IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Quantum ad tertium articulum, qui erat, si per impossibile poneretur una persona absoluta, utrum possit esse in ea perfecta causalitas respectu omnium causabilium. Dicit Doctor quod si hoc poneretur per impossibile, in tali persona esset perfecta causalitas omnium causabilium, et hoc probat, quae probatio est satis clara, et stat in hoc, quod ex quo est essentialior ordo effectus posterioris ad causam quam ad effectum priorem, quia effectus posterior non dependet essentialiter ab effectu priori, sed tantum a causa producente illos effectus ordinate, sequitur quod si per possibile vel impossibile circumscriberetur effectus prior, adhuc effectus posterior posset immediate produci a tali causa, cura tota ratio formalis producendi sit in tali causa, circumscripta effectu priori; sic erit in proposito, quia cum natura divina sit perfectissima ratio producendi plura ordinate, ita quod per prius est ratio producendi unum, et per posterius aliud. Per prius enim respicit productum ad Intra, et. per posterius productum ad extra, sequitur quod si per impossibile nullum esset productum ad intra, adhuc natura divina esset perfectissima ratio producendi ad extra aliquid. Patet, quia per circumscriptionem producti ad intra non tollitur a natura divina, nec ratio formalis producendi ad extra, nec aliquid pertinens ad rationem formalem producendi ad extra ; si ergo per possibile vel impossibile natura divina esset tantum in uno supposito, adhuc in illo supposito esset perfecta causalitas respectu omnium causabilium tam in esse simpliciter, quam in esse secundum quid.
(b) Et ideo si arguatur, ista persona non potest producere intra, supple id est, posito quod tantum sit una persona, igitur nec extra. Neganda esset consequentia, etc. videlicet posito , quod aliquis admittat antecedens, secundum quod sit una persona in divinis, quae non posset producere ad intra, adhuc ab illo neganda esset consequentia, quia illa consequentia tantum tenet per hanc propositionem : Potentia ad aliquid producendum extra praesupponit productionem intra, quae tamen propositio destruitur per hypothesim , scilicet per concessum, quod illa una persona non producat ad intra. Sequitur : Et ideo videtur quod causalitas perfecta,licet idem fundamentum necessario sit ratio et causa utriusque productionis, quia habitudo ad extra, licet de facto praesupponat habitudinem ad intra, non tamen praesupponit illam, ut simpliciter necessario requisitam ad productionem extra, cum talis habitudo intrinseca non sit aliquo modo ratio formalis, nec aliquid pertinens ad rationem formalem principii productivi ad extra.
(c) Ex hoc videtur quod Philosophi non posuerunt habitudinem in eis. Hic Doctor confirmat quod prius dixit, scilicet si per impossibile non esset productio intra, adhuc esset productio ad extra, quia Philosophi non posuerunt esse necessariam habitudinem productionis extra ad productionem intra ; patet, quia licet illi negarent productionem intra , conceperunt tamen productionem extra, ut patet.
(d) Ad quaestionem igitur principalem. Nunc Doctor respondendo ad principalem quaestionem dicit, quod causalitas perfecta respectu omnium causabilium extra de necessitate est in tribus, et hoc respectu omnium causabilium in quocumque esse causabili, sive simpliciter sive secundum quid. Et ratio formalis assignata est prius in primo articulo, quia productio ad intra necessario est prior productione ad extra , sive productione simpliciter sive secundum quid, et in productione ad intra necessario communicatur personis productis eadem ratio formalis producendi ad extra, quae est in producente.
Occurrit tamen difficultas, videtur enim quod productio objecti secundarii sit simpliciter prior, saltem productione Spiritus, scilicet ad intra, quia actio naturalis in eodem praecedit actionem non naturalcm. Hoc patet de intellectu et voluntate in eodem, quia intellectus cum agat de necessitate naturae, est prius operativus quam voluntas, et similiter prius productivus quam voluntas sit productiva, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. p. 2. q. 3. Cum ergo intellectus divinus de necessitate naturae producat omnia objecta secundaria in esse intelligibili, sequitur quod prius producet illa quam voluntas divina spiret Spiritum sanctum, cum spiret illum mere libere , licet necessario, non tamen per modum naturae, ut probat Doctor in 1. dist. 10.
