IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Tenentes istam positionem. Respondet Doctor rationibus S. Thomae ibi: Tenentes istam positionem. Ad primam dicerent, quod licet non possit, vult dicere instantia ista, quare lapis non est volibilis ab aeterno et pro aeterno? Hoc non est ratione voluntatis divinae, sed ratione intrinseca lapidis, propter quam repugnat sibi esse ab aeterno ; et cum dicit de 43. dist. primi, vide ibi, quia vult Doctor quod impossibilitas rerum non est ex parte impossibilitatis terminorum, loquendo tamen de ratione impossibilitatis proxima, et non de remota, sicut ibi dicit Doctor. Et nota quae ibi exposui. Dicit ergo Henricus quod creatura est ratio demonstrandi nullum causatum posse esse ab aeterno, quia de ratione creaturae est, quod actualiter habeat esse post non esse, et ita de ratione ipsius est, quod incipiat esse de novo.
(d) Contra hoc, quia medium illud, etc. Hic Doctor reprehendit responsionem Henrici, eo quod non evacuat argumentum sancti Thomae, et patet argumentum, et ut clarius intelligatur, formetur sic : supponendo secundum Henricum quod quod quid est, sive definitio, puta lapidis, non est ratio demonstrandi ipsum lapidem nunc incipere esse, sed existentia lapidis, tunc sic : Quidquid includit posse esse post non esse incipit esse de novo; sed lapis est hujusmodi, ergo. Dicit Doctor aut in minori praedicatur existentia aptitudinalis, et sic est fallacia consequentis, a positione consequentis ad positionem antecedentis: non enim sequitur , lapis potest esse hinc ad mensem post non esse, ergo lapis incipit esse hinc ad mensem: e contra tamen sequitur, a positione antecedentis ad positionem consequentis A incipit esse actu nunc , ergo aptus fuit esse nunc; aut existentia actualis praedicatur de lapide, et tunc minor erit contingens, et sic non sequitur conclusio necessaria, quia ex una de necessario, alia de contingenti, sequitur conclusio de contingenti, ut patet primo Priorum ; et tamen est intentum Henrici, per hoc argumentum, quod sit necesse ipsum lapidem incipere esse de novo. Dicit ergo Doctor quod argumentum Henrici tantum procedit probabiliter vel sophistice. Major etiam argumenti Henrici posset consimiliter distingui, licet Doctor nullam aliam mentionem faciat, et sic patet ista littera.
(e) Ad argumentum tamen potest responderi, etc. Hic Doctor aliter respondet ad argumentum Thomae, sustinendo opinionem Henrici, et primo dicit, quod quod quid est, id est, definitio contingenter se habet ad existentiam actualem vel non actualem, id est, haec definitio, puta lapidis, non est ratio demonstrandi lapidem actu existere necessario, quia tunc de necessitate existeret ; nec est ratio necessaria demonstrandi lapidem actu non existere, scilicet quod actualis existentia non conveniat sibi, quia tunc nunquam posset actu existere. Secundo dicit, quod quod quid est, sive definitio, non est ratio demonstrandi aliquam conditionem existendi absolute, nam conditiones existentiae sunt istae, aeternitas, temporalitas, necessitas, contingentia, et hujusmodi ; nam aliqua existentia est necessario aeterna, ut divina, aliqua est temporalis et contingens, ut existentia Francisci. Dicit ergo, quod definitio, puta lapidis, non est ratio demonstrandi absolute, vel quod sit aeternus vel non aeternus, quia si primo, de necessitate esset aeternus; si secundo, de necessitate repugnaret sibi aeternitas. Tertio dicit ibi: alicui tamen quod quid est, etc. quod existentia sumpta sub aliqua conditione, potest repugnare definitioni lapidis vel hominis, puta si sumatur existentia hominis sub ista conditione, quod sit increata vel quod sit necesse esse, repugnat sibi; sic dico pariformiter, quod existentia hominis sumpta cum sempiternitate, et ideo ex quidditate hominis, potest demonstrari quod non existat sempiternaliter, quia sicut definitio est ratio demonstrandi aliquid de subjecto sibi convenire, ita est ratio demonstrandi aliquid incompossibile sibi repugnare. Et nota, quod non sequitur, homini repugnat esse aeternaliter; ergo necessario habet esse de novo, sed bene sequitur cum constantia subjecti homini repugnat esse aeternaliter et actu existit ; ergo de necessitate habet esse de novo.
