prophetam magnum: Deuteronomii trigesimo secundo: " Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi " etc.

24. (Vers. 11.). Et quia humilem proponunt interrogationem, ideo audiunt utilem responsionem, cum subditur: Quihabet duas tunicas det unam non habenti. Optimum consilium, quia, sicut dicit Salvator infra undecimo, " date eleemosynam, et ecce, omnia munda sunt vobis ". Sic faciebat (ob, trigesimo primo: "Si despexi praetereuntem, eo quod non haberet indumentum, et absque operimento pauperem: si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est " etc. - Et nota, quam discrete docet, ut: Qui habet duas tunicas, id est alteram necessariam, alteram superfluam, quod sibi est superfluum donet alteri, cui est necessarium. Unde Beda : De duabus tunicis dividendis datur praeceptum, quia, si una dividatur, nemo vestitur: nam nudus remanet et qui accipit et qui dedita.

25. Et quod dixit de vestimento respectu defectus extrinseci dixit de alimento respectu intrinseci: unde et subdit: Et qui habet escam similiter faciat, scilicet si habet ultra necessitatem. Sic Iob, trigesimo primo : " Si comedi buccellam meam solus "; et Tobias, quarto: ( Panem tuum cum esurientibus et egenis comedes. - Et de duobus praedictis simul habetur Isaiae quinquagesimo octavo : " Frange esurienti panem tuum " etc: et post: Cum videris nudum, operi eum ". - Et nota hic, quod per tunicam et escam intelliguntur omnia, de quibus debet et potest fieri eleemosyna. Unde Hieronymus ad Hedibiam : "Quidquid corpori nostro sufficere poterit et humanae imbecillitati succurrere, wno tunica appellanda est. Nos enim nudos natura profudit et quidquid in praesentibus alimentis necessarium est, hoc unius diei victus appellatur ".

26. Nota etiam, quod in modo docendi exprimit, qualiter danda sit eleemosyna et quales conditiones debeat habere. - Prima est, ut sit de propria substantia: propter quod dicit: Qui habet: Proverbiorum tertio ; " Honora Dominum de tua substantia " etc. - Secunda est, quod sit de re aliquantulum necessaria, non omnino superflua: et ideo dicit: Duas tunicas. Unde Beda : " Per hoc, quod tunica plus est necessaria usui nostro quam pallium, ad dignum poenitentiae fructum pertinet, ut non solum exteriora quaeque et minus necessaria, sed etiam ipsa naturae necessaria cum proximis dividamus, ut escam, qua vivimus, et tunicam, qua vestimur ". Unde laudatur illa vidua paupercula Marci duodecimo, quae "de penuria sua omne, quod habuit, misit in gazophylacium", sed alii "ex eo quod eis abundabat". - Tertio nota, quod debet esse gratuita, in hoc quod dicitur: Det unam: Tobiae quarto : " Si multum tibi fuerit, abundanter tribue "; et Matthaei decimo: " Gratis accepistis, gratis date ". - Quarto nota, quod sit indigenti tribuenda, cum additur: Det non habentis infra decimo quarto : "Cum facis convivium, voca pauperes " etc.

27. Et nota, quod verbum praemissum a quibusdam expositoribus dicitur esse praeceptum , a quibusdam esse consilium: et hoc, quia superfluum, quod notatur in altera tunicarum, duplex est, scilicet respectu naturae, sed non personae; et hoc dare est perfectionis et consilii: superfluum autem naturae et personae, cum locus et tempus adest, et videt hominem indigentem, nisi reservet magis egenti, hoc dare est praeceptum, secundum illud primae Ioannis tertio : " Qui viderit, fratrem suum necessitatem habere " etc.

28. (Vers. 12.). Secundo vero publicanis requirenlibus doctrinam dat documentum de legibus servandis, cum additur: Venerunt autem et publicam ad ipsum, ut baptizarentur. " Publicani autem dicebantur illi qui publica vectigalia exigebant, ave qui conductores erant vectigalium fisci, vel rerum publicarum ", vel qui vectigalia regia accipiebam ad summam. Et isti iam veniebant ad Ioannem, quasi desiderantes salutem magis quam scribae: Matthaei vigesimo primo: " Publicani et meretrices praecedent vos in regnum caelorum ". Et exprimitur eorum diligentia, cum subditur quaestio: Et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus ? Bene quidem in hoc faciebant, secundum consilium Isaiae primo : " Quiescite agere perverse, discite bene facere "; et secundum illud Ieremiae sexto: " State super vias et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea".

29. (Vers. 13.). Et quia discrete quaerunt, ideo fructuose erudiuntur, cum subditur: At ille dixit oti illos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis: constitutum, inquam, secundam legem divinam: Deuteronomii quarto: " Non addetis ad verbum, quod ego vobis loquor, neque minuetis ex eo: custodite mandata Dei vestri". Sic respondit Dominus adolescenti diviti: Matthaei decimo nono : "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata", quia, secundum illud Psalmi, "in custodiendis illis retributio multas: Ecclesiastae octavo : " Qui custodit preceptum non experietur quidquam mali". - Et nola prudentiam ipsius, qua unicuique praecipit secundum posse suum. Videns enim illos infirmos, non apponit gravia, sed quantum potest, mitigat sarcinam, secundum illud ad Romanos decimo quarto : (Infirmum autem in fide assumite". Unde Ioannes, qui sibi erat rigidissimus, publicanis infirmis factus est benignus, ut posset dicere illud Apostoli, primae ad Corinthios nono: " Factus sum infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum" etc.

30. Et nota, quod hic Ioannes videbatur publicanorum officium sustinere, cum tamen infra quinto de Matthaeo publicano insinuetur illud officium infame. - Et propterea intelligendum est, quod ad hoc, quod tributa debite exigantur, requiritur debita au-claritas, debita causa et debita mensura: et hoc notat, cum dicit: Nihil amplius, ecce, mensura; quam quod constitutum est, ecce, auctoritas: vobis, id st ad utilitatem communitatis, ecce, causa . Et quia liaec raro servantur, ideo tales consueverunt esse peccatores et infames, non quia nullo modo bene possit fieri officium illud, sed quia difficile et rarum est, ut non excedant constitutum .

