IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Positis sententiis Bonaventurae et Henrici affirmantibus, ponit propriam negantem distinctionem realem inter aevum et aeviternum, quia aeviternum est prius suo aevo et inseparabile ab eo, nec se habent ista instar aliorum, quae separari possunt. Hoc videtur contra id quod tribuitur Scoto, de distinctione totius a partibus unitis, de quo 3. distinctione 2. quaestione 2. articulo 1.
Contra istud arguitur (c) sicut prius argutum est in quoestione 5. primoe distinctionis hujus secundi in solutione principali. Illud (quod si esset distinctum ab aliquo, esset posterius eo naturaliter)necessario est idem illi, si incompossible est illud aliud esse sine eo; igitur si impossibile est esse Angelum sine aliquo extrinseco, quod sit mensura actualis existentiae ejus, cum illud si esset aliud, esset posterius naturaliter ipsa actuali existentia Angeli, sequitur quod non est aliud ab existentia ejus: aut si est aliud et per consequens posterius, poterit actualis existentia absque contradictione esse sine eo, et ita non est necessarium ponere illud.
Confirmatur ratio ista (d) et illa similiter, de qua fit mentio in 5 quoest, distinct. 1. hujus secundi, quia distinctio aliquorum, quorum unum proprie inest alteri, non concluditur, nisi vel ex separatione actuali vel potentiali, vel nisi sint talia, quae sic se habeant ad invicem, sicut aliqua alia, quorum unum est separabile ab alio. Hoc tertium addo, quia secundum Philosophum, 7. Metaph. cap. de partibus definiti onis, parabola Socratis minoris vel junioris multos seduxit in veritate,dicentis,quod si non est circulus nisi in aere, non propter hoc esset aes in definitione circuli; et a simili inferentis, quod non oportet carnes esse in definitione hominis, licet homo non sit sine carnibus ; dato, inquam,quod esset incompossibilis separatio istorum ab invicem, si tamen ista sic se habeant ad invicem sicut aliqua alia, quorum est possibilis separatio, concluditur ista esse distincta, puta si ex ratione propria circuli et trianguli, carnis et ligni, concluditur circulum sic se habere ad lignum, sicut triangulum ad carnem, et probatur separabilitas ex una parte, concluditur distinctio ex alia: et dato quod sit inseparabilitas ab una parte, hoc non est ex propria ratione, sed ex aliquo extrinseco.
Accipio ergo, quod nihil potest concludi esse distinctum ab alio, nisi vel propter separationem actualem vel potentialem, vel propter proportionem istorum ad aliqua alia, quorum alterum est ab altero separabile, sed in proposito nullum istorum contingit: non enim, per te, est hic aliqua separatio actualis vel potentialis, nec ista se habent ad invicem, sicut aliqua distincta inseparabilia, quia nihil distinctum ab alio realiter, sine quo non potest esse sine contradictione, est prius eo, sed vel est posterius eo naturaliter, vel simul natura cum eo; istud autem quod ponitur aliud ab Angelo si esset, esset posterius naturaliter, igitur, etc.