IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Hic ponit duo instantia naturae, per comparationem objecti ad intellectum et voluntatem divinam. Ut enim comparatur essentia divina ad illas potentias, est primum instans, in quo illae potentiae operantur et producunt, et sic completur origo ad intra. Secundum instans est, ut comparantur illae potentiae ad creaturas, in quo est originati creaturarum. Aliter ponit signa naturae 1. d. 5. q. 2. et d. 7. ibi enim considerat essentiam ut communicabilem in primo signo ; in secundo signo, ut communicatam personis ; in tertio, ut dantem esse creaturis. Sed hic ponit signa ex comparatione objecti primarii et secundarii, ad intellectum et voluntatem. Explicat duos ordines originis, scilicet ad intra et ad extra, et quomodo Pater prius origine producit lapidem in esse intellecto quam Filius.
Quantum (a) ad hoc igitur dico sic, quod duo ordines possunt intelligi in divinis, scilicet ordo naturae et ordo originis, qui sunt alterius rationis: et in quocumque gradu unius ordinis, potest totus alius ordo assignari.
Exemplum in creatura, ubi est ordo naturae, ordo originis, et ordo durationis, qui sunt alterius et alterius rationis, et totus unus ordo potest assignari in uno gradu alterius ordinis. Accipiatur enim unum instans durationis, in illo instanti possunt assignari omnia ordinata secundum originem et naturam. Accipiatur etiam unum instans naturae, in eo possunt assignari omnia ordinata secundum originem. (b) Simpliciter tamen in divinis ordo naturae primus est, ita quod simpliciter procedendo in primo instanti naturae, debet assignari totus primus ordo originis ; et si in secundo instanti naturae assignetur ordo originis, non est primus ordo originis, sed secundus, quod intelligo sic :
Ordo naturae accipitur, comparando objecta ad intellectum et voluntatem divinam, quia comparando essentiam suam ad intellectum et voluntatem ejus, quae est primum objectum intellectus sui et voluntatis suae, est primum instans naturae; et comparando alia objecta, quae sunt secundaria ad intellectum et voluntatem divinam, quae non sunt ex se objecta, sed producta per intellectum et voluntatem in esse objecti, est secundum instans naturae.
In primo (c) igitur instanti naturae, stando in illo, habetur persona perfecta, habens memoriam perfectam essentiae divinae, id est, habens intellectum, cui essentia divina est praesens in ratione objecti actu intelligibilis; et ista persona, ista memoria essentiae divinae, potest formaliter operari, et formaliter producere, sicut dictum est in primo libro, et prius aliquo modo intelligitur ista persona operari ista memoria quam producere, et in illo priori intelligitur ista persona in se perfecta, et vere beata in actu intellectus, intelligendo essentiam divinam sicut objectum suum. Eadem etiam persona producendo ista memoria, producit notitiam adaequatam huic objecto, et cum hoc objectum sit infinitum, producit personam formaliter infinitam per se subsistentem. Illi autem personae communicatur voluntas ut actus primus, non habens adhuc terminum adaequatum productum: ista una voluntate persona prima et secunda operantur circa essentiam divinam tanquam objectum, amando eam infinite, et tunc sunt in se perfectae, et vere beatae in essentia divina. Praeter hoc autem ista eadem voluntate una in eis, istae personae producunt amorem adaequatum huic objecto cognito sub ratione amabilis, et ita producunt amorem infinitum, et ita spirant personam divinam, quia nihil est formaliter infinitum nisi quod per identitatem est Deus.
Stando (d) igitur praecise in primo instanti naturae, comparando essentiam divinam ad intellectum et voluntatem, habetur totus ordo originis primus, quia scilicet duae personae perfectae originantur ; et tota perfectio divinarum personarum ad intra in intellectu divino et voluntate habetur in primo instanti naturae, ut sunt potentiae operativae circa illam essentiam, quia tota perfectio simpliciter cujuslibet personae, est in intelligendo et volendo essentiam divinam, quia in intelligendo et volendo eam sunt beatae formaliter ; hoc ergo quantum ad primum instans naturae.
Sequitur secundum (e) instans naturae, in quo comparatur intellectus et voluntas divina ad aliud objectum secundarium. Et quia in illo instanti objectum illud non est ex se actu intelligibile, sed fit actu intelligibile per intellectum, ideo non habet esse in memoria divina ut memoria est, sed producitur actu intelligentiae in tali esse objecti. Sicut in nobis intentiones secundae producuntur per intellectum, et non sunt in memoria ut memoria est ; et sive poneretur quod haberent esse per memoriam, sive quod producerentur per intelligentiam in esse cognito, saltem prius natura quam habeant esse in memoria vel in intelligentia, tam memoria quam intelligentia est in tribus personis, et ita inquantum memoria vel intelligentia est in istis tribus personis, erit ratio producendi ista in esse.
