IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicat definitionem creationis, et quod philosophi eam admittant, si nihilum dicatur praecedere secundum ordinem naturae, non durationis. Explicat etiam duplicem prioritatem naturae, positivam et privativam, declarans creaturam ex se essentialiter non habere esse vel non esse, quod intellige etiam de esse essentiae, ex d. 36. primi. Rejicit rationem qua Aegidius probat creationem, probans eam dari unica ratione, quia alias Deus nihil ageret mediate, si non faceret aliquid immediate et per se. Hoc autem repugnat, cum sit agens primum, ex I. d. 2. q. 1. et omne praeter ipsum sit possibile, ex 1. d. 8. q. fin.
Respondeo (a), creare est aliquid de nihilo producere in effectu. De
autem, licet possit multipliciter sumi, sicut patet per Anselmum Monol. cap. 8. uno tamen modo accipitur, ut notat ordinem. Tamen ut notat ordinem adhuc est multipliciter dictum, quia potest notare ordinem naturae vel durationis. Si primo modo, concedunt Philosophi, Deum posse creare, et aliquid de nihilo producere, ut patet per Avicennam 6. Metaph. cap. 2. quaere litteram ejus. Et intelligo (b) illud de prioritate naturae sic : prius natura potest aliquid dici positive, quia ipsum inest alicui, et prior est entitas ejus quam illa quae dicitur posterius natura inesse illi, sicut est de animali et rationali in homine, de substantia et accidente in composito per accidens, de materia et forma respectu compositi per se. Alio modo prius natura dicitur esse unum alio quasi privative, quod scilicet non inest ei cui dicitur primo convenire, sed inesset ei, nisi per aliud impediretur, sicut si dicatur in materia prius naturaliter esse privatio quam forma, non quidem quod ista duo sint simul in materia, ita quod privatio prius insit quam forma. Sed privatio pro tanto potest dici prior natura, et prius natura in materia quam forma, quia privatio semper inesset materiae, nisi ab aliquo agente reciperet formam, ita quod ad habendum privationem sufficit sola materia cum negatione vel privatione causae extrinsecae; ad habendum autem formam requiritur causa extrinseca. Nec tamen privatio est de ratione materiae, sicut nec forma, nec ambo sunt simul in materia.
Ita intelligo (c) in proposito, quod creatura non habet ex se non esse, nec habet ex se esse, nec quod simul sint in ea esse et non esse, quasi simul sint esse et non esse, nec aliquo modo habet non esse, quando est. Sed quantum est ex se, haberet non esse, nisi causa extrinseca suum non esse impediret, dando sibi esse, quia ex sola ratione creaturae non haberet esse, circumscripta omni causa extrinseca dante esse, quia nullo modo haberet esse, nisi per causam extrinsecam produceretur in esse, ita quod magis proprie dicendum est creaturam non habere esse ex se formaliter, quam habere non esse ex se formaliter, quia formaliter prout ex se affirmatur, nec habet esse ex se, nec non esse.
Pro ista (d) opinione sic intellecta arguitur : Agens perfectius minus praesupponit in agendo quam agens imperfectius, sicut natura minus praesupponit in agendo quam ars, quia natura praesupponit ens in potentia, et ars ens in actu. Sed Deus est agens perfectius quam natura vel ars ; igitur minus praesupponit quam natura aut ars in sua actione, et ita minus quam ens in potentia quod est praesuppositum a natura, et ita nihil, et per consequens potest creare.
Istam rationem (e) adducunt aliqui ad secundum membrum, prout de notat ordinem durationis, sed ibi omnino non valet, quia etsi Deus nihil praesupponat in producendo de quo producat, non tamen sequitur quod possit producere novum sic, sicut nec de natura et arte sequitur ex virtute argumenti, quod quia natura non praesupponit in actione sua ens in actui igitur potest producere aliquid omnino novum secundum esse in actu, non sequitur. Sed (f) nec ad istud primum membrum valet, quia secundum Philosophos, quaecumque Intelligentia est agens superior quam agens naturale, et tamen non conceditur consequenter ab eis, licet Avicenna concedat, quod Intelligentia possit creare, sive aliquid de nihilo producere.
Ideo aliter (g) arguo ad istud membrum sic : Deus potest immediate aliquid causare et efficere:, igitur potest creare, et aliquid de nihilo facere; igitur potest aliquid immediate facere. Imo antecedens est manifestum, quia Deus est primum efficiens ex secunda distinct. 1. lib. igitur potest aliquid immediate facere. Imo si nihil potest immediate facere, tunc nec etiam mediate potest facere aliquid, quia est primum efficiens, et ita nullum effectum producet. Consequentiam probo sic, quia si potest efficere aliquid, igitur illud non habet esse ex se necessarium formaliter, et habet esse a causa; igitur habet esse post non esse, secundum intellectum istius membri. Immediate etiam producit nullo alio praesupposito, quia si aliquid aliud praesupponeretur, illud aliud esset effectum ab eo, sicut patet ex distinct. 8. primi; igitur istud non esset immediate effectum ab eo. Habemus igitur a primo antecedente ad istud consequens, quod producit aliquid ordine naturae de non esse ad esse, nullo praesupposito; secundum ergo istum intellectum creat. Ista ratio videtur innui ab Avicenna 6. Metaphysicoe cap. 2. ubi prius. Quaere eam ibi.