IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit primam quaestionem, ponens duplicem respectum creationis, alterum causati ad Deum, qui est idem fundamento, ex dictis; alteram ad non esse immediate praecedens, et hic non est sic idem realiter ; et idem videtur de non esse quomodocumque praecedenti, etiamsi teneatur non posse separari a creatione, juxta dicta a q. 3.
(a) Ad illam primam quaestionem de creatione, dico quod creatio non tantum videtur importare relationem ad Deum, in ratione causae efficientis, sed etiam respectum ad non esse praecedens; et hoc ordine durationis, ut accipitur proprie creatio. Sed iste ordo potest intelligi, vel ad non esse immediate praecedens vel indistincte: et primo modo tantum dicitur res creari in primo instanti; secundo modo potest dici res semper creari dum manet. Si loquamur de prima relatione, scilicet ad causam efficientem, patet solutio ex quaestione praecedenti. Si de secunda relatione, videtur quod illa non sit eadem fundamento, quod sequitur ex illo secundo modo, prout tantum convenit rei in primo instanti, si idem respectus ad non esse maneat tantum in illo instanti, absolutum autem manet post illud instans, et manenti non manens, non est idem realiter. Sed de ordine illo ad non esse indistincte accepto, videtur idem, nisi probari possit contradictio, quod illa essentia posset esse absque respectu ad non esse duratione praecedens. Quod si probetur hoc in tertia quaestione quaesita, quod contradictio sit lapidem esse sine respectu ad non esse praecedens duratione, tunc posset dici consequenter, quod iste respectus non differt a fundamento, nisi quod iste respectus non est dependentia ad aliquid, ad quod habens illum essentialiter dependeat. Non est autem generaliter dictum in praecedenti quaestione, quod omnis respectus est idem realiter cum suo fundamento, sed omnis respectus dependentiae ad aliquid, sine quo dependens non potest esse, idem est dependenti. Si autem non sit contradictio lapidem esse sine tali ordine ad non esse, tunc planum est illum ordinem non esse idem fundamento: sic ergo vel secundum unam opinionem, creatio secundum utrumque respectum quem dicit, est idem fundamento, vel saltem quantum ad primum respectum, licet non quantum ad secundum.