IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Doctoris, creationem esse de nihilo essentiae et existentiae, sed non de nihilo esse intelligibilis ; tamen ipsum esse intelligibile, producitur de nihilo omnis esse, de quo Scot. 1. d. 3. quaest. 4. et dist. 36. et 3. dist. 6. quaest. 1.
Quantum ad (a) istum articulum dico, quod de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse existentiae, potest Deus creare, et per consequens de nihilo, id est, non de aliquo secundum esse essentiae, quia, ut probatum est dist. 36. primi, nunquam esse essentiae separatur realiter ab esse existentiae. Tamen non potest aliquid creari, id est, produci ad esse simpliciter de nihilo, id est, nullo modo ente, nec simpliciter, nec secundum quid. Nihil enim creatur, quod non prius habuit esse intellectum vel volitum, et in esse intellecto fuit possibile formaliter, sicut dictum est in prima ratione contra illam positionem, et tunc fuit quasi in potentia propinqua, ut posset esse objectum omnipotentiae, et poni in esse simpliciter. Potest tamen aliquid produci, licet non creari, de simpliciter nihilo, id est, non aliquo secundum esse essentiae, nec secundum esse existentiae, nec secundum aliquod esse sccundum quid, quia creatura producitur in esse intelligibili, non de aliquo esse, nec simpliciter, nec secundum quid, nec possibili ex parte sui in isto esse. Istud tamen produci, non est creari, quia non terminatur ad esse simpliciter, sed secundum quid.
Ad primum (b) argumentum principale dico, quod causa potest primo et immediate aliquem effectum novum producere, absque omni novitate in ipsa. Quod patet per exemplum, si ponatur Sol semper esse in se aeque luminosus, et creetur aliquod medium perspicuum approximatum, de novo illuminabit illud, ita quod nihil novum erit in Sole ad hoc quod ab ipso sit nova illuminatio ; et si posset ex se ponere medium perspicuum et sub lumine, sicut causat in ipso lumen, ita poneret in esse hoc totum, scilicet medium illuminatum sine aliqua novitate in seipso.
Et si dicas, hoc non posset, si esset agens naturale et uniformiter se habens, quia tunc semper uniformiter produceret: igitur exemplum non valet ad propositum ostendendum.
Respondeo, verum est, quod istud exemplum quoad hoc valuit, quod non oportet propter novitatem effectus ponere novitatem in causa, tamen non valuit quoad hoc quod effectus possit esse novus a causa naturaliter agente et totali, quia tale agens semper uniformiter ageret, si tale esset respectu effectus: agens autem liberum potest eadem volitione antiqua, effectum novum producere pro tunc, pro quando vult effectum novum esse. Non enim est necesse si sempiternaliter vult, et non potest de novo velle:
igitur vult pro sempiterno, sicu non est necessarium in me, quoc si nunc volo aliquid, quod pro nunc velim illud, sed possum velit illud esse pro cras, et eadem volitione stante sine omni mutatione a parte voluntatis meae, possum illud novum causare cras pro quo volo illud. Et quando (c) arguitur contra , istud, per illam rationem quod oportet habitudinem novam aliquam naturaliter praecedere in producente ad productum, et non e contrario, dico sicut dictum est dist. 35. primi et alias frequenter, quod ad absolutum in causa, immediate sequitur absolutum in effectu, et in effectu primo consequitur respectus ad causam, et tunc si aliquis est respectus causae ad effectum, ille respectus ad effectum est ultimus, et aliquando nullus.
Cum (d) igitur dicis quod quia causa dat esse, ideo effectus recipit esse, et non e contrario. Dico quod si intendas per ly quia reduplicationem relationis in causa, vel aliquam realitatem novam in causa, sive relativam, sive absolutam, propositio est falsa. Si autem (e) intelligas reduplicare actum primum causae, qui praecedit naturaliter causatum, illo modo propositio est vera: absolutum enim in causa praecedit naturaliter causatum.
Et si dicas, (f) quod non tantum, quia est absolutum causat, quia similiter tale est, scilicet absolutum, quando non causat.
