IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Hic dicit Henricus. In ista quaestione primo recitatur opinio Henrici, quae a Doctore improbatur in pluribus ejus dictis, quae opinio pertractatur in additionibus supersecu ndo Doctoris, vide ibi, in q. 1. Ut tamen clarius intelligantur improbationes Scoti contra Henricum adduco aliqua dicta Henrici, contra quae Doctor arguit. Henricus ergo primo dicit, quod Verbum et Spiritus sanctus sunt rationes formales agendi ad extra, et proximae, ita quod sicut dicimus, ignis calore calefacit ut principio formali calefaciendi, sic Pater creat Verbo et Spiritu sancto, ut principio formali creandi.
(c) Contra istud primo. Hic Doctor improbat dictum Henrici, et sententia argumenti stat in hoc, quia si Pater creat formaliter Verbo, ut principio formali creativo, sequitur quod Pater erit formaliter in actu Verbo et Spiritu sancto, id est, quod sicut si ignis calore calefacit, ut principio formali calefactivo, ignis erit in actu per calorem inexistentem; in actu dico, ut sit in proxima ratione calefaciendi, sic si Pater creat Verbo, Pater erit in actu per Verbum, id est, quod ratio formalis creandi formaliter et actualiter erit in Patre. Hoc autem est impossibile, quia Verbum non est formaliter in Patre, quia tunc Pater esset formaliter Verbum, quod satis improbatum est in primo dist. 2. parte 2. quaest. 4. et d. 27. quaest. 1. Adverte tamen, quod quando Doctor dicit, quod Pater erit in actu per Verbum, quod principium formale agendi potest esse formaliter in. aliquo duobus modis. Primo, quod sit ratio formalis et quidditativa ipsius agentis, sicut dicimus, ignis sua entitate quidditativa et essentiali generat ignem. Secundo, quod sit ratio formalis agendi accidentalis, vel quasi, sicut calor in igne est ratio formalis calefaciendi ipsi igni. Primo modo ignis erit in actu simpliciter per rationem formalem. Secundo modo erit in actu secundum quid, quia per aliquod sibi adveniens; sic in proposito, cum dicitur, quod Verbum est ratio formalis agendi ipsi Patri, si sit ratio primo modo, tunc Pater erit in actu simpliciter per Verbum. Si secundo modo, Pater erit in actu per Verbum, ut per aliquod sibi additum formaliter. Item, quod dicit Doctor quod nihil formaliter agit, quod non sit in actu secundum illud quod est ratio proxima agendi, huc sic intelligitur, quod omne agens actione reali est ens in actu, et ratio formalis agendi dat sibi, quod actualiter possit agere, tota enim perfectio agendi est a formali ratione agendi, et hic sensus satis patere potest a Doctore in primo dist. 1.q. 2. et dist. 3. q. 6. et 8. dist. 7. et 26. et alibi saepe.
(d) Et si dicas. Dicit Henricus quod notitia genita sive Verbum, suo modo recipitur in intellectu puro, ut patuit in primo d. 2. part. 2. q. 4. et d. 27. q. 1. Et quia intellectus est communis tribus personis, ideo dicit quod Verbum in tali intellectu est commune tribus, licet Verbum sit tantum productum a Patre; hoc idem dicit de Spiritu sancto, et sic verum est, quod verbum formaliter creat verbo existenti in intellectu Filii. Et similiter Pater creat verbo existenti in intellectu Patris, hoc idem de Spiritu sancto: et dicit Henricus quod Verbum est productum a solo Patre dicente vice omnium, id est, quod ex quo Filius habet intellectum formaliter, et similiter Spiritus sanctum possit dicere verbum, quia tamen Pater primo producit Verbum in hoc, supplet vicem omnium ; idem intellige de Spiritu sancto.
(e) Contra istud sic arguo. Hic Doctor improbat responsionem Henrici, et sensus litterae talis est, quod si Pater creat Verbo formaliter, Verbum formaliter erit in Patre, ut supra deduxi, et tunc Pater erit formaliter sapiens sapientia genita, quod est contra Augustinum 7. de Trinit. cap. 1. Et cum dicit Henricus quod verbum est in intellectu communi, contra arguit Doctor, quia ex quo intellectus est formaliter in Patre, et verbum formaliter in intellectu, sequitur quod est formaliter in Patre, et sic sapiens sapientia genita, cujus oppositum probatum est in primo, d. 2. d. 5. q. 2. et 27. q. 1.
Hic occurrit dubium, quia non videtur sequi, quod verbum sit formaliter in Patre, quia est formaliter in intellectu Patris, quia certum est, quod essentia divina est formaliter in tribus personis, et tamen proprietates personales fundantur in essentia divina, ut patet a Doctore in 1. d. 2. p. 2. q. 3. in ultimo argumento quo probat productionem esse in divinis, hoc idem probat d. 5. q. 2. et 26. et alibi, et tamen non videtur sequi quod filiatio sit formaliter in Patre.
