IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Rejicit tempus discretum ut superfluum, et sic ait motum Angeli mensurandum tempore communi. Et ad quaest, resolvit contra Henricum,Angelum non posse se movere in instanti, ita ut simul ubi intermedia occupet, bene tamen, si talia ubi intermedia non occupet, de quo quaest, seq.
Dico ergo ad quaestionem, (a) quod quia pluralitas, non est ponenda sine necessitate, et non est necessitas, quare debeat poni tempus discretum mensurans motum Angeli, nam quidquid salvatur per illud tempus discretum, salvabitur etiam per tempus continuum in communi, sicut enim oportet eos dicere, quod si transeat in instanti, non potest immediate habere alium transitum instantaneum, ita potest poni si transeat instantanee in instanti temporis continui, ita quod licet post illud instans possit habere motum continuum in tempore habito, non tamen potest habere transitum instantaneum immediatum ; non ergo est inconveniens ponere Angelum, inquantum participat conditionem corporalem, id est, quae potest esse ejusdem rationis aliquo modo in ipso, etetiam in corpore,quod etiam participet mensuram corporis aliquo modo. Inquantum autem movetur localiter, participat ubi, quod est conditio, et passio corporalis aliquo modo ejudem rationis in ipso et in corpore ; ergo etiam potest mensurari mensura primi corporis moti.
Et si objicias (b) quod potest moveri stante caelo ; ergo non oportet motum ejus esse in tempore.
Respondeo, (c) ita stante caelo, poterit Petrus post resurrectionem ambulare, et tamen ista ambulatio non fingetur esse in tempore quodam alio a communi tempore nostro continuo. Similiter etiam non existente primo motu caeli, mensuratur quidem quies ipsius motus caeli potentialiter (sicut dictum est prius) tempore illo quo motus primus mensuraretur, si esset positive et actualiter, et in illo tempore potentiali potest mensurari motus alius tunc actualiter existens, ita quod non est necesse mensuratum a motu primi caeli dependere in esse, vel essentia a motu illo, sicut fuit motus sub tempore Josue, stante caelo, quia mensuratio ista quanti per quantum, ut aequalis per aequale, non est per aliquid, a quo mensuratum essentialiter dependeat, sicut est mensuris quidditativis, sed tantum sufficit, quod motus iste, quando est, possit distincte cognosci secundum quantitatem suam ex cognitione distincta temporis, et hoc vel actualis vel potentialis; et ita dico, quod quando iste motus caeli non erit, poterit tamen alius motus mensurari per tempus hujus motus primi caeli, inquantum scilicet motus ille posset fieri cum tanta parte illius motus si esset, et nunc est cum tanta parte quietis cum quanta pars motus posset esse.
(d) Hoc ergo supposito, quod non est necesse ponere pro motu
Angeli aliam mensuram a tempore communi, cum quaeritur, utrum possit mutare vel moveri in instanti ? Dico, quod dupliciter potest intelligi mutatio, et potest dici duplex mutatio : Una includens realitatem motus; alia praecise includens realitatem termini motus.
Exemplum hujus est, quod istud mutatur ab A ubi usque ad B ubi, potest intelligi dupliciter: Vel quod simul habeat omnia ubi intermedia, sicut haberet, si praecise moveretur successive ; vel quod illa mutatione praecise haberet ultimum ubi, sicut haberet, si illa mutatio esset ultimus terminus motus. Primo modo contradicendo secundae opinioni, non video qualiter Angelus virtute naturali potest mutari vel moveri in instanti, quia non videtur quod virtute sua naturali potest habere plura ubi aequalia.
Secundo modo, non videtur inconveniens, quin posset mutari in instanti, quia quod terminus motus non statim inducatur, hoc est ex imperfectione virtutis ipsius moventis, quae imperfectio non est attribuenda Angelo, nisi aliqua necessitas appareret, quia dignificanda est natura, quantum apparentia permittunt.
(e) Ad argumentum in oppositum dico, quod illa consequentia . Philosophi tenet ex hoc, quod in antecedente includitur mensuram esse divisibilem per hoc, quod ponitur in eo. In quacumque autem mensura divisibili potest aliqua virtus aliquid facere, major potest facere in minori ; sed in isto antecedente, Angelus mutatur in indivisibili, non includitur esse divisibile. Haec igitur consequentia: movetur in instanti, igitur aliquid potest moveri in minori, tenet non tantum ex propositionibus veris et ex natura rei, sed ex aliqua falsa, quae includitur in illo antecedente, est enim ista vera ex natura rei, quidquid causat aliqua virtus in mensura divisibili, major virtus potest hoc causare in mensura minori ; sed minor, quae erit ibi sumenda sub illa majori vera, non est vera ex natura rei, sed tantum ex hypothesi ista, videlicet quod motus est in instanti. Si autem dicatur Angelum mutari in instanti, et per hoc debeat inferri, quod aliqua virtus debeat ipsum mutare in minori quam in instanti; minor, quae ibi erit sumenda sub majori illa vera, non erit vera ex natura rei, nec ex hypothesi, et ideo consequentia non valet. Et ex hoc patet, quod multae consequentiae enthymematicae tenent non praecise virtute alicujus verae subintellectae, sed quandoque virtute alicujus falsae subintellectae, dum tamen includatur in antecedente.