IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo creare est aliquid de nihilo producere in effectu. Hic Doctor primo exponit quid intelligatur per creare. Et primo de nihilo, exponit per ly de quomodo intelligatur. Pro quo nota, quod ly de nihilo potest multipliciter intelligi. Primo materialiter, scilicet an de nihilo, tanquam de materia possit fieri aliquid, ita quod ly nihil sit causa materialis et intrinseca illius: vel materialiter sic intelligendo, quod A non posset fieri, nisi agens prius praesupponat non esse ipsius A, non quod ly non esse, sit causa intrinseca, sicut etiam expositum est in 1. distinct. 2. part. 2. quaest. 4. exponendo opinionem Henrici, sicut etiam exposui in 1. distinct. 3. q. 6. declarando illud quomodo intellectus agens producit speciem intelligibilem de phantasmate, sive ly de accipiatur materialiter sive virtualiter. Secundo ly de nihilo potest intelligi , effective, id est, quod ly nihil efficiat aliquid, sicut etiam exposui ly de aliquo, in 1. distinct. 3. quaest. 6. ubi exposui quomodo intelligitur, quod intellectus agens de phantasmate producit speciem intelligibilem, accipiendo ly de virtualiter sive effective. Tertio ly de nihilo, potest accipi ut dicit ordinem, id est, an post nihil possit fieri aliquid. Primis duobus modis non potest accipi, ut patet intuenti, sed bene tertio modo, et ista est quaestio, scilicet an Deus possit producere aliquid de nihilo, id est, an possit producere aliquid, quod prius fuit nihil, ita quod ly nihil praecedat esse illius. Deinde addit Doctor quod ut ly nihil notat ordinem, potest dupliciter intelligi; aut quod ly nihil praecedat esse duratione: aut quod tantum praecedat in aliquo priori naturae; et isto secundo modo concedunt Philosophi Deum posse creare, et aliquid de nihilo producere, ut patet per Avicennam ???Metaph. cap. 2.
(b) Et intelligo illud de prioritate naturae. Hic dicit Doctor quod prius natura potest dupliciter accipi. Primo positive, quando scilicet ipsum prius inest alicui, quod tunc est, quando prior est entitas ejus, quam illa quae dicitur posterius natura inesse illi, sicut est de animali et rationali in homine, quia prius natura positive animal praecedit rationale. Et de isto priori naturae, vide quae prius exposui super 3. distinct. 3. quaest. 1. tertii Doctoris. Secundo, prius natura accipitur tamen privative, quod scilicet prius actu non inest illi entitati, cui dicitur primo convenire. Sed inesset nisi per aliud impediretur, sicut si dicatur in materia prius naturaliter esse privatio quam forma, non quod ista duo sint simul in materia, sed privatio pro tanto potest dici prior natura, quia semper inesset materiae, nisi in illo instanti quo sibi inest, reciperet formam ab aliquo agente. Ad habendum ergo privationem sufficit sola materia cum negatione causae extrinsecae; ad habendun autem formam requiritur causa extrinseca, quia in materia non est causa intrinseca formae producendae, ut habet subtiliter videri infra dist. 18.
(c) Ita intelligo in proposito, etc. Dicit Doctor in ista littera, quod creatura non habet ex se esse, scilicet formaliter, nec habet de se non esse formaliter. Et aliqui exponunt de se esse existentiae, et dicunt, quod esse existentiae non includitur in ratione formali creaturae, et similiter non
esse existentiae, quia tunc creatura non posset esse. Sed judicio meo non recte intelligunt Doctorem, si tamen intelligant de esse existentiae, ut patet a Doctore in primo dist. 36. et 43. et infra in responsione ad quaestionem. Dico enim, quod creatura non habet de se esse formaliter, nec esse essentiae, nec esse existentiae, ita quod in sua ratione formali includat esse essentiae reale, et esse existentiae, quia haberet esse a se, si enim tale esse formaliter includeret, necessario esset a se. Imo si de se formaliter includeret esse essentiae de facto, includeret de se esse existentiae, cum esse essentiae non distinguatur ab esse existentiae, ut patet a Doctore praesenti distinct. quaest. praesenti, et dist. 36. primi, et dist. 63.
Est ergo sic imaginandum, quod omnis creatura ab aeterno habuit esse intelligibile sive esse cognitum, in quo esse fundatur esse possibile, ut patet a Doctore in 1. dist. 36. et 43. Et tale esse dicitur aliquando esse quidditativum, aliquando esse essentiae, nulla tamen creatura in tali esse aliquid reale dicit, et omnes creaturae, ut includunt tale esse secundum quid, per se invicem distinguuntur, et ordinate per se ponuntur in Praedicamentis. Hoc autem modo individua dicuntur esse in Praedicamento, ut patet a Doctore in praesenti dist. q. 3. et omnis creatura ut sic, tantum producitur per actum intellectus divini, ut supra dixi in 1. quaest. Esse autem essentiae reale, quod nullo modo realiter, nec forte formaliter positive est distinctum ab existentia, tantum contingenter producitur ab actu voluntatis divinae. Dico ergo, quod creatura in tali esse diminuto non habet ex se esse formaliter modo praeexposita, nec esse realis existentiae, nec esse realis essentiae, nec etiam habet formaliter non esse realis essentiae, nec realis existentiae, quia si negatio talis esse
includeretur formaliter in creatura, ut habet esse cognitum, tunc esset impossibile ipsam creari posse, sicut dicimus, quod homo non est formaliter albus, nec formaliter non albus, nam si esset non albus formaliter, id est, si non esse album includeretur formaliter sive quidditative in homine, nunquam homo per quamcumque potentiam posset fieri albus. Et si dicatur, habere esse de se formaliter, et habere non esse de se formaliter, contradicunt; ergo alterum verificatur de creatura. Dico, quod ista non sunt contradictoria, eo quod aliquid negatur in prima, quod affirmatur in secunda, quia in prima negatur ly habere esse, in secunda vero affirmatur habere et negatur esse. Sed ista bene contradicunt, A aut habet de se formaliter esse, A non habet de se formaliter esse, et secunda est vera, quia tunc sensus est, quod esse de se non includitur formaliter in creatura, et simile patet a Scoto in primo, dist. 4. quaest. 1. in responsione ad principalia argumenta, et dist. 2. part. 2. q. 1. et dist. 28. et sic patet ista littera.
