IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Tenentes autem. Respondet Doctor rationibus Henrici ibi: Tenentes autem primam opinionem. Hic Doctor magis videtur declinare ad opinionem sancti Thomae propter tria, quae ponuntur hic in littera. Unde isti respondent ad rationes Henrici, quae probant contradictionem, dicunt quod aliqua creatura, puta Angelus, potuit semper producta fuisse, quia ejus esse est in aevo,et sic conceditur quod fit in instanti aevi, et tamen non sequitur, quod sit successivum, quia Dei filius semper generatur, etc. Ad illa de conservari et creari patebit infra dist. 2. quaest. 1. et multo clarius in quodlb. quaest. 12. et ibi vide expositiones, quas ibi feci. Ad illud additum de esse acquisito concedunt, quia non habet esse, quod ex se sit formaliter necessarium, ut supra patuit quaestione immediate praecedenti, non tamen videtur necessarium quod sit acquisitum post non esse, ita quod ly non esse duratione praecedat ipsum esse; sufficit enim quod ly non esse tantum praecedat natura, accipiendo prius natura privative tantum, ut supra exposui in quaestione de creatione.
(b) Ad secundam. Secundo principaliter arguitur, per illud Aristotelis : Omne quod est, quando est necesse est esse, etc.
Respondet Doctor ad aliud Philosophi, etc. et remittit se ad ea quae dixit, in primo dist. 39. pro nunc tamen ultra ea quae dixit, et exposui in primo, ubi supra, nam haec propositio : omne quod est, etc vel est una hypothetica temporalis, cujus subjectum sit: omne quod est, et praedicatum sit esse cum necessitate, ita quod ly necesse esse dicat necessitatem consequentiae , et sit sensus : omne quod est, quando est necesse est esse, id est, de necessitate habet esse, sicut dicimus: omne quod currit, quando currit de necessitate movetur, et omni modo illa est vera. Vel quod ly necesse esse dicat necessitatem consequentis, ut sit sensus : omne est, quando est habet entitatem simpliciter et absolute necessariam, et sic nunquam posset non esse, et hic sensus est falsus. Vel est una categorica de sensu composito, cujus subjectum est hoc : omne quod est, quando est, est, ita quod ly necesse esse sit modus istius propositionis sub tali conditione, quando est, sicut dicimus (ut dicit Doctor in primo dist. 39.) animal currit, si homo currit est necesse ; et hoc modo est vera, vide tamen diffuse hanc materiam in primo ubi supra. Et addit Doctor unum, quod diffuse probatum est in primo ubi supra, videlicet quod creatura in illo instanti in quo et pro quo est, contingenter est, id est quod non habet entitatem in se necessariam, nam voluntas divina quando in instanti A producit D, ipsum B contingenter producit, ita quod in illo instanti in quo producit B, potest ipsum non producere, quia ut producit, semper intelligitur prior producto, ut supra patuit in quaestione de creatione, et sic patet quomodo in illo instanti in quo producitur, contingenter producitur. De hoc vide Doctorem in primo dist. 29. et ea quae ibi exposui. Et sic patet solutio argumenti Henrici, quia si creatura haberet esse ab aeterno adhuc in illo instanti quo produceretur ab aeterno, haberet esse contingens. Si dicatur quomodo in instanti A in quo est, habet esse contingens, cum dictum sit quod quando est necesse est esse? dico,quod pro tanto dicitur habere esse contingens in primo instanti, quia contingenter producta est, quia potuit non produci, licet in illo instanti, in quo est, esse competat sibi de necessitate dum est, non tamen de necessitate absoluta, quia in illo instanti potuit non produci, et postquam producta est, potuit destrui.
Confirmatur. Haec est una confirmatio, quam facit Henricus, quia in perpetuis non differt esse a posse, ut patet tertio Physic. t. c. 31. et 9. Metaph. cap. penult. text. com. 17. igitur nullum sempiternum est in potentia.