31. (Vers. 14.). Tertio vero militibus percundantibus dat documentum de rapinis vitandis, cum subditur: Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et recte, secundum consilium Tobiae quarto .:" Consilium semper a sapiente perquire ". Et in hoc magna apparet virtus in Ioanne praedicante, ut ad se trahat homines, qui maxime videntur mundani. Unde Glossa: "Magna vis in sermone Ioannis, qui et publicanos et milites ad consilium suae salutis cogit". Et nota, quod quaerunt: Quid faciemus f secundum illud adolescentis, infra decimo octavo : Magister, quid faciens vitam aeternam possidebo"? Non sic Pharisaei, sed curiose requirunt; Ioannis primo: " Miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad Ioannem, ut interrogarent eum: Tu quis es"? et post: " Qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis et interrogaverunt eum: Quid ergo baptizas"7

32. Et quoniam salutare consilium quaerebant,

et verbum in tempore salutis non est retinendum , ideo responsum audierunt salutiferum, cum subditur :

i Et ait illis. In quo documento illicita prohibet, cum ait: Neminem concutiatis, id est opprimatis per vim potentiae : neque calumniam faciatis, sub specie iustitiae ; Levitici decimo nono : Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum ". Econtra malis malum comminatur Dominus Isaiae tertio: "Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis"? " Rapina pauperis in domo vestra a. In hoc consueverunt milites peccare: et ideo illam docet tanquam illicitam cavere.

33. Sed ne hoc videatur eis grave, ideo licita concedit, cum subdit: Et contenti estote stipendiis vestris: stipendiis, id est eventibus pro defensione reipublicae statutis a superioribus vestris, quia talis Deo acceptus est: Ezechielis decimo octavo : "Si vir fuerit iustus et hominem non contristarent, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit etc, vita vivet". Talis enim contentus est stipendiis suis. Sed non sunt tales exactores, de quibus Isaiae tertio : " Populum meum exactores sui spoliaverunt". Et ideo Augustinus de Verbis Domini: (Quisquis militiae suae cingulo utitur et stipendia sibi publice decreta consequitur: si amplius quaerit, tanquam calumniator est et concussor. Ideo enim stipendia militibus constituta sunt, ne, dum quaestus quaeritur, praedo grassetur ".

34. Et nota, quod videtur beatus Ioannes hic militare officium approbare, cum tamen videatur repugnare mandatis, quibus praecipitur, ut nullo modo se vindicet quis nec propellat iniuriam: immo dicitur Matthaei quinto : " Qui te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe ei et alteram ". - Et ideo nota, quod usus militiae potest esse licitus et illicitus: ad licitum autem oportet quod concurrat conveniens persona et causa: persona scilicet indicentis bellum, in qua requiritur, quod habeat potestatem: item persona agentis bellum, quae debet esse laicus et saecularis, non clericus vel religiosus: item persona patientis, quae talis sit insolentiae, ut per bellum sit compescenda. - Causa autem conveniens est, cum est pro tutela patriae, vel pacis, vel fidei. Quando ergo haec concurrunt, tunc licitum est militare; sed quando deficit aliquid horum, utpote quia defectus est ex parte personae, vel causae: utpote cum clericus, vel vir religiosus, qui debet esse perfectus, vult bellum gerere, vel quando propter gloriam hominum, vel vindictam: tunc est illicitum . - Quod autem obiicitur de mandato evangelico, dicendum, quod intelligitur de patientia habenda in animo, non de corporali exhibitione, sicut Augustinus ostendit in Sermone Domini in monte . - Vel die, quod illud dictum est perfectis, quorum non est " vinci a malo, sed vincere in bono malum "; dictum etiam subditis, non praelatis vel principibus et eorum officialibus, quia, cum ipsi sint ministri legis, non ipsi puniunt vel occidunt, sed lex.

Frwdiwtio Ioannis commendatur leonndo quoad audientiam Christi tripliciter.

35. (Vers. 13.). Existimante autem populo etc. Commendato est praedicatio Ioannis in comparatione ad exigentiam populi; hic secundo commendatur in comparatione ad excellentiam Christi in hoc, quod gloriam Christo debitam non usurpat. Unde sicut supra administrabat doctrinam sanam, ita hic vitat gloriam non suam. Ad quod explicandum tria introducuntur: primum est falsitatis existimatio in plebe ; secundum est veritatis confessio in Ioanne; tertium est sublimitatis commendatio in Salvatore.

Quantum ad existimationem falsitatis in plebe dicitur: Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis, existimatione falsa et cogitatione erronea de Ioanne, ne forte esset Christus, in Lege scilicet promissus: nec tantum existimantibus, sed etiam querentibus exterius, Ioannis primo : "Miserunt ludaei ab Ierosolymis sacerdotes et levitas ad Ioannem, ut interrogarent eam: Tu quis es"? Et hoc, quia suspicabantur, eum esse Christum: unde supra primo: " Quis, putas, puer iste erit"? Non autem debebant eum existimare Christum, sed eius ministrum, secundum illud primae ad Corinthios quarto: "Sic nos existimet homo ut ministros Christi " etc. Et ideo in tali cogitatione errabant: unde Beda : " Mira caecitas Indaeorum, quod in Ioanne sponte credebant, hoc in Salvatore tantis signis et virtutibus approbato, et etiam ipso Ioanne attestante, non credunt ". Unde non immerito "caeci et duces caecorum " vocantur, Matthaei decimo quinto, qu " ponebant tenebras lucem et lucem tenebras "; unde Ioannis primo: "Non erat ille lux ".

36. (Vers. 16.). Quantum ad veritatis confes sionem. in Ioanne subditur: Respondit Ioannes, di eens omnibus, id est publice, quia omnes erraban:t Ego quidem aqua baptizo vos, et " tantum, sicut dicit Ambrosius , corpora tingo"; ac per hoc non sum salvator animarum, quem vos me arbitramur esse. Unde ipse dixit Ioannis primo: " Super quem videris Spiritum sanctum descendentem et manentem hic est, qui baptizat in Spiritu sancto ". Unde cuti quaereretur a Iudaeis, quis esset, secundum quod dicitur Ioannis primo , "confessus est et non nega vit, et confessus est: Quia non sum ego Christus". Et ideo poterat dicere illud secundae ad Corinthios duodecimo: "Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me".