Respondet Doctor in quodl. q. 14. a. 2. dicens sic : Major est vera, loquendo in
eodem ordine ex parte termini, hic autem est alius ordo ex parte primi termini et secundi, et ideo naturalis in uno ordine sequitur non naturalem in alio ordine. Prima enim distinctio ordinum attenditur ex parte terminorum, secunda ex parte principiorum, quantum ad modum prinpiandi. Haec ibi. Vult dicere Doctor quod si intellectus divinus et voluntas divina comparentur ad terminum primum, puta: ad essentiam divinam, quae communicatur per modum intellectus et naturae, ut in generatione Filii, et per modum voluntatis, et libere , ut in spiratione Spiritus sancti, tunc actio intellectus divini est prior actione voluntatis divinae, quia productio Filii est prior productione Spiritus sancti. Similiter si accipiatur primus terminus persona producta, productio intellectus divini est simpliciter prior productione Spiritus sancti. Si vero intellectus divinus comparetur ad terminum secundum sive ad objecta secundaria, et voluntas ad terminum primum, scilicet ad Spiritum sanctum, tunc non sequitur quod major sit vera, cum fiat comparatio alterius et alterius ordinis. Si autem intellectus divinus comparetur ad objecta secundaria, et similiter voluntas divina ad illa eadem objecta, tunc actio intellectus divini est prior actione voluntatis, divinae, quia actio naturalis comparatur ad actionem liberam in eodem ordine, etc. Sunt bene multae aliae difficultates in hac materia, quas relinquo exponendas et pertractandas in Quodlibet. quaestione 14. art. 2.
(c) Ad argumenta principalia. Ad primum, responsio patet ex supradictis in in tertio articulo.
(f) Ad secundum dictum, etc. Respondet quod unitas actionis tantum sumitur ab unitate principii formalis agendi, quia sicut tota perfectio actionis est a ratione formali agendi, ut supra exposui in primo distinct. 1. quaestione 2. respondenda ad principalia argumenta, ita et unitas actionis erit ab unitate rationis formalis agendi; et ex hoc probat Doctor in primo, distinct. 12. quod quamvis Pater et Filius sint duo supposita spirantia, tamen in eis est tantum una spiratio numero propter unitatem formalis rationis spirandi, quae est eadem voluntas in Patre et Filio. Cum ergo in proposito ratio formalis producendi ad extra in esse simpliciter sit tantum una in tribus suppositis, sequitur quod tantum una actione agent. Ista etiam unitas actionis, quae sumitur tantum ab unitate principii activi, patet a Doctore in 1. distinct. 4. quaestione 2. ubi vult quod haec sit primo vera : Deus creat, ut ly Deus creat, ut ly Deus non includit aliquam rationem incommunicabilitatis. Hoc idem patere potest in 20. distinct. primi, ubi probat quomodo omnipotentia sit simpliciter eadem in tribus personis.
(g) Ad tertium dico, etc. Dicit, quod essentiale est principium producendi ad extra tantum remotum, et ad hoc ut sit propinquum et proximum, requiritur ut sit in tribus suppositis ; et probat in simili, quia licet voluntas sive anima, sit principium volitionis per voluntatem, non tamen est principium proximum , quia prius de necessitate est principum intellectionis per intellectum, sic est in proposito. Sed an haec responsio concludat vel non, patet ex his, quae supra dixi, respondendo ad illas instantias, quas feci respondendo ad quaestionem principalem.
Deinde Doctor respondet ad duo argumenta facta ad oppositum, et quia videntur concludere in tertio articulo , ubi dixit quod si per impossibile esset tantum una persona, adhuc in ea esset perfectissima causalitas respectu omnium causabilium.
Respondet ad primum, quod concludit de facto. et littera clara est. Est tamen aliqualis difficultas in hoc quod dicit, quod substantia et virtus minus conveniunt quam tres personae, quia substantia et virtus sunt idem realiter, et personae sunt distinctae realiter. Dico, quod facilis est responsio, quia est simpliciter major unitas personarum in essentia divina, quam cujuscumque virtutis creatae sive potentiae activae, cum substantia, cujus est talis potentia activa. Dico secundo, quod forte Doctor loquitur non secundum intentionem propriam, sed secundum opinionem dicentium , quod potentia activa realiter distinguitur a substantia, quia dicunt quod substantia non potest esse immediatum principium alicujus actionis, cujus oppositum probat Doctor in pluribus locis, praecipue in quarto , distinct. 12. Tenet enim ipse, quod substantia sit immediatum principium producendi aliam substantiam, et tunc potentia producendi, et substantia producens essent simpliciter eadem; ideo ad probandum, quod causalitas omnium causabilium sit de necessitate in tribus, sumpsit media evidentiora, patet in primo articulo.
Respondet Doctor ad secundum, quod procedit de facio, quod productio praesupponit productionem, non tamen ut formaliter causam suam, sub ratione qua est productio, id est, quod etsi productio ad intra praesupponitur productioni ad extra, non tamen praesupponitur, ut causa formatos productioni ad extra, nec ut aliquid pertinens ad causam formalem productionis ad extra, accipiendo semper productionem ad intra sub illa ratione formali qua est productio, et non accipiendo productionem pro immediato fundamento , quia illud tale est ratio formalis producendi ad extra, et sic finis quaestionis,