IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic dicitur Thomas in praesenti dist. dicit quod sit in essentia, et probat per Augustinum, quia ipsa est radix omnium bonorum. Arguit ergo a simili, sicut enim natura est radix omnium potentiarum, et radix omnium operationum, sic cum gratia sit radix omnium bonorum, videtur quod immediate sit in essentia animae. Sed haec ratio parum valet, quia dicitur gratia radix omnium bonorum ex hoc, quod ipsa est principium vel effectivum partiale omnis actus meritorii, vel inclinat potentiam operativam ad actus meritorios, sive elicitos, sive imperatos, ut patet in primo, dist. 17 Et quia ipsa voluntas, est immediatum principium actus meritorii, sequitur quod ipsa gratia debet poni immediate in voluntate, cum voluntas tali habitu utatur ad meritorie agendum, ut patet ubi supra, et sic debet exponi auctoritas Augu -stini. Sequitur ibi: Ibidem etiam, etc. Dicit Thomas quod vita et mors corporalis pertinent ad essentiam animae, nam per unionem animae ad corpus sequitur vita, et per separationem ejusdem sequitur mors.
Si ergo ipsa gratia dicitur vita, quia per ipsam anima vivit spiritualiter, et per separationem ejus dicitur anima mori, sequitur quod debet immediate poni in essentia animae. Dico, quod non est simile de vita spirituali et corporali, nam ex hoc homo spiritualiter vivit, quia habet in se principium ut possit mereri vitam aeternam, et illud est gratia, quia per ipsam omnia opera elicita aut imperata a voluntate concurrente ipsa gratia, dicuntur viva in acceptatione divina, ut patet in 4. dist. 22. et omnia opera ipsa gratia separata simpliciter dicuntur mortua.
(b) Confirmatur. Cum dicit Thomas quod ipsa gratia si esset in potentia animae non daret esse supernaturale, haec est falsa. Cum dicit etiam, quod agere supernaturale est ab esse supernaturali; haec non est vera, quia dictum est in primo, quod licet gratia habeat esse supernaturale, non tamen dat esse supernaturale, imo agit mere naturaliter sic agere, ut si potentia visiva supernaturaliter crearetur a Deo, tamen naturaliter videret.