37. Et nota, quod est baptismus (luminis, flaminis et sanguinis. Baptismus fluminis est duplex: quidam in aqua tantum, ut beati Ioannis: Actuum decimo nono : "In quo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate "; quidam in aqua et Spiritu, ut baptismus Christi: Ioannis, tertio: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto" etc. - Baptismus flaminis: quidam in dono gratiae; Actuum primo . " Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto"; quidam in verbo doctrinae: Canticorum quarto: " Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro ", per quas praedicatores intelligimus: et Ioannis decimo quinto: "Vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis ". - Baptismus sanguinis: quidam in tribulatione: Isaiae quarto : " Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion et sanguinem Ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris"; quidam in morte: Lncae duodecimo : " Baptismo habeo baptizari et quomodo coarctor, usque dum perliciatur ".

38. Quantum autem ad commendationem sublimitatis in Salvatore subditur: Venitautem fortior

me etc. Commendat antem Ioannes Christum quantum ad mysterium incarnationis, quantum ad Sacramentum reparationis et quantum ad iudicium retributionis. In primo est nostrae salutis initium; in secundo, incrementum ; in tertio, complementum. Quantum autem ad mysterium incarnationis dicit: Venit autem fortior me , fortior, dignior et excellentior; Isaiae nono: " Vocabitur nomen eius Admirabilis ", quia, primae ad Corinthios primo, "quod infirmum est Dei fortius est hominibus "; et hoc quidem non modicum, sed incomparabiliter: propter quod subditur: Cuius non sum dignus soluere corrigiam calceamentorum eius. Ad litteram potest hoc esse, ut tantum se humiliet, quod non sit dignus servire ei in humillimo ministerio: unde etiam Matthaei tertio : Cuius non sum dignus calceamenta portare ". - Vel spiritualiter per calceamentum intelligitur humana natura assumta, secundum illud Psalmi : " In Idumaeam extendam calceamentum meum ". Per corrigiam intelligo ipsam unionem. Est ergo sensus secundum Bedam: Cuius non sum dignus etc., " id est incarnationis mysterium explicare ", quia dicitur Apocalypsis quinto, quod " nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula eius nisi solus Agnus.". - Aliter intelligitur tertio modo sic: Non sum dignus etc., id est evangelicam predicationem per mundum portare: unde Beda " Calceamentum nuptiale est evangelica praedicatio, qua calceati fuerunt Apostoli"; ad Ephesios sexto: " Calceaii pedes in praeparatione Evangelii pacis - Aliter etiam exponitur quarto modo, ut sit sensus: Non sum dignus soluere, id est, ipsum secundum morem Legis discalceare et uxorem eius mihi copulare: unde Ioannis tertio : "Qui habet sponsam sponsus est: amicus autem sponsi stat ; etc. - Sed secundum primum sensum maius videtur habere testimonium, in quo mira exprimitur beati Ioannis humilitas, ut, cum reputetur a Deo maximus, ipse reputet se minimum, secundum illud Ecclesiastici tertio : " Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam ".

39. Quantum ad Sacramentum reparationis subditur.- Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto: Actunm primo : " Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto"; alioqui, " nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei "; et hoc quidem erit interius. Et igni, hoc dicitur quantum ad signum exterius: de quo dicitur Actuum secundo , quod " apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis"; et hoc, quia Spiritus sancti amor recte per ignem designatur, secundum quod dicitur infra duodecimo : "Ignem veni mittere in terram " etc. - Vel igni, scilicet tribulationis purificante a sequela peccati, secundum illud Sophoniae tertio : " In igne zeli mei devorabitur omnis terra ". - Vel igni, scilicet purgatorio, in quo purgabitur scoria peccati; primae ad Corinthios tertio: "Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem". - Vel in igne tentationis: Psalmus: " Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas ".

40. (Vers. 17.). Quantum ad iustitiam retributionis subdit: Cuius ventilabrum in manu eius. Hic autem iustitia retributionis commendatur quantum ad tria, scilicet quantum ad iudicium discretivum meritorum, quantum ad praemiationem bonorum et quantum ad punitionem reproborum.

Quantum igitur ad iudicium discretivum dicitur: Cuius ventilabrum in manu eius. Hoc dicit quantum ad potestatem iudiciariam, qua discernuntur boni a malis, sicut per ventilabrum purgantur frumenta a scoriis: leremiae decimo quinto : " Dispergam eos ventilabro in portis terrae. Et dicitur in manu, id est plenaria potestate, secundum illud Ioannis quinto : " Pater omne iudicium dedit Filio "; et ideo dicitur primae Petri quinto: " Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis "; Malachiae tertio: " Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus eius"? Et quoniam potestatis iudiciariae est sequestrare bonos a malis, ut bonos glorificet et malos affligat: ideo quantum ad discretionem et sequestrationem dicitur: Et purgabitaream suam: Ioel ultimo: " Mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram, et Dominus commorabitur in Sion". Quia boni permixti sunt modo malis occultis; ideo dicitur in Psalmo: "Ab occultis meis munda me ", in persona Ecclesiae. Hoc fiet, quando implebitur illud Isaiae vigesimo sexto:" Tollatur impius, ne videat gloriam Dei"; et alibi: " Foris canes, venefici,

impudici et idolis servientes . - Et nota, quod Ecclesia militans intelligitur per areolam propter arctitudinem humilitatis: Canticorum sexto : " Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum "; sed per aream propter latitudinem caritatis: Iudicum sexto: " Ponam hoc vellus in area " etc. Haec mundatur in fine, secundum illud Matthaei decimo tertio: " Sic erit in consummatione saeculi; exibunt Angeli et separabunt malos de medio iustorum ".

