IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Quod unum est principium, non plura. " Creationem rerum insinuans Scriptura, Deum esse Creatorem initiumque temporis atque omnium visibilium vel invisibilium creaturarum, in primordio sui ostendit dicens : In principio creavit Deus coelum et terram. " His etenim verbis Moyses, Spiritu Dei afflatus, in uno principio a Deo Creatore mundum factum refert, " elidens errorem quorumdam, plura sine principio fuisse principia opinantium. " Plato namque tria initia existimavit, Deum scilicet et exemplar et materiam, et ipsam increatam sine principio, et Deum quasi artificem, non creatorem. " Creator enim est qui de nihilo aliquid facit.
Et creare proprie est de nihilo aliquid facere, facere vero non modo de nihilo aliquid operari, sed etiam de materia. Unde et homo vel Angelus dicitur aliqua facere, sed non creare, vocaturque factor sive artifex, sed non creator. Hoc enim nomen soli Deo proprie congruit, qui et de nihilo quaedam et de aliquo aliqua facit. Ipse est ergo creator et opifex et factor, sed creatoris nomen sibi proprie retinuit, alia vero etiam creaturis communicavit. In Scriptura tamen saepe creator accipitur tanquam factor, et creare sicut facere, sine distinctione significationis. Quod hoec verba, scilicet agere et facere, et hujusmodi, non dicuntur de Deo secundum eam rationem qua dicuntur de creaturis.
Verumtamen sciendum est, haec verba, scilicet creare, facere, agere, et alia hujusmodi de Deo non posse dici secundum eam rationem, qua dicuntur de creaturis. Quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi intelligimus inesse, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis solet accidere, sed ejus sempiternae voluntatis novum aliquem significamus effectum, id est, aeterna ejus voluntate aliquid noviter existere. Cum ergo dicitur aliquid facere, tale est, ac si dicatur, juxta ejus voluntatem vel per ejus voluntatem aliquid noviter contingere vel esse ut in ipso nihil novi contingat, sed novum aliquid, sicut in ejus aeterna voluntate fuerat, fiat sine aliqua motione vel sui mutatione. Nos vero operando mutari dicimur, quia movemur ; non enim sine motu aliquid facimus. Deus ergo agere vel facere aliquid dicitur, quia causa est rerum noviter existentium, dum ejus voluntate res novae esse incipiunt, quae ante non erant, absque ipsius agitatione: ut actus proprie dici non queat,
cum videlicet actus omnis in motu consistat, in Deo autem motus nullus est. Sicut ergo ex calore Solis aliqua fieri contingit, nulla tamen in ipso vel in ejus calore facta motione vel mutatione, ita ex Dei voluntate nova habent esse sine mutatione auctoris, qui est unum, et solum et principium omnium. Aristoteles vero duo dixit principia, scilicet materiam et speciem, et tertium operatorium dictum ; mundum quoque semper esse et fuisse.
Quod Catholicum est docet.
Horum ergo et similium errorem Spiritus sanctus evacuans, veritatisque disciplinam tradens, Deum in principio temporum mundum creasse et ante tempora aeternaliter extitisse significat, ipsius aeternitatem et omnipotentiam commendans; cui voluisse, facere est, quia, ut praediximus, ex ejus voluntate et bonitate res novae existunt. " Credamus igitur, rerum creatarum coelestium vel terrestrium, visibilium vel invisibilium causam non esse nisi bonitatem Creatoris, qui est Deus unus et verus. Cujus tanta est bonitas, ut summe bonus beatitudinis suae, qua aeternaliter beatus est, alios velit esse participes: quam videt et communicari posse et minui omnino non posse. Illud igitur bonum, quod ipse erat et quo beatus erat, sola bonitate, non necessitate aliis communicari voluit, quia summe boni erat prodesse velle, et omnipotentissimi nocere non posse. "
Quare rationalis creatura facta sit ?
" Et quia non valet ejus beatitudinis particeps existere aliquis, nisi per intelligentiam, quae quanto magis intelligitur, tanto plenius habetur ; fecit Deus rationalem creaturam, quae summum bonum intelligeret et intelligendo amaret et amando possideret ac possidendo frueretur. Eamque hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret nec corpori uniretur, scilicet Angeli, pars corpori jungeretur, scilicet animae. Distincta est itaque rationalis creatura in incorpoream et corpoream ; et incorporea quidem Angelus, corporea vero homo vocatur, ex anima rationali et carne subsistens. Conditio ergo rationalis creaturae primam causam habuit Dei bonitatem. "
Quare creatus sit homo vel Angelus ?
" Ideoque si quaeratur, quare creatus sit homo vel Angelus, brevi sermone responderi potest: propter bonitatem ejus. Unde Augu stinus in libro de Doctrina Christiana : Quia bonus est Deus, sumus ; et inquantum sumus, boni sumus ".
Ad quid creata sit rationalis creatura?
" Et si quaeritur, ad quid creata sit rationalis creatura, respondetur: ad laudandum Deum, ad serviendum ei, ad fruendum eo: in quibus proficit ipsa, non Deus. Deus enim perfectus et summa bonitate plenus nec augeri potest nec minui. Quod ergo rationalis creatura facta est a Deo, referendum est ad Creatoris bonitatem et ad creaturae utilitatem. "
Brevissima responsio cum quoeritur, quare vel ad quid facta sit rationalis creatura ?