(f) Aliter etiam peccat ratio. Haec responsio clara est, sed pono exemplum de primis impossibilibus et de primis necessariis: prima enim necessaria sunt prima principia per se nota, et prima impossibilia sunt opposita primorum principiorum, et sicut prima principia sunt notissima in veritate, ita opposita primorum principiorum sunt notissima in falsitate, ut patet primo Posteriorum, et sic nec veritas nec falsitas eorum demonstrari potest.
Secundo principaliter arguitur pro opinione sancti Thomae ibi : Item quodlibet aliud a Deo esse factum ex tempore est articulus fidei, et littera clara est. Respondet Doctor ibi: Ad secundum dici potest, et responsio de se patet in littera.
Tertio arguitur pro opinione S. Thomae ibi : Praeterea Augustinus 6. de Trinit.
(g) Ad tertium. Respondet Doctor ibi : Ad tertium dico, quod aliqua consequentia sive illatio potest tenere ex multis rationibus sive locis, et exemplum patet in littera, quae clara est usque ibi : ubicumque igitur est similis ratio inferendi, etc. dicit ibi : Si ignis est aeternus et non impeditus ; ergo splendor est aeternus, antecedens est impossibile, nam implicat ignem esse aeternum, quia dicerent isti quod ex quo ignis est vere causatus, implicat ipsum esse aeternum, et similiter consequens est impossibile, sed splendorem esse aeternum propter eamdem rationem de antecedente. Consequentia tamen est necessaria et naturalis, sicut si homo curreret, ergo necessario moveretur, tamen quia Augustinus vult probare coaeternitatem Filii ad Patrem, ponit exemplum de igne, etc. Quod quidem exemplum valet in Patre, quoad productionem, non quoad causationem, quia si Pater ab aeterno est perfectus, et habet memoriam fecundam, perfectam, ergo productum ab ipso est sibi coaeternum, cum sit ejusdem naturae, non sic sequitur de causato, quod est alterius naturae a causante.
(h) Per hoc patet ad confirmationem illius rationis, etc. haec littera clara est, et quod dicit ibi: Nec ex hoc tamquam ex impossibili inferendo quodlibet, vult dicere Doctor quod si causa naturalis est aeterna, et non impedita, ergo effectus ejus erit aeternus: ista consequentia est naturalis et necessaria, et non sequitur hoc consequens sicut ex impossibili sequitur quodlibet, sed sequitur formali consequentia, quia consequens necessario includitur in antecedente.
(i) Per idem patet ad illam aliam rationem, etc. Haec responsio clare patet in primo distinct. 8. q. ult. quam ibi exposui, nam causare et contingenter, ille modus, scilicet contingenter, est possibilis et compossibilis, causare vero et necessario, ille modus, scilicet necessario, est incompossibilis causae: et sicut ad causare modo compossibili sequitur effectus possibilis, sic ad causare sub modo incompossibili, sequitur naturali consequentia modo praeexposito, de naturali consequentia effectus, videlicet incompossibilis, et patet littera.
(k) Ad quartum. Quarto arguitur pro via saucii Thomae, ibi: Praeterea quarto, etc.
Respondeo ibi : Ad quartum diceret aliquis. Hie Doctor primo recitat, opinionem alterius quam confutat. Aliqui dicunt, quod sempiternum esse includit aliquam illimitationem, quia includit adaequari Deo secundum illimitationem durationis, et patet littera.
(1) Ad quintum. Quinto arguitur pro opinione sancti Thomae ibi: Ita creatura tendit in non esse, etc.
Respondet Doctor ducendo hoc argumentum ad oppositum. Ultimo loco pro opinione sancti Thomae, . arguitur per auctoritates.
Respondet Doctor ibi : Ad auctoritates dico, etc. tota ista littera clara est, et sic patet ista prima opinio.