IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit sententiam Henrici dicentis, creationem non esse de nihilo existentiae, sed de aliquo essentiae, ponit enim essentiam dari creaturae per omnipotentiam Dei. Hanc refutat Scotus 1. d. 43. quia eo ipso quod res est in esse intelligibili per intellectum, cum non repugnet sibi esse, nec necessario sit, est possibilis.
In isto (a) tamen membro secundo, scilicet intelligendo de prout dicit ordinem durationis, distingui potest de nihilo, quod potest accipi pro nihilo omnimodo, vel pro nihilo secundum esse existentiae, aliquo tamen secundum esse essentiae. Et ponitur ab aliquibus, quod licet Deus possit creare de nihilo secundo modo, non tamen primo modo, quia non potest aliquid producere, quod non est ex parte sui possibile, secundum Avicennam 2. Metaph. Nihil autem non est possibile ex parte sui, quia non est ratio aliqua, quare unum nihil non esset possibile, et aliud nihil esset possibile.
Confirmatur ista (b) ratio, quia in omni creatura est compositio ex actu et potentia, et ubicumque ista sunt, praecedit ordine naturae possibilitas vel potentialitas; igitur potentialitas in quacumque re creata, sic praecedit naturaliter, et est prior natura actualitate ; et tunc ista potentialitas non est nihil, sed est alicujus entis secundum aliquod esse, non esse existentiae, igitur secundum esse quidditativum. Et hoc ponitur secundum illum modum, qui recitatus est dist. 43. primi, ibi enim ponitur, quod per potentiam activam Dei ad se, producitur primo res in esse possibili passive ad se, et tunc ultra potest produci in esse existentiae, non tamen nisi prius natura fuerit producta in esse quidditativo, et in esse possibili passive.
Contra istud (c) est argumentum ibi dist. 43. quia non producitur res aliqua in esse possibili per omnipotentiam, sed per intellectum, quo producitur in esse intelligibili: et quando est in esse intelligibili, non repugnat sibi esse, nec est ex se formaliter necessarium: igitur est possibile.
Similiter (d) sicut argutum est dist. 36. primi, contra illud esse essentiae, si illud esse esset verum esse, productio in illo esse vere esset creatio, quia ad aliquid esse simpliciter de nihilo, igitur illa productio est simpliciter alia a productione rei in esse possibili, quia si res non sit possibilia antequam sit in esse essentiae, et producitur in isto esse, igitur aliquid producitur in aliquo esse aliqua productione, quod non est possibile ex parte sui.