IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit oppositam sententiam Henric. Bonav. Richard. Albert. Mars. scilicet repugnare aliquid ab aeterno creari, quam probat quatuor rationibus Henrici, quibus addit efficaciores.
Contra istam (a) positionem arguitur, quod includat contradictionem, aliud a Deo fuisse sine principio, quia de omni producto, aliquando verum est, vel aliquando erit verum dicere quod producitur, quia de Filio Dei in aeternitate producto, vere potest dici quod producitur in aeternitate; creatura igitur aut semper producitur, quando est, aut aliquando producitur, et non semper. Si secundo modo, in illo instanti in quo sic producitur, primo capit esse, tunc patet propositum, quia quod primo capit esse, habet principium. Si primo modo, igitur creatura est in continuo fieri, quod videtur inconveniens, quia tunc non esset permanens.
Videtur etiam (b) quod tunc non differret creari a conservari, quod improbatur dupliciter. Primo, quia creari est produci de non esse ad esse: conservari autem est ipsius praehabiti esse, et ita creari non est conservari. Secundo, quia agens particulare generat, et non conservat; igitur ubi ambo concurrunt in eodem, aliud est unum, et aliud est alterum; et additur huic rationi, quia creatura habet esse acquisitum, et per consequens esse post non esse, alias esset Deus.
Secundo arguitur : omne quod est, quando est, necesse est esse, 1. Periherm. igitur nihil potest non esse, nisi quia potentia praecedit esse ejus, per quam potest impediri ejus esse. Sed si aliquid fuit ab aeterno a Deo, nulla potentia praecessit esse ejus a Deo: ergo non potuit non esse a Deo.
Instat sibi, quia praedestinatus potest salvari et non salvari: ergo a simili de facto ab aeterno, possibile est ipsum fuisse et non fuisse. Respondet quod praedestinatio, respicit rem extra, pro certo nunc, pro quo scilicet res potest non esse, et ita non praedestinari, quia praedestinatio correspondet naturae rei; sed dare esse alicui ab aeterno, respicit potentiam pro infinita aeternitate, in qua nulla est potentia ad oppositum, et ita nec in actu essendi.
Confirmatur, quia in perpetuis non differt esse a posse, 3. Phys. et 9. Metaph. c. penultim. igitur nullum sempiternum est in potentia.
Praeterea, tertio arguit idem alibi sic : Quaelibet species aeque est in potentia ut sic, comparando ad Deum ut dantem esse; igitur sicut Sol potuit fuisse ab aeterno, ita et asinus, et hic perfectus potens generare, et ab illo possent fuisse omnes asini alii generati, qui sunt vel fuerunt usque ad hunc diem modo geniti. Et tunc quaero, utrum omnes fuissent tunc finiti aut infiniti? Si finiti, igitur totum tempus ab illo usque ad istum, fuisset finitum. Si infiniti, igitur positis extremis, potuissent media fuisse infinita actu, quod est inconveniens.
Praeterea, quarto arguit sic : Creatura ab aeterno possibilis est esse, et possibilis est non esse: si ergo ponatur in esse, habet illud esse acquisitum; ergo duratione, non esse suum praecessit suum esse novum vel acquisitum, vel format eam sicut solvendo formatur, et ponitur prolixe nimis in quodlibet. 8. q.9.
Item, arguitur pro ista opinione quod sequitur fuisse infinitas animas intellectivas, si potuisset mundus fuisse sine principio.
Praeterea, contra rationem infiniti in quantitate est, ipsum posse excedi vel esse totaliter acceptum, sicut patet ex definitione ejus, 3. Physic. Infinitum est, cujus quantitatem accipientibus, semper est aliquid ultra sumere. Sed si mundus potuisset fuisse ab aeterno et sine principio, infinita duratio fuisset accepta: igitur nihil fuisset ulterius accipiendum.
Nec valet responsio illa, quae dicit quod fuissent infinita in potentia, et semper in accipiendo quantum ad significationem intellectus, et non in accepto esse, quia signatio intellectus nihil faeit ad hoc quod infinitum sit acceptum actu, quia impossibile est infinitum futurum aliquando fuisse acceptum, licet nullus intellectus fuisset, qui signaret partes illius temporis infiniti.
Item arguitur, quod pars esset major toto, quia sit meridies hujus diei A, et meridies crastinae diei sit B, si ex utraque parte A, potuit esse tempus infinitum, pari ratione de praeterito respectu B, ad futurum respectu B; ergo quocumque praeteritum ad B, est majus, eo futurum ad B, quod est aequale praeterito ad B est majus, quia sunt aequalia sed praeterito ad A est majus praeteritum ad B, sicut totum parte; ergo futurum ad B, quod est aequale praeterito ad B, est majus praeterito ad A ; sed futurum ad A est aequale praeterito ad A; igitur futurum ad B esset majus futuro ad A, et ita pars major toto. Aliae rationes possunt multae adduci, aliquae sunt sophisticae, et aliae multae fiunt saepe.