In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Contra istam opinionem. Est opinio Henrici quodl. 1. quaest. 7. et quodl. 9. quaest. 17. quae tenet oppositum opinionis S. Thomae, videlicet quod contradictionem includat, aliud a Deo fuisse sine principio durationis, sive ab aeterno fuisse, et pro hac opinione multas adducit rationes. Prima est ibi : Contra istam positionem, etc. et stat in hoc : Quia si producitur capit esse, et omne tale habet principium.
(b) Videtur etiam. Si dicatur quod semper producatur quando est; ergo creatura est in continuo fieri, et sic non differet creari a conservari, quod est falsum.