41. Quantum autem ad praemiationem bonorum dicitur: Et congregabit triticum in horreum suum: et hoc est, quando Sancti in gloria ad nnum reducentur: Isaiae quinquagesimo sexto : " Haec dicit Dominus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo congregationes ". Et recte electi ratione fructuosi latis comparantur tritico, secundum illud Ioannis duodecimo: " Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit" etc. ; Iob quinto: " Ingredieris in abundantia sepulcrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo".

42. Quantum vero ad punitionem reproborum subditur: Paleas autem comburet igni inexstinguibili. Paleas reprobos vocat, quia sunt materia combustionis : Ieremias vigesimo tertio : "Quid pale ad triticum? dicit Dominus ". Unde Iob vigesim primo: " Erunt sicut paleae ante faciem venti sicut favilla, quam turbo dispergit "; Psalmos "Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipula ante faciem venti ". Et ita paleae sunt in pabului ignis sempiterni, qui nec exstinguitur nec exstii guit, secundum illud Isaiae ultimo : " Vermis et rum non morietur, et ignis eorum non exstingui tur"; et Deuteronomii trigesimo secundo: " Igni succensus est in furore meo et ardebit usque ad in terni novissima ". Haec autem palearum exustio long erit a tritico congregato, quia isti erunt in inferno, boni autem in paradiso, in quo congregabuntur i gloria, quia hic congregati fuerunt in gratia.

43. Propter quod intelligendum, quod triple est congregatio: ad studium veritatis: Ecclesiaste quinquagesimo primo " Appropiate ad me, indocti et congregate vos in domum disciplinae "; ad exo citium virtutis; Ioel secundo: " Canite tnba in Sion sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregatept pulum, sanctificate ecclesiam " etc.; ad praemim felicitatis: Psalmus: "Principes populorum congrrgaii sunt cum Deo Abraham ". - Ad exercitui) virtutis, videlicet in oratione: Actuum quarto " Cum orassent, motus est locus, in quo erant cor gregatim: in praedicatione: Actuum primo: "0portet ex his viris, qui nobiscum sunt congregati., postea: "testem resurrectionis eius nobiscum fiei unum ex istis.: in conversatione: Matthaei decim octavo: "Ubi sunt duo, vel tres congregali in noinine meo, ibi sum in medio eorum ". - Ad studium veritatis ad cognoscendum divina praecepta Deuteronomii quarto : " Congrega ad me univei sum populum, ut audiant sermones meos"; divin Sacramenta: Psalmus: (Congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia";. divina promissa; Genesis penultimo: "Congrega mini ad me, filii Iacob, ut annuntiem quae ventura sunt vobis. - Ad praemium felicitatis per cohaerentiam pacis: Matthaei vigesimo quarto ;

" Mittet Filios hominis Angelos suos "; et postea: " Et congregabunt electos eius a quatuor ventis " etc: per refulgentiam Ituris: Isaiae sexagesimo: " Omnes isti congregati sunt, venerunt tibi "; per consonantiam laudis: Psalmus: " Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo ".

Praedicatio Ioannis commendatur tertio quoad perfidiam tyranni tripliciter.

44. (Vers. 18.). Multa quidem et alia exhortans evangelizabat etc. Supra commendavit praedicationem Ioannis in comparatione ad exigentiam populi et excellentiam Christi ; in hac parte commendat in comparatione ad perfidiam tyranni, in qua laudatur patientia, quia, Proverbiorum decimo nono , " doctrina viri per patientiam noscitur ". In

. hac igitur parte primo introducitur Ioannes exhortans populum obedientem: secundo, corripiens principem praevaricantem: tertio, sustinens adversarium persequentem.

Quantum ergo ad exhortationem populi obedientis dicitur: Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo: sed tamen omnia erant ad bonum ordinata: secundae ad Corinthios sexto : " Adiuvantes exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis" etc. : et primae ad Thessalonicenses secundo: "Exhortatio mea non de errore, aut immunditia nec in dolo, sed sicut probati sumus, ut crederetur nobis Evangelium". Et ideo subditur: Evangelizabat, id est, bona annuntiabat: Isaiae quinquagesimo secundo : " Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedieantis pacem, annuntiantis bona, praedicantis salutem " etc.

45. (Vers. 19.). Quantum ad correptionem principis praevaricantis subditur: Herodes autem tetrarcha, de quo habitum est supra eodem , cum corriperetur ab illo de Herodiade, uxore fratris sui: Matthaei decimo quarto: " Dicebat Ioannes Herodi: Non licet tibi habere eam ". Et de omnibus malis, quae fecit Herodes. Et ita non parcebat ei; Ecclesiastici decimo : "Gloria divitum, honoratorum et pauperum timor Dei est, non despicere hominem iustum pauperem, et non magnificare virum peccatorem divitem ". Unde sibi competit illud quod dicitur de Eliseo Ecclesiastici quadragesimo octavo : "In diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum, nec superavit eum verbum aliquod ". Et quia publice peccabat, publice arguebat, secundum illud primae ad Timotheum quinto 6 ; " Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant ", et hoc quidem audacter: ad Titum secundo: " HAEc loquere et exhortare et argue cum omni imperio ",

46. (Vers. 20.). Quantum ad supportationem adversarii persequentis subditur de Herode: Adiecit et hoc super omnia et inclusit Ioannem in carcere . Et sic verificatum est illud Ecclesiastici tertio: " Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiiciet ad peccandum "; et hoc iusto Dei iudicio: Apocalypsis ultimo: " Qui in sordibus est sordescat adhuc ". Et sic verificatum est illud Amos quinto : " Odio habuerunt corripientem in porta "; sicut Achab Michaeam, tertii Regum ultimo: sicut Sedecias Ieremiam, trigesimo secundo: sicut alius Herodes Petrum, Actuum duodecimo. Propter quod ad Hebraeos undecimo: " Alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, secti sunt" etc.

Tertio, de baptismo et praedicatione Ioannis in singulari quoad duo.