Non igitur Verbum prima productione producitur de lapide, ut est in memoria Patris, quia vel lapis non habet esse in memoria Patris, ut memoria est principium producendi Verbum, vel si habet esse in memoria, non tamen prius naturaliter quam ipsa intelligatur in tribus; et ita potest probari, quod prima causalitas respectu causabilium in esse cognito, necessario sit in tribus personis, sicut fuit probatum in secunda ratione ad primum articulum, quae aeque valet ad istum articulum.
De hoc quod dicit, producitur actu intelligentioe, dubium est, saltem non est ut formaliter intelligibile nisi actu intelligentioe, licet ibi producatur quasi actione memorioe, non intelligentioe.
Exemplum de secundis intentionibus, forte non est simile, quia comparatio objecti facta per intellectum videtur esse intellectus conferentis ut causoe, non sic objectum absolutum objicitur intellectui virtute alterius objecti excellentis existentis in memoria. Non enim fit intentio secunda actu intellecta virtute rei relucentis in memoria, sicut hic lapis fit intellectus virtute essentioe divinoe in ejus memoria relucentis. Tolle enim actum comparativum, ponendo tantummodo absolutos quoscumque, lapis erit notus ; intentio autem secunda sine actu comparativa nunquam erit. Similiter intentio secunda fit per intelligentiam in vero esse suo et non in esse cognito, ideo prius est quam in cognitione, quia cognoscitur actu reflexo. Lapis autem non fit in suo esse nisi tantum diminuto, ideo prius cognoscitur actu etiam recto quam sit. De hoc dist. 10. primi libri, quod memoria non tantum est principium notitioe objecti relucentis in ipsa formaliter, sed etiam virtualiter, et ita illud primo est formaliter in notitia producta vel quasi.
In secundo tamen (f) instanti naturae, potest assignari quidam ordo originis, quia prius origine Pater intelligit lapidem quam Filius, quia Pater intelligit a se, Filius non a se, sed hoc habet a Patre, et Spiritus sanctus a Patre et Filio.
Sed iste secundus ordo originis, non est originatio simpliciter, qua scilicet personae divinae producuntur in esse naturae divinae simpliciter, sed est quasi originatio secundum quid , sive consequens personas jam productas.
Exemplum hujus in creaturis: si sit origo Socratis a Platone per se secundum humanitatem, ordo originis in istis, in habendo humanitatem , est primus ordo originis simpliciter. Ordo autem eorum in habendo risibilitatem, est alius ordo originis quasi secundum quid, quia sicut in primo instanti naturae Socrates habet humanitatem a Platone, ita in secundo habet risibilitatem ab eo, et si prius naturaliter ambo haberent humanitatem quam risibilitas produceretur, ambo causarent simul risibilitatem, et tamen quod hoc causarent, unus haberet ab alio.
Ita dico in proposito, (g) quod Verbum esse notitiam infinitam genitam, est ipsum esse infinitam notitiam infinitae essentiae, et hoc est per originationem ipsius a Patre in primo instanti naturae; sed Verbum esse notitiam lapidis, vel habere notitiam lapidis a Patre gignente, hoc est quasi originare Verbum secundum quid, sive secundum aliquid adveniens Verbo enti simpliciter. Hoc enim non est ipsum gigni simpliciter sub ratione personae divinae, quia nec sub ratione notitiae simpliciter infinitae, et formaliter infinitae essentiae ut objecti per se. Licet enim concomitanter notitia illa infinita, quae est infinitae essentiae, ut objecti per se, sit notitia lapidis,quatenus tamen est lapidis, non habet a lapide formaliter infinitatem, et sicut dictum est de producto in esse intellecto, consimiliter dici potest de esse volito.
Intellige, quod prius origine non tantum dicit a se vel non ab alio, sed a quo alterum. Licet igitur Pater intelligit lapidem a se, si tamen inquantum intelligens lapidem, non sit a quo est Verbum, nec simpliciter, nec ut intelligens lapidem, Pater non est prior origine perfecte Filio, inquantum intelligens lapidem.