Dico, quod licet hic in littera non respondeatur ad hanc auctoritatem, potest tamen sic responderi: primo ad mentem Aristotelis, quia in perpetuis, puta in coelo, quod est perpetuum, esse ipsius coeli non differt a posse, id est, quod posse esse coeli nunquam praecessit duratione ipsum coelum. Secundum aliquos: In perpetuis, etc. exponitur sic, quia ibi secundum Philosophos,puta in coelo non est materia,quae est potentia receptiva diversarum formarum, ideo in coelo non differt esse a posse, quia cum ibi non sit materia, quae semper machinatur ad malum, etc. Scotus vero in prima dist. 2. et quaest. 2. quodlibetorum dicit, quod in Deo non differt posse ab esse, id est, quod quidquid potest esse in Deo ad intra, ibi de necessitate actu est, quia quidquid est in Deo, est ibi necesse esse, et hoc vel formaliter vel identice. Sustinendo etiam, quod coelum sit necesse esse, quidquid potest esse in coelo intrinsecum, ibi actu est, ut patet. Si ergo Philosophus intelligat, quod non sit ibi potentia praecedens ipsum esse,conceditur; si vero intelligat, quod non sit ibi potentia conjuncta actui, de qua Doctor in primo distinct. 8. quaest, ult. negatur. Si tertio intelligat, quod non sit ibi potentia ad ipsum esse prius natura, sic intelligendo quod inesset, nisi praeveniretur a voluntate divina, dando sibi esse, adhuc negatur, ut patet supra in quaestione immediate praecedenti, et in primo dist. 8. q. ult. et in secundo, distinct. 2. in tertio, dist. 3,
g. 1. et alibi. Si quarto intelligat, quod non sit ibi in potentia ad non esse sequens ipsum esse ab aeterno, negatur, quia ex quo haberet esse contingenter ab aeterno, semper posset non esse, et sic patet ad illam auctoritatem.
(c) Ad tertium. Tertio principaliter arguit idem Henricus quodlib. 1. quaest. 8. quaelibet species aeque est in potentia, etc.
Respondet Doctor et dicit, quod posset negari ista propositio, quod in quacumque specie sit similis impossibilitas ad aeternitatem, quia non patet contradictio ex parte cujuscumque speciei, et ideo nec similis possibilitas, et sic negaretur de asino et multis aliis, supponendo tamen, quod asinus fuisset ab aeterno, non potuisset generare ab aeterno, puta ut generatio secundi asini fuisset aeterna, quia generatio in creaturis semper dicit mutationem inter terminos oppositos, scilicet inter privationem et formam generandam, ut dicit Doctor in primo dist. 2. part 2. quaest. 3. et dist. 5. quaest. 2. et 28. et sic privatio formae generandae de necessitate praecedit generatione ipsam formam, quia impossibile est, quod in eodem instanti temporis sit vera privatio alicujus formae, et ipsa forma, ut patet a Doctore in primo, distinct. 19. et vide quae ibi exposui, exponendo illam propositionem : Impossibilis est transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione. Et cum dicit Doctor, quod non est similis impossibilitas de omni specie, et per consequens nec similis possibilitas, forte dicit propter hoc, quia concederetur a Philosopho, quod Angelus potuit esse ab aeterno, ita quod non esse Angeli non praecessisset duratione ipsum Angelum ; et similiter posuisset hoc de coelo, quia hujusmodi permanentia sunt formaliter necessaria, et omne tale est sempiternum, patet per Aristotelem 1. Coeli et mundi text. comment.
188. et 9. Metaph. cap. penultim. text. comment. 17. Non posset autem et secundum Aristotelem fuisse asinus ab aelemo, quia Philosophus posuisset ipsum tantum posse produci per motum, et per consequens in tempore, quia, secundum ipsum, omnis effectus imperfectus non potest immediate produci a prima causa, sed mediante motu producitur, ut patuit in primo, distinctione 2. part. 1. quaestione 1. et in quarto, dist. 48. Et sic patet quomodo non est similis impossibilitas ad aeternitatem, et non apparet similis contradictio ex parte cujuscumque speciei, ideo nec similis possibilitas, quia multa entia potuerunt fuisse ab aeterno, ut intelligentia secundum Avicennam 9. Metaph. et multa alia entia non potuerunt fuisse ab aeterno, ut omnia illa, quae habent esse per generationem, etc.
(d) Et si dicas, etc. Respondet Doctor, quod asinus non fuisset factus perfectior ab aeterno ad generandum, etc. Quasi praeteritum imaginatum praecessisset, etc. Vult dicere Doctor quod aliud est loqui de tempore infinito secundum imaginationem tantum, quod tempus imaginatum nihil est in re; et aliud est loqui de tempore infinito in re, quia Doctor ut infra patebit, licet concedat quod aliquod permanens, puta asinus, possit esse ab aeterno, et si non produxisset, tunc alium asinum, tunc quievisset tempus infinitum, verum est quod quievisset per tempus imaginatum, non autem per verum tempus, est quod mensura motus et quietis secundum prius et posterius, quarto Physicor. Talis autem motus non potuit esse ab aeterno, patet quia motus tantum tempore mensuratur, ut supra patuit in primo dist. 2. part. 1. quaest. 1. respondendo ad ultimum argumentum principale, exponendo illam auctoritatem Aristotelis, 8. Physicor. text. com. 79. Virtus infinita si esset, moveret in
non tempore, nulla autem virtus potest movere in non tempore ; vide ibi.