47. Factum est autem, cum baptizaretur etc. Postquam commendavit Evangelista praecursoris praedicationem et officii exsecutionem in generali et speciali , hic commendat in singulari respectu Christi, ad quem principaliter tota praedicatio ordinata fuit. Sicut enim dicit ipse Baptista Ioannis primo : Ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ". Describitur ergo hic spiritualis regeneratio Christi, quae principaliter intenta est in toto capitulo. Habet autem haec pars duas. In prima determinatur Christi regeneratio sacramentalis: in secunda vero, Christi genealogia temporalis, ibi : Et ipse Iesus erat incipiens etc.

Primo, de regeneratione Christi sacramentali duo.

Quantum ad primum duo introducuntur: primum est humiliatio per susceptionem Sacramenti in assumta humanitate: secundum est clarificatio per exhibitionem testimonii a tota Trinitate, ibi : Apertum est caelum etc.

Circa susceptionem Sacramenti in forma servi notandum, quod triplex distinguitur humiliatio in

Christo: prima, respectu populi associantis: se-:unda, respectu ministri baptizantis: tertia, respectu Dei exaudientis.

48. (Vers. 21.). Humiliatio autem respectu populi associatis notatur, cum dicit: Factum est, cum baptizaretur omnis populus. Per populum plebs humilis intelligitur, inter quos Christus humilis esse non dedignatur, quoniam, secundum Psalmum , "excelsus Dominus et humilia respicit ". Ratione cuius humilitatis dicitur infra vigesimo secundo: " Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat ", et illud etiam Ioannis primo dicitur: " Medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis ". Et nota, quod omnis populus idem est, quod multi de populo -quia, infra septimo ", " Pharisaei autem spreverunt consilium Dei in semetipsis, non baptizati baptismo Ioannis" - et sic accipitur Matthaei tertio: " Exibat ad eum omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, ut baptizarentur ab eo".

49. Humiliatio respectu ministri baptizantis notatur, cum dicitur: Et Jesu baptizato, scilicet a Ioanne, quae fuit mira humilitas, ut Dominus vellet baptizari baptismo servi. Unde dicitur Matthaei tertio , quod Ioannes dixit: " Ego a te debeo baptizari et sequitur: " Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam ", id est perfectam humilitatem, qua non tantum superiori et pari, sed etiam inferiori subiecit semetipsum. Baptizatus autem est Christus, non ut sanctificaretur baptismo, sed ut vim regenerativam aquis conferret. Unde Chrysostomus : " Peccatorum remissionem non accepit, sed aquas baptizandis omnibus sanctificavit ". Baptizari etiam voluit, ut aliis exemplum et formam daret, quia, secundum quod dicitur Actuum primo , "coepit Iesus facere et docere"; ut etiam suo baptismo innotesceret, sicut dicitur Ioannis primo: "ut manifestetur in Israel" etc. Baptizatus est etiam, ut baptismum praecursoris approbaret et ostenderet Pharisaeis, quod Ioannis testimonio credendum erat, sicut caelesti: ad quos ait Matthaei vigesimo primo ;

" Baptismus Ioannis unde erat ? E caelo, an ex hominibus "?

50. Humiliatio autem respectu Dei exaudientis notatur, cum dicitur: Et orante, scilicet ad Dominum , secundum illud Psalmi : " Subditus esto Domino et ora eum "; ad Hebraeos quinto: "Preces supplicationesque ad Deum offerens, exauditus est pro sua reverentia". Unde Ioannis undecimo: "Pater , gratias ago tibi, quoniam audisti me ; ego autem sciebam, quoniam semper me audis, sed propter populum, qui astat, dixi, ut credant, quia tu me misisti". In omnibus invenitur Dominus orans, sive in baptismi susceptione, sive in solitudine, sive in praedicatione, sive in miraculorum operatione et passione et Sacramenti dispensatione et animae commendatione, ut ostendat quod infra decimo octavo dicitur: " Oportet semper orare et non deficere".

51. Oravit enim in baptismi susceptione, sicut hic: Et factum est, Iesu baptizato et orante, ut daret formam orandi accedentibus ad baptisma. - In deserti solitudine; infra quinto : "Ipse secedebat in desertum et orabat", ut formam daret contemplantibus. - In praedicatione: infra sexto: " Factum est autem in diebus illis, exiit in montem, ut oraret", ut formam daret praedicatoribus. - In miraculorum operatione: Ioannis undecimo : " Pater, gratias ago tibi" etc., ut daret formam operantibus. - Inpw-sione: Matthaei vigesimo sexto: " Progressus cecidit in faciem suam ", ut formam daret sustinentibus. - In corporis administratione: infra vigesimo secundo " Accepto calice, gratias egit Deo ", ut formam daret sacerdotibus. - In spiritus commendatione: inlra vigesimo tertio: " Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens exspiravit", ut formam daret morientibus. Et sic omnibus est orandum.

52. Apertum est caelum etc. Post humiliationem in susceptione Sacramenti subditur clarificato in exhibitione testimonii: et ut testimonium sit firmum, ideo ostenditur esse trium personarum omni exceptione ma;orum , id est personae Filii et Spiritui sancti et Patris. Adest enim lux, columba et vox: lux ad signandum personam Filii: columba, Spiritus sancti: vox vero est in persona Patris aeterni.

Ad signandum igitur Filii personam dicitur: Apertum est coetum, in qua scilicet apertione fulgor magnus apparuit. Ipse enim Filius dicit de se Ioannis octavo " Ego sum lux mundi "; et Ioannis primo: " Erat lux vera"; et ad Hebraeos primo: "Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius". Dum ergo caeli aperti dant splendorem, verificatur illud Psalmi: "Caeli enarrant gloriam Dei", id est Filii, qui est splendor. - In hoc etiam designatum est, quod virtute baptismi Christi aperitur ianua caeli ad intrandum baptizatis, secundum illud Psalmi : " Notas mihi fecisti vias vilae" etc. Apparuit etiam ipse Filius in natura assumta: ad Titum tertio : " Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris Dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos " etc. usque: " Heredes simus secundum spem vitae aeternae ". Quia enim " nemo ascendit in caelum , nisi qui descendit de caelo ", id est, si non sit membrum Christi, qui descendit: hoc enim non potest esse nisi per Sacramentum regenerationis: ideo in baptismo "aperli sunt caeli ". Et sicut per Adae carnalem generationem clauditur caelum, ita per regenerationem spiritualem aperitur: et sicut propter concupiscentiae ardorem " positus est flammeus gladius ad custodiam ligni vitae ", sicut dicitur Genesis tertio sic per humorem gratiae mitigantis concupiscentiam in baptismo amovetur romphaea, et aperitur porta: Danielis tertio: " Angelus Domini descendit in fornacem et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem ". Et hic est Angelus, de quo Ioannis quinto: "Angelus Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua, et sanabatur unus ".

