In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Titulus quaestionis hujus intelligitur sic : an Deus potuit producere aliquid aliud a se, sine principio scilicet durationis, id est, an possit producere aliquid in esse, ita quod non esse, in nulla duratione praecedat esse, et breviter sensus est: an aliquid aliud a Deo possit ab ipso produci ab aeterno, ita quod dicatur vere causatum, et tamen aeternaliter causari.
Arguit primo, quod Deus potest producere aliquid aliud a se sine principio durationis, et arguit sic per Philosophum : materia est ingenita etc. patet, quia omne quod generatur, apud Philosophos, ex materia generatur: et quaeritur an illa materia sit ingenita, aut genita ? Si primo, habetur propositum; si secundo, ergo ex alia materia erit genita, et sic processus in infinitum. Item, patet quod sit incorruptibilis, quia quod corrumpitur, quaero de illa materia, aut est incorruptibilis, et sic habetur propositum ; aut corruptibilis, ergo in aliam materiam est corruptibilis, et sic processus in infinitum. Si ergo materia est ingenita, ergo materia vel non fuit producta, vel fuit producta sine principio durationis ; et si non fuit prodacta, saltem aliqua forma fuit in ea sine principio durationis, quia materia nunquam fuit sine forma. Alia argumenta patent.