Hoc suppositum non videtur verum, quia essentia ut in Filio, non minus est perfecta ratio intelligendi omnia quam in Patre ;igitur si Pater ipsa sola novit omnia, similiter est de Filio.
Item, si essentia potest Filio esse ratio cognoscendi omnia;igitur est. Tunc ultra, licet scientia lapidis in Patre, posset esse ratio scientioe lapidis in Filio, tamen essentia quasi proevenit lapidem intellectum a Patre, quia efficacius movet.
Item, lapis formaliter notus tantum est in intelligentia Patris, illa autem non est ratio gignendi. Item , illud Augustini decimoquinto de Trinit. capit. 14. exponitur de his omnibus, supple virtualiter, quia de essentia quoe est virtualiter omnia illa.
Et si arguatur (h) contra istud, quia Pater prius origine producit lapidem in esse cognito quam Filius illum producat: igitur vel Filius non producit illum, vel idem bis producitur, vel saltem produceretur postquam intelligitur esse productum, praeintelligitur enim in illo priori originis esse productum a Patre.
(i) Respondeo, Pater producit lapidem prius origine quam Filius, hoc est a se, et Filius non a se, et tamen Filius eadem productione producit lapidem, et in eodem instanti naturae ; et tamen in eodem instanti naturae possunt assignari omnes gradus ordinis originis, et ideo non sequitur, quod sit bis productus nisi prius naturaliter, et in priori instanti naturae produceretur a Patre quam a Filio, quod non est verum. Nam in illo instanti naturae, in quo Pater producit lapidem in tali esse, Filius habet eamdem naturam, et per consequens omnem fecunditatem productivam, quae sibi non repugnat, et ita virtutem producendi lapidem, et ante illud instans, ordine naturae non praeintelligitur lapis productus in esse cognito.
Et si dicas : (k) saltem prius origine praeintelligitur productus a Patre quam a Filio: igitur non potest produci a posteriori origine, igitur nec a Filio, quia Filius non potest producere Filium, quia ante originem vis generativa, ut in Patre habet terminum adaequatum sibi.
Respondeo (1) et dico, quod non est ita in originatione secundum quid, sicut in originatione simpliciter. Originatio enim simpliciter ponit originatum in esse simpliciter, et ideo quod in esse reali praecedit originationem simpliciter, praecedit et originatum simpliciter, et ideo non potest esse ab ipso originato, et inde est quod Verbum non potest producere aliud Verbum. Sed in originatione secundum quid, originans non producit originatum in aliquo esse simpliciter, et ideo potest stare cum hoc quod productio ejus praecedat sic aliquod originatum, quod tamen simpliciter non praecedat illud originatum.
Sed hoc non videtur sufficere, quia semper videtur dubium, quomodo Verbum potest producere lapidem in esse cognito, et quomodo lapis possit produci a Verbo, cum prius origine producatur a Patre in tali esse, et tamen Verbum non potest producere Verbum ; igitur nec lapidem in esse cognito, si ista sit ratio ibi, quare
Verbum non potest producere Verbum, quae ponitur communiter, scilicet quia praeintelligitur jam terminus adaequatus illius virtutis vel vis generativae, ut in Patre.
Respondeo, (m) ista propositio : Omnis potentia proehabens origine terminum adoequatum, antequam sit in alio, est illi principium producendi, non est vera, nisi addatur, quod habens illud principium communicatum, non possit esse realiter ante terminum illum, vel nisi addatur, quod ab illo habente illud principium, ille terminus non est secundo producibilis. Ita est in productione simpliciter, quod Verbum habens memoriam eamdem cum Patre, non potest esse prius realiter quam Verbum simpliciter sit productum, nec etiam est aliquod Verbum producibile a Verbo habente memoriam illam, non sic autem est in productione creaturarum in esse intelligibili.
Sed ista responsio (n) destruit positionem quamdam, quae ponitur a multis dist. 7. primi lib. quae ponit, quod Filius non potest generare ; non enim illa est tota ratio, quia scilicet memoria ut in Patre, habet terminum adaequatum, sed oportet addere, quod habet terminum adaequatum illi principio , non producibilem ab eo, cui communicatur tale principium, quia si esset producibile ab eo cui communicatur tale principium , tunc communicaretur ei tale principium in ratione principii ad producendum, et ita eo posset producere.
Quaerendo autem ultra, quare
Verbo habenti eamdem memoriam cum Patre, non communicatur ipsa memoria in ratione principii productivi, videtur quod oporteat probare per aliud quam per terminum adaequatum rationi illius principii, ut in Patre.