IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Seoti, unum Angelum loqui alteri producendo in eo conceptum objecti, de quo loquitur, probatur duabus rationibus: Prima, quia potens efficere aliquid in se, potest idem in quocumque alio ejusdem rationis, approximato. Secunda (et est in fine hujus g) essentia unius Angeli potest partialiter efficere notitiam intuitivam in suo et alieno intellectu, ex d. 3. q. 8. ergo memoria fecunda unius Angeli idem potest totaliter abstractive in suo et alieno intellectu.
Ad quaestionem istam (p) de locutione, primo respondeo, quod Angelus loquitur Angelo, causando in eo conceptum immediate illius objecti de quo loquitur, ad quod pono duas rationes. Prima est talis : Omnis loquens intellectualiter, causaret immediate in eo cui loquitur, de eo de quo loquitur, conceptum si posset ; Angelus autem hoc potest respectu alterius Angeli: ergo, etc. Probatio majoris, quia quodlibet agens naturale statim induceret, si posset, illud quod principaliter intendit, et loquens principaliter intendit exprimere conceptum illi intellectui cui loquitur.
Probatio minoris : illud quod sufficienter est in actu primo, respectu alicujus effectus, potest illum causare in receptivo proportionato approximato. Angelus autem habens notitiam habitualem alicujus objecti, quod sit A, est sufficienter in actu primo, ad causandum intellectionem actualem illius A; e rgo potest illum effectum causare, in quocumque intellectu receptivo illius effectus ; intellectus autem alterius Angeli non concipientis A distincte, receptivus est: ergo in illo intellectu, potest Angelus talis causare talem conceptum. Probatio majoris, (q) quia extrema proportionis activi et passivi, sunt universalissima abstracta a quocumque activo et a quocumque passivo, et ista proportio inest particularibus sub utroque extremo per rationem communem, et per consequens extremis. Probatio minoris, Angelus in se habet actum primum cognoscendi A, et speciem, et quaecumque ponuntur necessaria ad cognitionem, et per consequens per illud, quod habet, potest facere intellectum suum in actu secundo, causando in se intellectionem A sicut effectum: sequitur igitur quod in intellectu alterius passivo, qui est ejusdem rationis cum intellectu suo, potest hoc causare.
Instatur contra rationem, (r) quia non videtur concludere nisi de Angelo et Angelo absolute . sumptis,quia si distent ab invicem, distantia erit impedimentum, propter quod non potest unus agere in alium. Non enim potest distans agere in distans, nisi prius agat in medium: medium autem, non est locutionis Angeli receptivum, nec auditivum Angeli loquentis: ergo, etc. Confirmatur istud (s) per Aristotelem 2. de Anima, ubi vult quod si esset vacuum. nihil videretur, quia species visibilis non posset pertingere ad oculum. Item vult 7. Physic (t) quod movens et motum sint simul, et hoc lo quendo de moto immediato, quod oportet prius moveri a movente, quam moveatur motum mediatum.