53. (Vers. 22.). Rursus ad designandam Spiritus sancti personam additur: Descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum; Ioannis primo: (Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat". - Descendit autem in specie columbae ratione significationis, quia, sicut dicit Chrysostomus , (avis ista prae omnibus cultrix est maximae caritatis ". Unde apparuit Christo in perfecto animali, sed discipulis in linguis, ut significetur, quod in Christo fuit secundum omnimodam plenitudinem, in aliis per partes: unde dicitur Ioannis tertio : Non ad mensuram dat Deus spiritum ". Apparuit etiam super discipulos in igne, sed super Christum in columba, quia, sicut dicit Gregorius , " Christus nos per mansuetudinem venit colligere"; et ideo super ipsum apparuit in columba, sed " super discipulos in igne: quos ad consumendam rubiginem peccati contra semetipsos veniebat accendere ". - Et optime competit baptismo apparitio Spiritus sancti in columba propter innocentiam, quam baptismus restituit. In cuius rei signum dicitur Genesis octavo , quod columba post diluvium attulit ramum virentis olivae. Per illud diluvium - sicut dicit Damascenus et primae Petri tertio dicitur: (In quo paucae, id est octo animae; salvae factae sunt per aquam " etc. - intelligitur baptismus: unde per columbam reducentem ad arcam ramum virentis olivae intelligitur innocentia mansuetudinis cum gratia unctionis.

54. Et nota, quod Spiritus sanctus apparuit in triplici specie, scilicet in columba in baptismo: in nube in transfiguratione, infra nono : in igne super discipulos, Artuum secundo. Et respondent haec tribus statibus, ut dicit expositor. Incipientibus enim illabitur ut columba, quia reddit eos gementes et meditantes: Isaiae quinquagesimo nono "Quasi columbae meditantes, gememus"; et trigesimo octavo: " Sicut pullus hirundinis, sic clamabo, meditabor ut columba ". - Proficientibus, ut nuves, quia conamine mentis facit eos.sursum ascendere de virtute in virtutem, usquequo elevet ad caelum, ut videatur Deus deorum in Sion: Psalmus : "Ibunt de virtute in virtutem, videbitur " etc. - Perfectis in igne, quia illos inflammat, ut sursum tendant per desiderii, et etiam ad proximos per beneficium: infra duodecimo: " Ignem veni mittere in terram ". In cuius rei signum dicitur quarti Regum secundo, quod " Elias ascendit in caelum in curru igneo "; de quo igne Threnorum primo: "De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me".

55. Postremo ad signandam personam Patris subditur: Vox de caelo facta est. Et tunc verificatum est illud Psalmi: " Vox Domini super aquas, Deus maiestatis intonuit"; et illud Deuteronomii quarto: " De caelo te fecit audire vocem suam ". Et quod haec vox esset in persona Patris, ostenditur, cum adiungitur: Tu es Filius meus, scilicet unigenitus, ab Aeterno genitus: Psalmus :"Dominus dixit ad me: Filius meus es tu ". Et in hoc perhibuit ei Pater testimonium: Ioannis octavo: " Ego sum, qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater"; unde primae Ioannis quinto: " Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quod testificatus est de Filio suo ". Tu ergo hic discretive accipitur, quia nullus alius: unde Unigenitus dicitur Ioannis primo : "Deum nemo vidit unquam nisi Unigenitus, qui est in sinu Patris", quia, secundum illud Psalmi, "ante luciferum genui te Et quia istum summe diligit, ideo additur: dilectus, per. quem etiam alii odiosi dilipntur: ad Ephesios primo : " Gratificavit nos in dilecto Filio suo "; et iterum ad Colossenses primo: " Transtulit in regnum Filii dilectionis suae ". Et ad maiorem expressionem additur: In te complacuit mihi, omne scilicet, quod placet: et hoc propter perfectissimum nexum amoris, qui est inter Patrem et Filium: Proverbiorum tertio: " Quasi pater in filio complacet sibi "; et ad Colossenses primo: "In ipso complacuit inhabitare omnem plenitudinem, pacificans per sanguinem suum quae in caelis et quae in terris sunt"; et ideo dicitur Ioannis octavo: "Qui misit me mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper".

56. Sic ergo perhibitum est testimonium Christo in voce a Patre, a Spiritu sancto in columba, a Filio in luce: et sic firmum est testimonium, quia "in ore trium testium stare debet omne verbum ". EI sic verificatum est illud primae Ioannis quinto: "Tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum et Spiritus sanctus ". - Et nota, quod Matthaei tertio dicitur de hac voce: " Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui "; sed Marci primo: " Tu es Filius meus dilectus, in te complacui"; Lucae, hic: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi. In his autem non est contrarietas, quia non sonum verborum, sed sententiam exprimunt, sicut dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum . Ideo autem fit differenter, quia vox isis Patris est significativa, quod Christus sit Verbum Patris simillimum et expressivum, et ideo placitissimum . Et quoniam Pater dicit se Verbo in se, dicil et nobis, per quod se aliis declarat, dicit etiam omnia Verbo, quaecumque dicit : et hoc perfectissimum esti et hoc non poterat simplici verbo Evangelista expri mere, licet illa vox caelestis totum hoc insinuaret: ideo Evangelistae expresserunt diversimode, ita quod Matthaeus insinuat complacentiam Patris respectu Verbi, in quantum dicit se in se; et ideo dicit: " In quo mihi complacui"; Marcus respectu Verbi, in quantum Pater Verbo se dicit et complacet aliis, et ideo dicit: " In te complacui "; Lucas respectu Verbi, in quantum Pater Verbo omnia dicit: et ideo addit: In te complacuit mihi, generaliter scilicet, quidquid placet .

