IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Quoad secundum articulum de esse secundum quid seu diminuto, id est, esse cognito vel volito creaturarum, an sit a tribus. Scotus antequam respondeat, ostendit, si (ut Henricus voluit) essent in intellectu Patris ideae practicae, ante productionem ad intra, sequeretur triplex absurdum. Primum, quod Spiritus sanctus esset amor creaturae, et sic creatura esset necessaria, vel Spiritus sanctus contingens. Secundum, Verbum gigneretur de Verbo. Tertium, daretur relatio realis personae divinae ad Deum, contra dicta 1. d. 30. q. 2. Quod vero tales ideae non sint necessariae in Deo ad intelligendum creaturas, solide probat Doctor 1. d. 35. quodque non intelligantur creaturae ante Verbum productum habet 1. d. 1. q. 2. et d. 10. ad ult. et quodl. 14. sig. Sic intelligendum, et Quodl. 8. art. 3. et i. d. 12. ad ultim.
Quantum ad (r) secundum articulum principalem, videtur quod si in intellectu Patris sint ideae practicae, sicut est argutum contra opinionem primam; ergo Verbum est genitum de creatura, ut est idea in intellectu Patris ; quod etiam confirmatur per Augustinum 15. de Trinit. cap. 14 : Natum est de omnibus his, quoe sunt in scientia Patris.
(s) Sed contra istud arguitur, quia tunc Spiritus sanctus non spiratur tantum ut amor essentiae divinae, sed ut amor omnis amabilis intellecti, et ita ex vi productionis suae esset amor creaturae, sicut essentiae divinae ; vel ergo Deus necessario amaret creaturas, vel Spiritus sanctus non necessario produceretur, quorum utrumque est falsum.
(t) Item, non tantum Pater novit creaturas formaliter, sed etiam novit Filium formaliter; igitur si de omnibus ut notis Patri gignitur Verbum, de Verbo ut noto Patri gignitur Verbum, et ita Verbum gignitur de Verbo.
Item Verbum gignitur actu memorioe paternoe, non intelligentioe, ex distinct. secunda primi lib. quoest. 7. in memoria autem paterna, ut proecedit quasi intelligentiam, lapis non habet esse intelligibile. Non enim est prius intelligibile quam intellectum, sed tantum essentia divina prius est actu intelligibilis, et ipsa quasi facit omnia alia intellecta, nec prius intelligibilia quam intellecta, quia tunc secundum aliquam distinctionem proecederent intelligere, quod est falsum ; igitur tantum sunt virtualiter in memoria, quia essentia est ibi formaliter.
Si dicatur, quod ipsa prius relucent ut intelligibilia quam actu intelligantur, hoc negandum est de relucere actu, solummodo verum est de virtualiter relucere, quia essentia divina actu relucet. Item lapis in esse intelligibili vel intellecto, non est formaliter ex se necesse esse, quia tunc in illo esse, non esset objectum secundarium, sed primum, quia Deus: igitur productum ab ipso, ut sic, non esset formaliter ex se necesse esse.
Item, intellectus divinus vilesceret, si moveretur a lapide; igitur similiter si gignatur ab illo notitia in ipso. (u) Item, nulla relatio realis alicujus personae divinae videtur esse ad aliquid aliud extra ipsam, ut ad creaturam, ex dist. 30. primi. Sed geniti ad illud de quo gignitur, si est distinctum realiter, est relatio realis ; ergo Verbum non est genitum de lapide ut noto Patri.