IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum (a) prima causalitas respectu omnium causabilium de necessitate sit in tribus personis ?
August. 1. de Trin. c. 4. et 5. Dionys. 2. de divinis nam. c. firmiter, de sum. trin. D. Thom. 1. p. q. 45. art. 6. ubi Gajet. et alii. Henr. quodl. 6. q. 2. Richard. hic art. 4. q. 3. D. Bonav. 2. d. 16. dub. 1. litterae. Mayron. 2. d. 1. q. 1. Argentin ibid. Aegid. part. 1. distinct. 1. Carthus. d. 1. q. 4. Vide Scot. 4. Met. q. 4. de primo princ. c. 3. in Theorem. sig. Non potest probari Deum actu, et quodl. 8. art. 1.
Circa creationem, in hoc secundo (ut dictum est in lectione, tractat Magister de Deo, quantum ad causalitatem ejus primariam, et hoc specialiter circa causalitatem triplicis causae, quam habet respectu creaturae.
Quaero primo circa hoc : Utrum prima causalitas respectu omnium causabilium, de necessitate sit in tribus personis ? Et intelligo respectu omnium causabilium in quocumque esse, et hoc de necessitate, ita quod non possit esse nisi sit in tribus personis.
Quod non, Richardus de Trin. lib. 3. cap. 16. Si tantum esset una persona, adhuc esset in ea plenitudo potentioe et sapientioe; ergo posset producere omne possibile.
Item, actio est suppositi, ergo plurium suppositorum plures actiones ; igitur trium personarum non potest esse una actio; igitur nec una potentia activa vel causalitas respectu omnium causabilium, quia cujus est potentia, ejus est actus, 1. de Somno et vigilia. Praeterea sicut se habet principium operationis ad principium, ita operatio ad operationem. Haec propositio patet in potentia sensitiva, intellectiva et volitiva et actibus earum , sed principium 1 creationis est aliquid essentiale, quia commune tribus, et tale est prius, aliquo modo, notionali sive personali: igitur et actio actione.