In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a)Circa initium Secundi libri quaerit Doctor : Utrum prima causalitas respectu omnium causabilium de necessitate sit in tribus personis, intelligendo semper respectu omnium causabilium in quocumque i esse, sive simpliciter, quod est esse existentiae, sive secundum quid, quod est esse cognitum vel esse volitum a Deo. I Titulus quaestionis satis clarus est, et magis patebit respondendo ad quaestionem. Argumenta quoque clara sunt.
Deinde alia duo proponit argumenta ad oppositum, quibus probat quod causalitas omnium causabilium, respectu cujuscumque esse, de necessitate est in tribus suppositis. Primum tale est : Personae divinae , etc. et patet. Secundum est: Bonitas Dei praesupponitur bonitati creaturae, etc. id est, prius communicatur bonitas Dei ad intra per productionem quam producatur creatura, quae est bona per participationem.