" Cum ergo quaeritur, quare vel ad quid facta sit rationalis creatura, brevissime responderi potest : propter Dei bonitatem, et suam utilitatem. Utile nempe ipsi est servire Deo et frui eo. Factus ergo Angelus sive homo propter Deum dicitur esse, non quia Creator Deus et summe beatus alterutrius indiguerit officio, qui bono rum nostrorum non eget, sed ut ser viret ei ac frueretur eo, cui servire regnare est. In hoc enim proficit serviens, non ille cui servitur. "
Sicut factus est homo ut serviret Deo, sic mundus ut serviret homini.
" Et sicut factus est homo propter Deum, id est, ut ei serviret, ita mundus factus est propter hominem, scilicet ut ei serviret. Positus est ergo homo in medio, ut et ei serviretur et ipse serviret, ut acciperet utrinque, et reflueret totum ad bonum hominis, et quod accepit obsequium, et quod impendit. Ita enim voluit Deus sibi ab homine serviri, ut ea servitute non Deus, sed homo serviens juvaretur ; et voluit, ut mundus serviret homini, et exinde similiter juvaretur homo. Totum igitur bonum hominis erat, et quod factum est propter ipsum, et propter quod factus est ipse. Omnia
enim (ut ait Apostolus) nostra sunt, scilicet superiora et aequalia et inferiora. Superiora quidem nostra sunt ad perfruendum, ut Deus-Trinitas,aequalia ad convivendum, scilicet Angeli, qui, etsi modo nobis superiores sint, in futuro erunt aequales; qui et modo nostri sunt, quia ad usum nobis sunt, sicut res dominorum dicuntur esse famulorum, non dominio, sed quia: sunt ad usum eorum. Ipsique Angeli in quibusdam Scripturae locis nobis servire dicuntur, dum propter nos in ministerium mittuntur. "
Quomodo dicitur aliquando in Scriptura, homo factus est propter reparationem Angelici casus ? De homine quoque in Scriptura interdum reperitur, quod factus sit propter reparationem angelicae ruinae. Quod non ita est intelligendum, quasi non fuisset homo factus, si non peccasset Angelus; sed quia inter alias causas, scilicet praecipuas, haec etiam nonnulla causa extitit. Nostra igitur sunt superiora et aequalia; nostra etiam sunt inferiora, quia ad serviendum nobis facta.
Quare ita homo sit institutus, ut anima sit unita corpori ?
Solet etiam quaeri, cum majoris dignitatis videretur esse anima, si absque corpore permansisset, cur unita sit corpori? Ad quod primo dici potest : quia Deus voluit, et voluntatis ejus causa quaerenda non est. Secundo autem potest dici, quod ideo Deus voluit,
eam corpori uniri, ut in humana conditione ostenderet novum exemplum beatae unionis, quae est inter Deum et spiritum, in qua diligitur ex toto corde, et videtur facie ad faciem. Putaret enim creatura, se non posse uniri Creatori suo tanta propinquitate, ut cum tota mente diligeret et cognosceret nisi videret spiritum, qui est excellentissima creatura tam infimae, id est, carni, quae de terra est, in tanta dilectione uniri, ut non valeat arctari ad hoc, ut velit eam relinquere, sicut Apostolus ostendit dicens : Nolumus corpore expoliari, sed supervestiri; per quod ostenditur, spiritum creatum Spiritui increato ineffabili amore uniri. " Pro exemplo ergo futurae societatis, quae inter Deum et spiritum rationalem in glorificatione ejusdem perficienda erat, animam corporeis indumentis et terrenis mansionibus copulavit, luteamque materiam fecit ad vitae sensum vegetare, ut sciret homo, quia, si potuit Deus tam disparem naturam corporis et animae in foederationem unam et in amicitiam tantam conjungere, nequaquam ei impossibile futurum, rationalis creaturae humilitatem, licet longe inferiorem, ad suae gloriae participationem sublimare. Quia ergo pro exemplo rationalis spiritus in parte usque ad consortium terreni corporis humiliatus est, ne forte in hoc nimis de pressus videretur, addidit Dei providentia, ut postmodum cum eodem corpore glorificato ad consortium illorum qui in sua permanserunt puritate, sublimaretur, ut quod minus ex dispensatione Creatoris sui acceperat conditus, postmodum per gratiam ejusdem acciperet glorificatus. Sic ergo Conditor noster Deus rationales spiritus varia sorte pro arbitrio voluntatis suae disponens, illis, quos in sua puritate reliquerat, sursum in coelo mansionem: illis vero, quos corporibus terrenis sociaverat, deorsum in terra habitationem constituit; utrisque regulam imponens obedientiae, quatenus et illi ab eo ubi erant, non caderent, et isti ab eo ubi erant, ad id ubi non erant, ascenderent. Fecit itaque Deus hominem ex duplici substantia, corpus de terra fingens, animam vero de nihilo faciens. " Ideo etiam unitae sunt animae corporibus, ut in eis Deo famulantes majorem mereantur coronam.
Post sacramentum Trinitatis, de creatura tripartita agendum est, et prius de digniori, id est, Angelica.
Ex praemissis apparet, rationalem creaturam in angelicam et humanam fuisse distinctam, quarum altera tota est spiritualis, id est, angelica ; altera ex parte spiritualis et ex parte corporalis, id est, humana. Cum itaque de his tractandum sit, scilicet de spirituali et corporali creatura et de rationali et non rationali, primo de rationali et spirituali, id est, de Angelis agendum videtur, ut a contuitu Creatoris ad cognitionem creaturae dignioris ratio nostra intendat: deinde ad considerationem corporeae tam illius quae est rationalis, quam illius quae non est rationalis, descendat, ut Trinitatis increatae Sacramentum tripartitae creaturae eique concretorum atque contingentium sequatur documentum.
(Finis textus Magistri.)