(e) Ad quartum. Quarto principaliter arguit Henricus. Et ratio stat in hoc, quod si fuisset creatura, habuisset esse acquisitum ; ergo duratione non esse suum praecessit suum esse novum vel acquisitum ab aliquo.
Respondet Doctor. Ad quartum. Et in ista responsione multa sunt notanda. Primo, quia secundum Henricum, quodlib. 8. quaestione 9. potentia ad non esse de necessitate praecedit potentiam ad esse, puta quod Franciscus prius est in potentia ad non esse, quam sit in potentia ad esse, et sic sequeretur quod esse Francisci de necessitate praecederet non esse ipsius, quia si est in potentia ad non esse praecedat potentiam ad esse, sequitur quod esse prius est non esse, quod est inconveniens. Secundo nota, quod potentiae contrariae dicuntur illae, quae respiciunt actus contrarios, sicut potentia ad albedinem, et potentia ad nigredinem. Tertio nota, quod potentiae sunt incompossibiles actibus suis, ut potentia ad albedinem, quia est incompossibile quod albedo actu sit in subjecto, et quod subjectum sit in potentia ad illam, et sic de aliis. Quaedam sunt compossibiles actibus suis, ut potentia subjectiva, sicut quantitas est in potentia subjectiva ad albedinem, et ipsae stant simul, quia adveniente albedine, quantitas non destruitur.
Quarto nota ibi, quod loquendo proprie de potentia, scilicet ante actum, etc. Dicit Doctor in ista littera quod quando subjectum comparatur ad contraria immediata, ut ad sanitatem et aegritudinem, sic quod alterum semper inest, tunc si est in potentia ad unum, puta ad sanitatem, tunc actu erit aegrum, et e contra ; et hoc est quod dicit quod non potest simul esse sub potentiis hujusmodi contrariorum, quia tunc careret utroque actu. Et addit Doctor quod actus unius potentiae non est ratio recipiendi aliam potentiam: exemplum, aegritudo in homine non est ratio receptiva potentiae ad sanitatem, id est, quod potentia ad sanitatem non requirit de necessitate ipsam aegritudinem, tanquam rationem recipiendi, quia tunc idem respectu ejusdem esset prius et posterius essentialiter, quod est impossibile, ut patet, quia si aegritudo est ratio recipiendi potentiam ad sanitatem, ergo est prior ipsa potentia, quia receptivum et ratio recipiendi semper sunt priora essentialiter recepto, et cum potentia ad sanitatem sit prior ipsa sanitate, sequitur quod aegritudo sub ratione propria erit prior essentialiter sanitate ; tunc ultra erit idem de sanitate, quia si sanitas est ratio recipiendi potentiam ad aegritudinem, sequitur quod ipsa sanitas ex sua ratione formali erit essentialiter prior aegritudine, et sic sanitas respectu aegritudinis erit essentialiter prior et posterior ipsa aegritudine, et e contra. Et cum dicit paulo infra ibi : Sed potentiam ad unum necessario concomitatur alterius actus,propter immediationem actuum ad unum, vult dicere quod ex quo isti actus sunt immediati, puta sanitas et aegritudo circa idem subjectum, quod quando subjectum est in potentia ad unum, puta ad aegritudinem, concomitatur de necessitate istam potentiam actus alterius potentiae, quia concomitatur sanitas in actu.
