IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Rejicit secundum sensum illius opinionis, quia si natura est de se haec, non potest accipere aliquid quo fiat haec et haec ; ideo enim substantia immaterialis non potest recipere quantitatem, quia de se indivisibilis est.
Secundus intellectus videtur destruere seipsum, quia illud quod est de se hoc (illo modo quo expositum est prius aliquid esse de se hoc), est de se cui repugnat per se dividi in plures partes subjectivas: cui etiam repugnat de se esse non hoc, tale per nihil adveniens, potest dividi in plures partes, quia si sibi ex se repugnat dividi, sibi repugnat ex se aliquid recipere, per quod fiat non hoc. Dicere ergo naturam esse de se hanc, secundum intellectum praeexpositum de natura, quae de se est haec, et tamen ipsam posse esse hanc et illam, quocumque alio adveniente, est dicere contradictoria.
Et hoc patet in exemplo posito in illa positione, quia licet substantia materialis non sit ex se divisa in partes ejusdem rationis, tamen ipsa non est de se indivisibilis in partes tales, quia si esset de se indivisibilis, hoc est, repugnaret ei divisio, non posset recipere quantitatem qua formaliter dividitur in tales partes ; quod patet, nam anima quae de se est indivisibilis hoc modo, non potest recipere quantitatem sicut nec partes: videtur ergo deceptio in consequentia hac : non est de se tale, ergo est de se non tale : fallacia con sequentis, vere enim substantia secundum aliquam positionem, non est habens de se partes ejusdem rationis, et tamen non est de se non habens tales partes ejusdem rationis, ita quod repugnat sibi habere partes, quia tunc non posset recipere formaliter per aliquod sibi adveniens, tales partes, et ita natura speciei specialissimae non est de se haec, sicut nec aliquod divisibile ex natura sua est de se hoc, ita quod repugnet sibi de se dividi in parte?, quia tunc non posset recipere aliquod, per quod formaliter competeret sibi talis divisio.
Confirmatur ratio per rationem 3. dist. 1. q.1. 3. artic. 3. libri.