Secundo, de genealogia temporali tris.

57. (Vers. 23.). Et ipse Iesus erat etc. Post regenerationem sacramentalem, in qua etiam declaravit generationem Aeternalem, subiungit hic genealogiam temporalem, circa quam tria introducuntur consideranda. Primam est tempus procedentis ad excludendum intellectum phantasticam. Secundam est modus procedendi ad excludendum intellectam carnalem. Tertiam est processionis gradus sive progressos ad fortificandum intellectam fidelem.

Primo igitur insinuat tempus aelatis, ut illi convincantur, qui credunt, Christum veram hominem non fuisse: propter quod dicit: Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, incipiens scilicet aliis se manifestare et praedicare. Quasi dictum est, quia secundum quosdam erat viginti novem annorum et tredecim dies: secandam alios habebat triginta annos et tredecim dies ultra In quo etiam praebuit exemplum, ut nullus debeat docere ante Aetatem adultam, quantamcumque habeat sapientiam: unde Ecclesiastici vigesimo Homo sapiens tacebit usque ad tempus ". Et ideo dicitur Ecclesiastici trigesimo secando: "Adolescens loquere in tua causa vix ". Unde filii Gerson non nisi a triginta annis usque ad quinquaginta numerabatur ad portanda onera tabernaculi, Numerorum quarto. Licet autem ita sit de lege communi, tamen aliquando aliter fit de privilegio speciali, sicut dicitur leremiae primo : " Noli dicere, quia puer ego sum "; et Danielis penultimo, de quo dicitur, quod " suscitavit Deus spiritum pueri iunioris ". Ideo dicitur Sapieotiae decimo, quod " sapientia aperuit os mulorum et linguas infantium fecit disertas"; et in Psalmo: " Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ". Attamen privilegia paucorum non sunt trahenda ad consequentiam , sed nec divinae operationi et gratiae est lex imponenda, quia, sicut dicitur Sapientiae quarto, " cani sunt sensus hominis, et Aetas senectutis vita immaculatam et iterum: " Consummatus in brevi explevit tempora multa ".

58. Deinde describit modum processionis , cum dicit: Ut putabatur filius Joseph: in quo ostendit, quod secundum generationem temporalem non habebat patrem verum, sed putativum, quia de Virgine natus, loseph namque putabant homines eius patrem, secundum quod dicitur infra quarto : " Nonne hic est filius loseph "?

Sed ex hoc videtur, quod genealogia sequens nihil faciat ad Christum secundum veritatem. - Ad quod respondet Beda secundum Hieronymum, quod non est consuetudinis Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo texatur: deinde et loseph et Mariam ex eadem tribu dicit esse generatos, unde ex Lege tenebatur eam accipere ut propinquus. Cuius etiam signum est, quod simul in Bethlehem censentur, sicut habetur supra secundo . Et ideo generationis series in uno pertinet ad alium. - Ex hoc apparet, quod ita parum in Scriptura de Maria fit sermo. Si enim de ipsa non fiat sermo in Christi genealogia propter servandum morem Scripturarum, cum tamen videatur quasi necessarium: multo minus fieri debet circa proprios actus. - Non fit autem sermo de mulieribus in ordine genealogiarum tum propter defectum a parte naturae, quia (femina est vir occasionatus ", tum propter defectum ex parte significantiae, quia non Christum, sed Ecclesiam significat, non superiorem portionem rationis, sed inferiorem, primae ad Corinthios undecimo ; tum propter defectum ex parte officii, quia nec docere nec praesidere eis competit tom propter defectum ex parte remedii, quia ei competit non remediare, sed remediari: tum propter defectum principii, quia " non vir de muliere est, sed mulier de viro "; tum propter memoriam primi peccati: primae ad Timotheum secundo: " Adam non est seductus, sed mulier ". Et hac ratione non fit decursus per mulieres - unde nec est mos in Scripturis, ut sit mentio magna de Maria - et quia Evangelia inceperunt a praecursore, Lucae primo et Marci primo: "Initium Evangelii Iesu Christi" etc., et etiam propter praedictas rationes. Scriptum tamen in veteri testamento fuit, quod esse poterat figura Virginis in aliquibus mulieribus, quae Mariae et Ecclesiae Gguram gesserunt .

59. Tertio adiungit gradus processionum, cum . addit: Qui fuit Heli etc. - Sed huic videtur contrariari illud Matthaei primo , ubi dicitur, quod "Iacob genuit loseph ", qui descendit per Salomonem. Si ergo impossibile est, quod aliquis simul a duobus generetur, aut ista genealogia, aut illa Matthaei est omnino erronea.

Ad cuius rei evidentiam est notandum, quod . Mathat, qui descendit a David per Nathan, et Mathan, qui descendit a David per Salomonem, habuerunt successive unam uxorem, ex qua Mathan genuit Iacob, et Mathat genuit Heli. Et ita Heli et Iacob fuerunt duo fratres uterini. Heli autem, accepta uxore,

mortuus est sine liberis, et ideo secundum Legem Iacob frater eius illam accepit, ut suscitaret semen fratris sui, et ex illa (genuit loseph, virum Mariae ". loseph ergo secundum carnem fuit filias Iacob, qui descendit per Salomonem ; sed secundam Legem fuit Heli, qui descendit per Nathan. Et quoniam ad perfecte scribendam genealogiam Salvatoris oportuit, eam scribi et secundum Legem et secundum naturam: ideo Spiritus sanctus hoc fecit per duos Evangelistas, ita quod per Matthaeum carnalem et per Lucam legalem.