(f) Ad propositum dico. Dicit Doctor quod homo non fuit ab aeterno in potentia ad esse, et in potentia ad non esse, cum ista repugnent, quia si ab aeterno est homo, non praecedit potentiam ad ipsum esse hominis, et infra ibi: Sub qua tamen prius, etc. Dicit Doctor quod loquendo de facto, homo prius fuit in potentia ad esse, quia potentia ad esse praecessit duratione ipsum esse, et sic sub tali duratione fuit sub non esse, et ita non sub potentia ad illud non esse, quia tunc praefuisset, ut supra patuit, quia quod est in potentia ad non esse, prius est; et hoc est quod sequitur quod si fuisset ab aeterno ipse homo, fuisset semper sub potentia ad non esse, quia cum sit contingens, potuit semper non esse, ut supra declaravi. Et parum post ibi : et nunquam sub potentia ad esse, sed sub actu, hoc est intelligendum de potentia praecedente actum et incompossibile sibi, quia si homo fuit ab aeterno, potentia ad esse ipsius non praecessit. Istae enim potentiae sunt contrariae vel repugnantes ad invicem, scilicet potentia ad esse, et potentia ad non esse, et etiam sunt incompossibiles actibus suis, quia potentia ad esse non potest simul stare cum esse, potentia ad non esse, non potest simul stare cum non esse. Et infra : Si autem non loquaris, etc. vult dicere Doctor quod si Henricus sic intelligat, puta quod homo non potest esse in potentia ad esse, supple existentiae, nisi prius sit in potentia subjectiva ad non esse existentiae, ita quod ipsum non esse existentiae, fundatur prius in esse essentiae, hoc falsum est, et improbatum supra quaestione praecedenti, quia esse essentiae non praecedit esse existentiae, cum sint idem realiter.
(g) Omittendo igitur de potentiis. Argumentum Henrici, videtur stare in hoc secundum Henricum, vult enim dicere quod opposita, quae nata sunt inesse eidem ordine naturae, ita quod unum sit prius natura alio, non possunt simul esse simul duratione, ut patet de privatione et de forma cum ergo non esse creaturae sit prius ipso esse natura, ergo esse non potest simul stare in eadem duratione cum non esse, et sic non aeternum.
(h) Hic dico. Respondet Doctor ibi : Me dico, et haec responsio clara est, et supra quaestione praecedenti. Nam si non esse esset vere prius natura, ita quod prius natura actu esset ipsum non esse, puta non esse hominis, tunc esse hominis non posset esse simul duratione, sive in eadem duratione. Sed Doctor dicit, quod ipsum non esse dicitur prius natura ex hoc, non quod ipsum non esse actu insit, sed quia infuisset, nisi homo in illo instanti quo inesset non esse hominis pro duceretur inesse. Et non est simile de instanti naturae in quo ponitur privatio actu, et de instanti in quo ponitur in esse ad quod terminatur talis privatio, et de instanti quo homo est prius risibilitate, quia in primo non possumus transire de privatione ad habitum sine mutatione, et sic talis privatio erit prior duratione, non sic est de homine et risibilitate, quae sunt compossibilia in eadem duratione, et sic patet tota ista littera.
(i) Ad aliud. Quinto arguitur pro opinione Henrici, quia si mundus potuit esse ab aeterno ; ergo infinitae animae intellectivae potuerunt esse ab aeterno, quod videtur impossibile. Antecedens patet, quia cum infiniti homines sint possibiles successive, ita quod unus post alium, et quilibet homo habet animam propriam, ut formam sibi inhaerentem; si ergo una anima potuit esse ab aeterno, ergo et infinitae, cum non sit major ratio de una quam de alia, et infinitae sunt possibiles successive. Impossibilitas consequentis patet, quia si possent esse infinitae animae ab aeterno; ergo posset esse infinitum in actu, quod est impossibile apud Philosophos.
Respondet Doctor, quod quidquid non potest fieri a Deo in uno die, quia includit contradictionem, hoc non posset fieri in praeterito infinito si fuisset, propter eamdem rationem, scilicet contradictionis, etc.
(k) Et si dicas instantia hujus diei, etc. Et nota cum dicit de puncto in actu et in potentia; punctus in actu est ille, qui est in linea indivisa et in quolibet continuo permanenti sunt infinita puncta in potentia ; patet, quia est divisibile in infinitas partes, ut patet primo et tertio Physicorum, et sic quando actu dividitur punctus terminans lineam, dicitur punctus in actu. Similiter instans in tempore in actu est illud quod terminat tale tempus, puta instans quod terminat tempus unius diei: instans autem in potentia, quod est aptum natum terminare, et in quolibet tempore sunt infinita instantia in potentia. Patet, quia quodlibet tempus est divisibile in infinitas partes, similiter in motu dicimus quod mutatum esse in actu est illud quod terminat motum, et mutatum esse in potentia quod est aptum natum terminare, et in quolibet motu sunt infinita mutata esse in potentia, ut patet sexto Physic.
(1) Ad aliud de transitu. Sexto arguitur pro ista opinione, quia contra rationem infiniti in quantitate est ipsum posse excedi, etc.
