In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) In isto tamen membro secundo, etc. Distinguitur ab Henrico in summa art. 2.
quaest. 23. et 24. quod ly de nihilo potest accipi, vel pro nihilo omnimodo scilicet secundum esse essentiae et existentiae, vel pro nihilo tantum secundum esse existentiae, aliquo tamen secundum esse essentiae. Et ponitur ab Henrico quod Deus potest facere aliquid de nihilo secundo modo, non tamen primo modo, quia omne creabile est prius possibile, et illud possibile praesupponit esse essentiae. Et hanc opinionem Henrici clarius vide in primo, dist. 36. quaest. unica, ubi vult quod esse essentiae sit de necessitate ab aeterno.
(b) Confirmatur ista ratio, quia in omni creatura est compositio ex actu et potentia; ergo in omni re creata potentialitas est prior natura actualitate, et tunc ista potentialitas non est nihil, sed est alicujus et hanc opinionem clarius vide in expositione, quam feci super dist. 43. primi Doctoris.
(c) Contra istud est argumentum, per omnipotentiam, quia omnipotentia tantum respicit esse actualis existentiae, sed producitur in esse possibili tantum ab intellectu divino, quo etiam producitur in esse intelligibili, etc. Hoc clarius vide in expositione facta, dist. 36. et 43. primi Doctoris.
(d) Similiter sicut argutum est, etc. Vide diffuse multas rationes Doctoris, quas facit contra Henricum in 36. d. et vide illa, quae ibi notavi exponendo rationes Doctoris.