IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit sententiam Philosophorum negantium creationem in tempore esse possibilem, quam refutat, 1. dist 8. q. fin. ubi num. 13. et dist. 39. et 43. probat Deum omnia ad extra contingenter causare, et consequenter nihil necessario facit ab aeterno, quia etiam secundum Philosophum, sola necessaria sunt aeterna. Adducit aliam rationem, sed facile solubilem a Philosophis, de quo agit i. d. 2. q. 1. num. 28. et 4. d. 48. q. 2.
De secundo (a) membro, prout ly de notat ordinem durationis, negatur communiter creatio a Philosophis, quia dicunt Deum necessario producere quidquid immediate producit, et nullo praesupposito; quod autem mediate producit, producit aliquo praesupposito, de quo producit, quia tunc producit per causas secundas, et ita nec mediatum, nec immediatum effectum contingenter producit de nihilo, sic accipiendo de.
Sed contra (b) istud probatum est distinct. 8. primi lib. et tactum est distinct. 39. ejusdem, quod Deus causat omnia, quae sunt ad extra contingenter, et ex hoc sequitur,
quod non necessario, et per consequens nec sempiternum, quia Philosophus 9. Metaph. videtur concedere omne necessarium esse sempiternum et e contra. Idem etiam videtur innuere primo de Coelo et Mundo, contra Platonem, qui concessit aliquid sempiternum esse, et tamen possibile non esse.
Sed instabis huic (c) rationi, quod non oportet ubi est contingentia in effectu, quod ibi inferatur possibilitas ad novitatem. Deus enim contingenter vult A, ex dist. 8. 1. lib. et tamen non potest de novo non velle A, quia tunc esset mutabilis.
Respondeo (d) novitas potest esse in productione divina propter novitatem producti, licet non sit novitas in ipso producente, quia in productione prima novitas est ex parte producti, sicut patebit respondendo ad primum argumentum principale. Sed circa velle, non potest esse novitas vel mutatio ex parte voliti, nisi esset aliqua novitas ex parte actus volendi, quia actus volendi idem et eodem modo se habens, non potest esse alicujus noviter voliti. Volitum enim non habet esse volitum, nisi per actum volendi, et ita non est novum in esse volito, nisi per novum actum volendi.
Sic (e) igitur videtur aliqualiter sequi quod si Deus possit aliquid contingenter causare, potest etiam contingenter causare aliquid novum, quia non est ratio quare non possit causare non sempiternum contingenter, sicut potest contingenter causare sempiternum, ex quo non causat necessario. Quod enim oporteret causatum esse sempiternum, videtur sequi ex necessitate causationis vel ex immutabilitate ipsius causantis, quorum neutrum infert sempiternitatem; igitur possibilis est novitas inferri.
Arguitur etiam ad istud membrum, quia si aliquid sit novum, quaero a qua causa sit novum? Sit illa causa A, tunc arguo, aut A eodem modo se habens produxit hoc novum, aut aliter. Si eodem modo, habetur propositum, quia ab eadem causa non mutata, potest esse aliquis effectus novus. Si ab A, aliter se habente, quaero a quo movente aliter se habuit ad hunc novum effectum producendum? non est processus in infinitum: ergo stabitur tandem quod aliquid erit novum a causa uniformiter se habente.
Et confirmatur ratio, quia si potest esse a primo movente haec pars motus nova, quae nunquam praefuit, quare non potest ita aliquid totum esse novum, cujus nihil unquam praefuit?
Sed ista ratio (f) cum sua confirmatione contra Philosophos parum valet, et leviter solveretur ab eis. Conclusio tamen vera est, quod ab aliquo agente non mutato, potest esse productum, quod omnino sit novum.