(d) Pro ista opinione sic intellecta. Hic recitatur una ratio Aegidii de Roma, quodlib. 6. quaestione 4. qua probat, quod Deus potest immediate producere aliquid de nihilo, quia minus praesupponit in agendo, etc. Et littera clara est.
(e) Istam rationem adducunt aliqui ad secundum, etc.
Nota ibi: sicut nec de natura et arte. Aliqui exponunt sic, non sequitur, si natura nihil praesupponit in actu, quod potest producere de novo aliquid in actu, dicunt quod ex hoc non sequitur, quia materia est ens in actu, et non potest produci a natura, sed credo, quod ista expositio sit nulla, cum ipsa materia praesupponatur actioni naturae, sed ut dicit Doctor, absolute non sequitur ex vi argumenti, non praesupponit ens in actu, quod est ipsum compositum ; ergo potest producere ipsum compositum omnino de novo, non sequitur, quia si natura fuisset ab aeterno et bene disposita, ac nullo modo impedita, statim produceret effectum in actu, et sic non produceret omnino de novo.
(f) Sed nec ad istud primum membrum valet. Dicit Doctor quod argumentum Aegidii non valet, etiam ad primum membrum, scilicet ut ly nihil tantum natura praecedit, quia secundum Philosophum quaecumque Intelligentia est agens superius quam agens naturale, et per consequens in agendo minus praesupponit, secundum istos, quam agens naturale, et tamen non conceditur consequenter ab eis, scilicet quod possit ab aeterno producere de nihilo. Et quod dicit de Intelligentia, quod non potest creare, licet hic hoc supponat pro certo, subtiliter tamen probat in quarto, dist. 1. q. 1. ubi pertractat opinionem Avicennae de ista materia, quam ibi improbat.
(g) Ideo aliter arguo ad istud membrum, etc. Hic Doctor ostendit quomodo Deus potest aliquid producere de nihilo, ut ly nihil tantum natura praecedit, et arguit sic : Deus potest immediate aliquid causare, hoc est nulla secunda causa in quocumque genere causarum concurrente: ergo potest creare et aliquid de nihilo facere. Antecedens est manifestum, quia Deus est primum efficiens, ut probavit d. 2. primi, part. 1. quaest. 1. ergo si aliquid non potest immediate facere ; ergo nec mediate. Patet, quia si produxit A mediate, oportet quod illud quod mediat sit productum ; aut ergo immediate a primo efficiente, et habetur propositum, aut mediante aliquo alio. Si mediate, ergo illud, quod mediat erit productum a primo efficiente, vel aliter erit processus in infinitum, vel oportebit stare ad aliquod, quod erit immediate productum. Consequentiam probat sic, scilicet quod possit illud producere ex nihilo, quia si potest efficere aliquid immediate, igitur illud non habet esse, etc. Haec littera patet de se.
Contra illud, quod dicit Doctor : illud non habet esse ex se necessarium formaliter et habet esse a causa. In hoc enim videtur sibi contradicere, ponendo primam causam ad intentionem Avicennae de necessitate causare effectum immediatum, puta secundam Intelligentiam, nam dicit supra in primo dist. 2. part. 2. q. 3. quod Intelligentia secunda, si esset causata de necessitate a prima causa, tunc esset ex se formaliter necessaria. Hoc idem dicit in eodem primo, dist. 8. q. ult. et hic dicit, quod tale causatum non habet esse ex se necessarium formaliter.
Respondeo, quod nulla est hic contradictio, si Doctor recte intelligatur, nam Intelligentia secunda non includit in suo conceptu quidditativo esse a se, sive realis essentiae, sive realis existentiae, quod patet a Doctore d. 8. q. ult. primi declarando positionem Avicennae, quomodo necessario causatum dicatur possibile, ubi sic dicit : Avicenna autem videtur statim contradicere sibi ipsi, ponendo illud necessarium esse possibile, quia tunc necessarium non necessario comparatur ad illud. Sed arguitur pro Avicenna : si est ab alio, ergo in conceptu quidditativo ejus non cadit esse; ergo est de se possibile esse et non existens, sicut humanitas non est de se una nec plures, conceditur de isto modo possibilitatis, quae scilicet possibilitas non est, nisi quod ordine naturae hoc est capax hujus, et non est illud quidditative, scilicet ex se. Haec Scotus ad litteram. Ex quo ergo causatum necessario non includit tale esse quidditative, sequitur quod nec sic includat necessitatem consequentem hujusmodi esse, et sic intelligit Doctor in isto secundo. Quando vero dicit in primo, distinct. 2. quod est ex se formaliter necesse esse, sic debet intelligi, quod illa entitas causata a prima includit formaliter necessitatem, puta tanquam gradum intrinsecum, sicut dictum fuit ibi de Verbo, quod est ex se formaliter necesse esse, id est, quod includit in se formaliter essentiam divinam, quae formaliter est necesse esse. Et sic patet quomodo sibi non contradicit.