60. Hoc autem non est factum sine causa rationabili. Matthaeus namque prosequitur Christi regnum et humanitatem, secundum quod successit David, et ideo agit de descensu eius ad nostrae carnis susceptionem. Et quia haec fuit primo promissa ipsi Abrahae et repromissa ipsi David, ideo incipit genealogiam Salvatoris ab Abraham descendendo per David et Salomonem, qui successit ei in regno. - Hinc est etiam, quod descendendo solum quadraginta intermedias generationes ponit: quia per illum numerum universitas temporis designatur, secundum quod dicit Augustinus in libro de Concordia Evangelistarum : generatur enim, si denarius ducatur per quaternarium. Vel secundum alium modum.computandi quadraginta duas, secundum quadraginta duas mansiones Aliorum Israel, Numerorum trigesimo tertio :

ita quod Iechonias bis computetur, ad designandum lapidem angularem Christum. Et generatur hic numerus ex senario ducto per septenarium, in quo designatur praesentis temporis status. Et quia Christi generatio secundum carnem est initium Evangelii,. ideo ponitur in principio libri . - Lucas autem prosequitur sacerdotium Christi, per quod in adoptionem filiorum reconciliamur a statu peccati, quod quidem fit per sacramentalem regenerationem: ideo prosequitur filiationem Christi adoptivam vel legalem, ascendendo usque ad Deum: et hoc per septuaginta septem gradus, quia per illum numerum, ut dicit Augustinus , peccatorum universitas designatur: generatur enim per undenarium ductum per septenarium. Ideo etiam genealogiam istam non in principio libri, sed post baptismum Christi ponit. Quoniam igitur "finis imponit necessitatem his quae sunt ad finem "; et Lucas principalis intentionis oculum dirigebat ad Christi sacerdotium, Matthaeus vero ad Christi regnum: hinc est, quod Christi genealogiam aliter atque aliter sunt prosecuti: non modo contrario nec casu fortuito, sed varietate quadam consona et articulari. descripserunt, dirigente eos Spiritu sancto.

61. Ex his apparet causa septiformis differentiae inter Lucam et Matthaeum, scilicet in personis, quia ponunt duplicem modum paternitatis, secundum naturam et Legem: primum Matthaeus, secundum Lucas: primo modo per Salomonem, secundo per Nathan. - In progressu, quia Matthaeus descendendo, Lucas ascendendo, et hoc, quia natura est principium propagandi, sed gratia reducendi. - In modo, quia Matthaeus dicit genuit, Lucas qui fuit: quia ille generationem naturalem, hic denominationem legalem. - In tempore, quia Matthaeus ab exordio, Lucas ab anno trigesimo, quia ille exordium nascendi, hic reconciliandi. - In situ, quia Matthaeus a principio, Lucas a baptismo, quia ille generationem, iste regenerationem principaliter attendit. - In statu, quia Matthaeus usque ad Abraham, Lucas usque ad Deum, quia ille naturam, et iste gratiam, quae filios sanctificat. - In numero, quia Matthaeus in quadraginta duabus generationibus et quadraginta personis, una bis computata, ad designandum universitatem peregrinationis, ad quam descendit: Lucas septuaginta septem, per numerum transgressionis, quam Christus per baptismum expiavit.

62. Spiritualiter notandum, quod omnia nomina, quae exprimuntur in genealogia Salvatoris, aliquod mysticum important, quod valeat ad salutem. Propter vitandum tamen fastidium et curiositatem attendenda sunt Ioca dumtaxat insignia et principalia in his gradibus designata, scilicet primus, septimus, decimus, decimus septimus, septuagesimus, septuagesimus sextus - et ultimus. Et ita septem loca insignia, ita quod in primo est nostrae salutis initium, in ultimo complementum, in intermediis profectus incrementum.

63. Primo loco ponitur Iesus, qui interpretatur salvator, quia salvat et liberat a servitute peccati : Matthaei primo : " Et vocabis nomen eius Iesum ; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ". Et hoc est initium nostrae salutis, a malo recedere: Psalmus: " Quis est homo, qui vult vitam et diligit dies videre bonos " ? " Diverte a malo " etc. - Septimo loco lanne, qui interpretatur dextera, quia, peccato remisso, transferimur de sinistra ad dexteram: ad Colossenses primo : " Eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit nos in regnum filii dilectionis", id est de sinistra ad dexteram: Matthaei vigesimo quinto: " Statuet agnos a dextris suis, haedos vero a sinistris ". - Decimo loco Amos, qui interpretatur onerans, quia, translati ad gratiam, invitamur ad onera legis portanda: Matthaei undecimo : " Venite ad me omnes" etc. "Tollite iugum meum super vos" etc.; de quo iugo et onere dicitur Threnorum tertio: " Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua ". - Decimo septimo loco Ioseph, qui interpretatur augmentum , quia servando et portando onus legis augmentamur in gratia: ad Ephesios quarto : " Veritatem facientes in caritate, crescamus in illo " etc.: ad Colossenses primo: " Ambuletis digne Deo, per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes ". --Septuagesimo loco Henoch, qui interpretatur dedicatio, quia proficiendo in merito et caritate pervenimus ad mentis quietem, in qua habitat Deus sicut in templo dedicata: Ioannis decimo quarto : "Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ". Et hic sursum fertur in caelum per contemplationem sicut Henoch, de quo Genesis quinto : " Ambulavit cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus "; et Sapientiae quarta:

"Placens Deo " etc. - Septuagesimo sexto loco Adam, qui interpretatur homo, quia perfectio quietis et contemplationis reformat in nobis imaginem Dei, ad quam factus est homo: Genesis primo : " Faciamus hominem ad imaginem " etc. Hanc reformat contemplatio: secundae ad Corinthios tertio: " Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem "; et postmodum: " Licet is qui de foris est, noster homo corrumpatur " etc. - Postremo loco subiungitur Deus, ad quem tendimus, in quo est quies et finis omnium laborum: Ioannis decimo septimo : " Haec est autem vita Aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Iesum Christum " etc.: et primae ad Corinthios decimo quinto: " Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem"; et post: " Ut sit Deus omnia in omnibus ". Nunc enim est verum illud quod dicitur primae ad Corinthios undecimo : " Omnis viri caput est Christus, caput vero mulieris, vir, caput vero Christi, Deus"; nunc verum est illud aliud, quod dicitur primae ad Corinthios tertio: "Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei". "Quoniam ergo ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi Deo aeterno et vivo omnis honor et gloria in saecula saeculorum. Amen ".