Dico quod in illo instanti in quo causat, adhuc causat ut prius naturaliter ipsa causatione, et ut sic nihil intelligitur nisi absolutum a quo ponitur ipsum causatum in esse, et ideo nihil potest accipi cum hoc causa hujus quod est causari, nisi illud sit prius, nec respectu hujus instantis, nec respectu alterius. Fallit autem imaginatio, quia semper videtur quod causa sit indeterminata usque ad illud instans, quando causat, et tunc quod aliqua relatio determinans ipsam ad effectum, primo requiratur a parte ejus, quod falsum est. Illud enim idem absolutum, quod in causa praecessit, tam natura quam duratione ipsum effectum productum vel causatum, est etiam in ea in illo instanti prius naturaliter quam causet, et secundum illud absolutum secundum quod prius fuit causativum, est nunc causans, non secundum aliquid additum, neque absolutum, neque respectivum.
Ad secundum (g) patet per idem, quia causa aeque determinata ad producendum aliquod productum, quantum est ex parte sui, potest quandoque producere et quandoque non producere. Quia sicut in naturalibus, causam determinari ex parte sui, est ipsam habere formam qua causet, ita in liberis, causam esse determinatam est ipsam habere volitionem respectu volibilis: et sicut ibi forma haberi potest antequam effectus causetur, si tunc est impedimentum extra vel absentia passi, ita quoque hic potest volitio haberi, antequam volibile habeatur, et prius natura et duratione.
Ad tertium (h) de Philosopho 2. de generat. dico quod Philosophus intelligit de agente naturali, sicut patet per eum ibi.
Ad quartum (i) dico, sicut dictum est distinct. 8. primi, indiciplinati est quaerere omnium demonstrationem , secundum Philosophum, quarto Metaphys. principiorum enim demonstrationis non est demonstratio, et eodem modo in contingentibus, alioquin esset processus in infinitum in contingentibus, quia contingentia non sequuntur ex necessariis. Et ideo ista voluntas Dei, qua vult hoc et producit pro nunc, est immediata et prima causa, cujus non est aliqua alia causa quaerenda, sicut enim non est ratio quare voluit naturam humanam in hoc individuo esse, et esse possibile et contingens, ita non est ratio, quare hoc voluit nunc, et non tunc esse, sed tantum quia voluit hoc esse, ideo bonum fuit illud esse, et quaerere hujus propositionis, licet contingentis immediate causam, est quaerere causam sive rationem, cujus non est ratio quaerenda.
Et cum dicit de expectare, verum est quod ipsa voluntas, quae habet bonitatem ex ipso volibili, ipsa, si est recta, vult volitum statim esse, nisi sit aliqua ratio propter quam velit aliquid aliud esse, et tunc expectet illud aliud esse tempore opportuniori, sed voluntatem, quae nullam habet bonitatem ex volito, sed e converso , nec rationem habet quare nunc vult aliquid, sicut nec absolute rationem habet quare hoc velit, non oportet aliam opportunitatem in volito expectare.
Quod arguebatur (k) pro secunda positione de esse essentiae patet responsio per dicta prius, concedo enim quod omne creabile, prius erat possibile creari ex parte sui. Sed ista possibilitas non fundatur in aliquo esse simpliciter, sed in este cognito, ita quod esse cognitum, concomitatur possibilitas ad esse simpliciter, licet formaliter esse cognitum non sit esse possibile, quia esse cognitum est esse in actu, licet secundum quid. Sed esse possibile, est esse potentia ad esse simpliciter, et non in a. tu, nec tamen esse in potentia, est esse simpliciter, sed est fallacia secundum quid et simpliciter, sicut nec futurum esse, est esse simpliciter, nec esse praeteritum, est esse simpliciter, sicut enim praeterisse in esse simpliciter, non infert esse simpliciter, sic nec futurum esse, in esse simpliciter, infert esse simpliciter; igitur nec multo magis posse esse simpliciter, infert esse simpliciter, quia posse esse, videtur esse remotius ab esse simpliciter quam fore.
Per idem ad aliam rationem de compositione ex actu et potentia, licet enim concedatur potentiam, scilicet objectivam praecedere actum, non tamen ipsa est in aliquo actu reali, licet sit in aliquo esse cognito, secundum quod conceditur esse cognitum, non tamen est formaliter esse cognitum.
Ista tamen ratio non valet, quia compositio non est ex potentia objectiva et actu terminante, sed alio modo est ipsa compositio, sicut dictum est dist. 8. primi.