Respondeo, quod argumentum Doctoris concludit contra Henricum, quia ipse Henricus concedit, quod notitia genita est formaliter in intellectu communi, et formaliter denominat illum, sed non est sic apud Doctorem, quia proprietates relativae, etsi immediate sint in essentia divina, non tamen denominant illam, nec proprie formaliter sunt in illa, neg sunt actus, nec quasi actus essentiae divinae, sed sunt tantum, ut quaedam rationes subsistendi: et de ista materia vide clare in Doctore in primo d. 5. q. 1. et 2. et d. 26. et sic patet responsio ad difficultatem. (f) Videtur etiam ultra sequi. Deinde Doctor arguit contra primum dictum Henrici, probando quod Verbum non sit ratio formalis creandi, et ratio stat in hoc : nihil quod est ratio formalis creandi puta A, potest esse principium quod producens A, ista patet, quia idem respectu ejusdem non potest esse principium quo et quod. Cum ergo Verbum sit principium quo creandi ipsi Patri, cum sit ratio formalis creandi: ergo Verbum non potest creare idem quod Pater creat, quia tunc esset principium quo et quod respectu ejusdem. Et dicit Doctor quod communiter ratio formalis agendi non agit illa actione, respectu cujus dicitur ratio formalis agendi.
Aliqui sic exponunt Doctorem quod anima separata esse quo et quod respectu intellectionis, deo dicit Doctor communiter. Sed salvo meliori judicio firmiter tenerem,quod nihil idem possit esse principium quo et quod respectu ejusdem,quod patet ex rationibus formalibus principii formalis agendi quod habet rationem quo, et principii agentis quod habet rationem quod, quae rationes manifestae sunt apud Doctorem, in primo d. 1. q. 2. d. 3. q. 6. et vide, quae ibi exposui. Nec reputo verum, quod eadem anima respectu ejusdem intellectionis possit esse quo et quod. Tum quia intellectus, qui saltem ex natura rei distinguitur ab anima, ut patet a Doctore 2. d. 16. erit principium quo, cum sit potentia intellectiva formaliter existens in anima, et ipsa anima erit principium quod. Tum quia posito, quod anima sit immediatum principium intellectionis, adhuc non sequitur quod idem sub eadem ratione sit principium quo et quod respectu ejusdem, quia adhuc in anima producente aliquam intellectionem distinguo principium quo et quod. Nam principium quo est natura ipsius animae ut praescindit ab haecceitate, et principium quod est ipsa anima haecceizata, ut posset elici subtiliter a Doctore in primo d. l.q. 2. d. 3. q. 6. et q. 8. in Quodl. expresse dicit Doctor quod natura est ratio formalis agendi, et singularitas est conditio agentis.
(g) Et3i dicatur quod Filius creat, et Spiritus sanctus creat. Vult dicere Henricus quod quamvis Verbum et Spiritus sanctus sint rationes formales creandi, sive principium quo creandi, adhuc tamen stat, quod sint principium quod, et sic Verbum et Spiritus sanctus creant.
Contra hanc responsionem instat Doctor dicens, posito quod Verbum et Spiritus sanctus creent, et quod sint rationes formales creandi, neutra tamen persona videtur proximo creare, quia neutra est in actu per alteram, id est, quod Verbum non potest proximo creare, nisi sit in actu per Spiritum sanctum, cum Spiritus sanctus ponatur pertinere ad rationem formalem creandi, sicut et Verbum ponitur. Si ergo Verbum creat per Spiritum sanctum, ut pertinentem ad rationem formalem creandi, ergo Verbum habet actu formaliter Spiritum sanctum; et similiter si Spiritus sanctus proximo creat, ergo actu habet formaliter Verbum, cum Verbum ponatur pertinere ad rationem formalem creandi, sed hoc est impossibile, ut supra patet. Vult enim Henricus quod Verbum et Spiritus sanctus sunt ratio totalis creandi, quia nec Pater solo Verbo creat, sed Verbo et Spiritu sancto, ut duabus rationibus partialibus integrantibus unam totalem. Et quod sic sint in actu ad hoc ut creent, patet per litteram sequentem de agente per intellectum et voluntatem. Et quod dicitur de ratione proxima creandi, hoc dicit, quia secundum Henricum, ratio remota creandi est intellectio, quae est ratio formalis producendi Verbum secundum ipsum Henricum, ut supra patuit in primo d. 2. d. 6. et 27. Et quia Verbum habet esse per intellectionem, ideo dicit Henricus quod ratio creandi proxima est Verbum, et remota est intellectio, hoc idem dicit de Spiritu sancto et volitione, et ideo Doctor arguit contra, quia neutra persona est in actu creandi proxime per aliam.
