IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat dietam sententiam probans gratiam subjectari in potentia. Primo, quia est idem cum gloria, vel dispositio ad eam. Secundo, omnis satiatio est per actus. Tertio, alias anima in via esset beata. Quarto, (est secundum apud Scotum) non perficit animam, ut inderminata est ad omnes actus, sed ut determinata ad unius potentiae, scilicet voluntatis, alias posset in actum meritorium ante omnem voluntatis actiriv; resolvit hanc partem esse tenendam, addens alias duas rationes.
Contra istam (c) positionem arguitur dupliciter : Primo, quia cum gratia sit idem realiter cum gloria, vel per se sit dispositio ad
6am, sequitur quod per se sit in eodem subjecto, in quo est beatitudo: beatitudo autem non est per se in essentia, sed in potentia ; ergo, etc.
Respondetur quod beatitudo principaliter est in essentia, et redundat mediante illa in potentias, secundum quod sunt capaces ejus, secundum magis et minus, prius et posterius. Primo modo, anima est deiformis, sicut carbo ignitus ex speciali illapsu Dei.
(d) Contra, ergo circumscriptis potentiis, posset anima esse beata per se, et ita esset beatitudo, non in aliquo actu secundo, neque etiam in attingendo objectum ultimum, nam non attingitur objectum (ut objectum) nisi per actum secundum, qui convenit animae, ut est potentia.
Item, beatitudo non est, nisi quia satiat et quietat beatum: haec quietatio non potest esse nisi per conjunctionem ad objectum beatificum: conjunctio autem non est nisi per actum aliquem, qui tantum est potentiae, et haec est sententia Philosophi ponentis, quod beatitudo est in actu.
(e) Praeterea, si beatitudo poneretur in essentia, cum ejusdem rationis sit gratia in essentia, in via, et in patria, ergo nunc anima esset beata, licet minus quam in patria ; consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia nunc habet actum primum ejusdem rationis (per te) cum isto, in quo est essentialiter beatitudo.
Respondetur, quod ita posset argui de actu, sicut de gratia, si esset in potentia, quia ejusdem rationis est actus nunc et tunc. Nec valet instare de actu videndi, et lumine gloriae, quia ista per se non pertinent ad gloriam ; ergo, etc.
Dico, quod argumentum de actu primo, concludit quod nunc esset anima beata, licet minus quam tunc, non autem si ponatur beatitudo in actu secundo, etiam diligendi, quia ille non est ejusdem rationis in via et in patria. Si enim intellectio sit per se causa partialis respectu volitionis, sicut dicit tertia opinio, in quaest. praecedente, sequitur quod visio et cognitio aenigmatica, (quae sunt intellectiones alterius rationis) possint concurrere ad volitionem simpliciter alterius rationis; et haec fuit una ratio facta superius pro tertia opinione quia idem objectum, diversimode cognitum, potest diligi diversis actibus, etiam secundum speciem.
Si autem sustineatur quod voluntas sit tota causa volitionis et fruitionis, tunc difficilius est salvare, quod beatitudo principalius consistat in fruitione;illud enim a quo distinguitur formaliter perfectum ab imperfecto, secundum quodimperfecium, dicitur esse perfectius in illo: sed si fruitio in patria et in via sunt ejusdem speciei, quod videtur, si sola voluntas sit causa fruitionis, et objectum est idem, et habitus idem, tunc beatus, secundum quod beatus, distinguitur a non beato per visionem, et non per fruitionem, quae est unius rationis in utroque;ergo visio esset nobilior fruitione. Sustinendo tamen quod voluntas sit tota causa actus sui, potest dici quod causa activa, quae est illumilata ad diversos effectus, concurrentibus illis, quae requiruntur, eo modo quo requiruntur, causat diversa: sicut Sol constringit lutum, et dissolvit glaciem propter diversam dispositionem in
passo: voluntas autem est causa illimitata habens diversas voliliones specie in virtute tua; ideo concurrentibus visione et cognisione aenigmatica, quae sunt diversa specie, et per se requisita ad actum voluntatis, potest voluntas causare diversos actus specie, et sic fruitio specie potest distingui in via et in patria. Praeterea secundo (f), quando aliqua forma est indeterminata secundum virtutem activam ad plura, illud quod praecise respicit unam actionem determinatam, non perficit eam inquantum est indeterminata, sed inquantum est potentia determinata, respectu illius actionis. Exemplum, si anima est indeterminata ad plures actus convenientes sibi, secundum plures potentias, sapientia vel quicumque habitus intellectualis alius non perficit animam inquantum indeterminata, sed praecise inquantum intellectus. Et ratio propositionis est ista, quia si perficeret eam inquantum indeterminata, secundum virtutem activam, ergo aeque posset eam perficere in ordine ad quemcumque actum suum: similiter si perficeret eam praecise in ordine ad determinatum actum, ita perficeret eam, si tantum esset potentia activa determinata ad istum actum, et non indeterminata ad plures: sed gratia tantum perficit animam in ordine ad determinatum actum, id est, meritorium, qui scilicet est solius voluntatis, secundum Anselmum de Concord. Virgin. cap. 4. et alibi frequenter: ergo perficit praecise inquantum est illa potentia, cujus est talis .actus: haec est voluntas, ergo, etc. (g) Confirmatur ista ratio, quia si posset perficere, vel perficeret essentiam animae, ut essentia posset redundare in actum prioris potentiae, scilicet intellectus, et sic actus intellectus, ut praecedit actum voluntatis, posset esse gratificabilis et meritorius ; imo si solus intellectus esset sine voluntate, in essentia illa posset esse gratia et meritum.
Concedi potest conclusio istarum rationum, quia iste habitus qui probatus est esse supernaturalis dist. 17. primi, perficit potentiam animae, et determinatam, scilicet voluntatem, quia in ordine ad objectum determinatum talis potentiae, et etiam actum ; non autem perficit essentiam, quia ipsa ut sic nullum respicit objectum, nec aliquem etiam actum.
Confirmatur per Anselmum de Concord. Virgin. c. 3. Omnis justitia et injustitia est formaliter in voluntate . gratia est quaedam justitia et rectitudo: ergo, etc.
Item, opposita sunt circa idem; gratia et peccatum sunt opposita: sed peccatum est in voluntate, secundum Anselmum ubi prius, igitur et gratia.