IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum (a) possibile sit Deum producere aliquid aliud a se sine principio durationis ?
Alensis 2. p. q. 14. m. 1. D. Thom. 1. p. q uaest. 46. art. 1. et 3. secundo contra Gent. c. 28. et hic q. 2. Henric. quadi. 1. quaest. 7. Bonav. hic art. i. q. 2. Richardi art. 3. q. 4. Albert. ibidem. Mars. quaest. 1. art. 2. Gabr. q. 3.
Capreol. quaest. 1. Dorand. quaest. 2. Holcot. q. 2.art 5. Ant. Andreas q. 3. et 6. Bacconitan. q. 4. 5. Argen. q. 2. Conimb. 8. Phys. q. 6. et 7. Vasa. 1. p. d. 177. c. 3. et 5. Sot. 8. Phys. q. 3. Tolet. quaest. 2. Vide Scot. 9. Met. quaest. 15. de primo princ. c. 4. concl. 9. et 2. Phys. quaet. 8. et 8. Phys. q. 1. et 2.
Videtur quod sic. Philosophus, primo Physic. probat quod materia est ingenita et incorruptibilis, alioquin esset processus in infinitum in materiis: igitur materia, vel non fuit producta, vel fuit producta sine principio, et hoc est propositum ; vel si non, saltem aliqua forma fuit in ea producta sine principio, quia materia nunquam fuit sine forma; igitur, et caetera.
Praeterea, tempus secundum Phi losophum 8. Physicor. et 12. Meta phys. est sine principio, quod probari videtur ex. hoc, quia si non, igitur prius potuit fuisse tempus quam fuit, vel prius esse quam esset, sed ante est differentia temporis: igitur ante tempus fuit tempus.
Tertio sic, secundum Philoso phum primo de Generatione : Generatio unius est corruptio alterius; igitur nun quam fuit aliqua prima generatio, et per consequens sine principio sunt aliqua generabilia.
Item, causa non agens per motum, et non impedibilis, potest habere effectum sibi coaevum, sicut apparet in creaturis: igitur, etc.
Contra, Augustinus ad Felicianum, assignat definitionem creaturae, et dicit quod creatura est ex eo quod omnipotentis Dei voluntate, ex non esse ad esse producta est ejus substantia, sed si de ratione creaturae est produci ex non ente: igitur impossibile est eam produci sine principio.
Praeterea, qua ratione Deus potuisset produxisse unum sine principio, et aliud, et ita essent producta actu infinita in multitudine, potuisset etiam aggregasse omnes lapides, qui postea fuissent, et ita infinitum mole fecisse, sed tam infinitas in numero, quam in mole improbatur 3. Physic.