In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Titulus quaestionis intelligitur de creatione proprie dicta, quae est de nihilo ad aliquid, ut ly nihil duratione praecedit ipsum esse, sive quae est cum novitate effectus. Et quod sic intelligatur titulus quaestionis, patet respondendo ad quaestionem.
(b) Videtur quod non. Primo arguit Doctor sic : Si A potest produci de novo, ergo aliquid aliter se habet nunc quam prius. Aut ergo productum, aut producens. Non primum, quia non praefuit, ideo nunc aliter se habere non potest quam prius, cum prius non fuerit. Non secundum, quia tunc primum agens mutaretur. Si dicatur quod agens, etc. contra, quia agens dat esse, ideo productum recipit esse et non e contra, et sic in agenti B naturaliter praecedere A oportet aliquam habitudinem novam ad productum, et non e contra.
(c) Item, causa. Secundo principaliter arguit: Item, causa semper aeque, etc. Et patet argumentum, et tertium similiter.
(d) Praeterea. Ultimo arguit: Si nulla ponatur mutatio, etc. quam alias. Nec valet dicere quod voluntate agit, ideo agit quando vult, quia si agens voluntarium aliquando agit, et alias non, hoc non est nisi quia expectat majorem opportunitatem agendi,quod non contingit in primo agente.