(h) Praeterea secundo. Hic Doctor improbat Henricum quoad aliud dictum de sapientia disponente et amore affectante. Fuit enim opinio Henrici ( ut patet in additionibus super secundo Doctoris) quod est duplex scientia in Deo, scilicet dispositiva, quae est perfecta ratio formalis creandi, quae dictat ultimate de operabilibus, et scientia universalis et speculativa, quae non sic dictat: similiter apud ipsum est duplex amor, scilicet amor affectans, et amor simplex sive essentialis, et vult ipse quod scientia disponens sit Verbum, et amor affectans sit Spiritus sanctus. Contra quam positionem arguit Doctor, specialiter contra sapientiam dispositivam et amorem affectantem, quia ista aut sunt appropriata Verbo et Spiritui sancto, aut propria. Si primo, ergo sunt communia tribus, et sic duae personae non sunt proximae rationes formales creandi. Si secundo, cum dicant respectum rationis ad creaturas, quia secundum Henricum dispositio dicit respectum rationis ad disposita, et si sic, sequitur quod aliquis respectus rationis erit proprius alicui personae divinae, quod est improbatum in primo d. 18. de dono, quae improbatio patet in additionibus primi, et d. 27. primi quaest. 1. similiter improbabitur in praesenti quaestione.
(i) Praeterea, quod dicit de ideis practicis, etc. Hic nota, quod idea pratica si daretur in Deo nihil aliud esset nisi cognitio de creatura producenda, sive esse cognitum creaturae producendae dictativa in praxim, sed tales ideae practicae, quae tantum sunt de contingentibus non dantur in Deo, ut subtiliter patet in primo d. 35. et 39. et vide quae ibi exposui. Posito tamen, quod darentur hujusmodi ideae, negat Doctor quod ipsae ideae sive cognitiones practicae non sint in intellectu paterno, quia eadem notitia, quae est in Filio est in Patre et Spiritu sancto, ut salis clare deductum est a Scoto in primo d. 1. 2. 26. 27. et alibi. Hoc idem probat hic per auctoritates, quae clarae sunt in littera, aliqualiter tamen expono illam auctoritatem Augustini 15. de Trin. cum dicit : Ideo verbum hoc vere veritas est, quia quidquid est in ea scientia, etc.; accipit ibi scientiam pro memoria fecunda, ut satis patet ex Doctore in 1. dist. 2. part. 2. et dist. 6. et 27. Vult dicere, quod quidquid est in memoria fecunda, est etiam in Verbo genito a memoria fecunda , ut principio formali productivo. Sequitur: Novit omnia Deus in seipso, id est, quod Deus Pater habens essentiam divinam pro objecto adaequato et primario, et alia pro objecto secundario, novit omnia virtute essentiae ut in se existentis. Et quia essentia est communicata Filio, novit etiam omnia in Filio, non quod notitia Patris dependeat ab essentia ut in Filio, ut supra patuit in 1. dist. 1. q. 2. Et vide quae ibi exposui.
(k) praeterea quod dicitur ibi Verbum esse, etc. in ista littera Doctoris sunt aliqua notanda. Primo, quod intellectio essentialis secundum Henricum, est ratio formalis in Patre producendi Verbum divinum, ut supra patuit in 1. dist. 2. part. 2. q. ultim. et dist. 6. 13. 26. 27. et alibi. Secundo, rationem formalem perfici actione, potest intelligi vel de actione acta vel de actione respectus. Secundo modo non est difficultas, quia semper actio respectus est in agente vel producente, mediante ratione formali. Primo modo ratio formalis agendi immediate perficitur actione acta immanente, quod patet in nobis, nam homo intelligit mediante intellectu, et intellectio immediate, perficit intellectum, cum sit actio acta immanens, ut patet a Doctore 13. q. Quadi. Sed loquendo de actione acta transeunte, certum est quod ratio formalis producendi hujusmodi actionem, non perficitur illa, et hoc est, quod dicit Doctor, quod supponendo secundum Henricum, quod intellectio Patris sit ratio formalis producendi Verbum, non sequitur, quod talis intellectio perficiatur ipso Verbo, quia productio Verbi passiva non est in illa, sed in Verbo, de qua productione passiva Verbi salis dictum est in 1. dist 2. 5. 6. 7.26. et 27.
(1) Quod etiam dicit de notitia universali. Pro clariori intellectione hujus litterae, vide quae diffuse exposui in ultima q. prologi.
(m) Quod etiam dicit, quod ideo posuerunt Philosophi, etc. Cum dicit Doctor, si voluntas divina de necessitate produceret creaturam, dependeret ab ea, hoc sia debet intelligi, quia relatio realis in Deo est realiter idem quod Deus, et si Deus necessitate naturae produceret creaturam, necessario haberet relationem ad illam, tanquam ad terminum, et sic per possibile vel impossibile, creatura non existente, talis relatio, quae est idem quod Deus non esset, et per consequens Deus non esset, et sic isto modo esse Dei dependeret a creatura. De hoc vide subtiliter Scotum in 1. dist. 8. quaest. ultim. et specialiter vide, quae ibi exposui, quomodo scilicet illa ratio Philosophi teneat. Et ex iis patet improbatio opinionis Henrici.