IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Materiam esse entitatem realiter distinctam a forma, quia secundum Philosophum, septem ei conveniunt, quae id evidenter demonstrant, et clare ponuntur in littera.
Dico igitur, (o) quod materia est per se unum principium naturae, ut dicit Philosophus primo Physicor. et 2. Quod est per se causa, ut dicit 2. Physic. et Metaph. Quod est pars alicujus compositi, 7. Metaph. Quod est per se fundamentum, primo Metaph. Quod est per se subjectum mutationum substantialium, quinto Physic. Quod est per se causa compositi, secundo Physic. Quod est terminus creationis: igitur sequitur quod est aliquid, non in potentia objectiva tantum, ut probant omnes rationes supra dictae, sed oportet tunc quod sit in potentia subjectiva existens in actu, vel actus (non curo quodcumque dicatur) secundum quod omne illud dicitur esse actu, vel actus, quod est extra causam suam. Cum enim sit principium et causa entis, oportet necessario quod sit aliquod ens, quia cum principiatum et causatum dependeat a causa sua et a principio suo, si esset nihil vel non ens, dependeret ens a nihilo vel non ente, quod est impossibile.
Praeterea, manet sub terminis oppositis eadem et sub potentiis numero diversis, quae in ipsa corrumpuntur, et est terminus creationis, patet; et secundum hoc est realitas distincta a forma ex eisdem causis, et est quid positivum, quia receptivum formae. Tamen dicitur ens in potentia, quia quanto aliquid habet minus de actu, tanto magis est in potentia; et quia materia est receptiva omnium formarum substantialium et accidentialium,ideo maxime est in potentia respectu earum, et ideo definitur per esse in potentia, secundum Aristotelem. Non enim habet actum distinguentem, vel dividentem, vel receptum, vel informantem et dantem sibi esse specificum, ex quo tamen non est receptivum istius actus per suppositum, et est causa compositi ; non potest esse nihil, quia nihil non est alicujus receptivum.