IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Contra tertium articulum, animam non potuisse infici a carne vel semine ostenditur, et contra tres articulos, esto, quia si Adam peccando infecit suam carnem, idem erit de aliis, et sic quo remotior ab Adamo quis generatur, eo gravius erit originale. Impugnat etiam dictum quartum Henrici.
Circa tertium articulum est dubium, qualiter ergo causet istam infectionem animae? Si enim anima causavit illam infectionem in carne, et ex carne causatur in anima, utraque causa est aequivoca suo effectui, et videtur quod totalis, et difficile videtur salvare circulationem in causis aequivocis totalibus. Difficile etiam erit salvare illum modum quo voluntas, quae est potentia mere immaterialis, transmutetur immediate a corruptibili ; et cum intellectus non ponatur immediate posse transmutari a phantasmate, nisi virtute intellectus agentis, sequitur quod intellectus sit immaterialior quam voluntas. Videtur etiam sequi quod istud peccatum primo sit in essentia, quia essentia primo perficit carnem; sed consequens est falsum, quia in essentia ut essentia, non videtur esse culpa formaliter.
Contra omnes tres articulos, est unum dubium commune, quare scilicet potuit primus homo actu suae voluntatis inficere carnem suam, quin secundus et tertius post eum possit similiter. Et ita cum multi patres intermedii peccaverunt mortaliter, semper caro seminata est magis et magis infecta, quod videtur absurdum, quia non omnis modo genitus pronior est ad inordinate delectandum, quam quicumque antiqui prius geniti: tum etiam quia videretur sequi quod peccatum originale intenderetur, quamvis enim si ponatur peccatum originale privatio totalis, non recipiat magis et minus, tamen si ponatur curvitas vel concupiscentia, secundum illam opinionem, illa potest esse major vel minor.
Contra quartum articulum est dubium, quia peccatum non dimittitur formaliter, nisi illud quod est formale in peccato deleatur, non illud quod est materiale; debitum autem justitiae originalis non est formale in peccato originali, non enim fuit debitum in statu innocentiae, nisi quia habens eam, debuit eum; igitur non videtur formaliter remitti, nisi tollatur illa deformitas vel carentia, aut in se, aut saltem per habitum aliquem aequivalentem habitui hujus privationis.