Respondet Doctor, et responsio est satis clara in littera, et bene concedit quod non potest dari tempus ab aeterno, nec similiter motus, quia tunc daretur infinitum in actu. Sed de permanente non est simile, quia permanens si esset ab aeterno non mensuraretur tempore , sed tantum aevo ; nam permanens dicitur tantum mensurari tempore per accidens, quia tantum ratione motus, ut patet infra. Et si dicatur, si Angelus esset ab aeterno, et applicatus orbi suo ab aeterno, et optime dispositus, nonne posset movere orbem ab aeterno, et sic motus esset ab aeterno, et per consequens tempus esset ab aeterno, cum sit passio motus ex 4. Physic. Dico, quod non posset movere ab aeterno, cum motus sit successivus, et de ratione successivi est non habere omnes partes simul, sed unam post aliam.
(m) Ad ultimum argumentum. Septimo et ultimo arguitur pro ista opinione, quia tunc pars esset major toto. Haec ratio stat in hoc: suppono quod meridies praesentis diei sit A, et praeteritum ad A sit infinitum, et similiter futurum ad A, et sic sint aequalia; et similiter suppono quod meridies crastinae diei sit B, et praeteritum ad B sit infinitum, et similiter futurum ad B sit infinitum, et sic sint aequalia, tunc sic : praeteritum ad B, est majus praeterito A, patet, quia praeteritum usque ad meridiem praesentem, est pars praeterita crastinae diei. Sed totum est majus sua parte, si ergo praeteritum ad B, est majus praeterito ad A, sequitur quod futurum ad B sit majus praeterito ad A, quia praeteritum ad B, et futurum ad B sunt aequalia, tunc ultra futurum ad B, est majus praeterito ad A ; ergo est majus futuro ad
A. Patet, quia praeteritum ad A, et futurum ad A sunt aequalia, sed futurum ad
B, est pars futuri ad A, patet, quia futurum ad A incipit a praesenti meridie, et futurum ad B incipit a meridie crastinae diei, et sic futurum ad B est pars futuri ad A ; ergo sequitur, quod pars est major toto, quia futurum ad B, quod est pars futuri ad A, erit majus futuro ad A, quod est totum respectu futuri ad B.
Ad ultimum argumentum dici potest, quod aequale, majus et minus non conveniunt quantitati molis, etc. et sic patet responsio ad omnes rationes pro opinione Henrici.
(n) Ad primum argumentum.
Ad argumenta principalia, etc.
Respondet Doctor quod verum est materiam primam esse ingenitam, loquendo de generatione proprie dicta, quae in creaturis includit mutationem, ut patet a Doctore in primo dist. 2.part. 2. q. 3. dist. 5. q. 2. et alibi, quia omne quod generatur, est compositum ex materia et forma, et sic generatur ex materia si ergo materia generaretur, esset composita ex materia et forma, et sic esset processus in infinitum in materiis, ut dixi supra. Concedit tamen, quod etsi non sit genita, est tamen tota producta per creationem, ut ipse dicit infra distinct. 12.
(o) Ad aliud de sempiternitate.
Respondet Doctor, dicens quod non valet, etc Et quod dicit de ante, dicit Doctor quod ante tempus reale non esset nisi tempus imaginarium, et per consequens ly ante esset differentia temporis imaginarii, sicut extra universum nihil est, ibi vel negatur extra, vel non affirmatur nisi imaginatum.
(p) Ad illud.
Respondet Doctor dicens primo, quod respiciendo ad futurum, ista est vera et satis propria : corruptio unius est generatio alterius, quia agens non intendit corrumpere per se, sed tantum per accidens, propter incompossibilitatem formarum, ideo enim corrumpit ut generet, et ideo expellit, puta formam a materia aquae, ut ibi introducat formam terrae.
Et addit quod dabitur ultra corruptio, post quam non sequetur alia generatio, ut quando omnia mixta corrumpentur et resolventur in quatuor elementa. Secundo dicit, quod respiciendo ad praeteritum, generatio unius est corruptio alterius, et haec non est ita propria, quia ex vi sermonis videtur, quod agens ideo corrumpit, ut generet. Et addit, quod datur prima generatio, nulla corruptione praecedente, patet, quia prima forma, quae producitur in materiam, ex tali forma et ex tali materia vere generatur compositum, et tamen nihil corrumpitur, patet, quia non materia, cum sit incorruptibilis, non forma, cum nulla praefuerit.
(q) Ad illud quartum argumentum.
Respondet Doctor, quod ubi agens et effectus possunt habere essentiam unigeneam, id est, ubi possunt habere eamdem essentiam, major est vera, scilicet quod causa perfecta et non impedita potest habere effectum sibi coaevum, sed ubi non possunt esse unigenea, sed prio -ritas naturae in causa de necessitate requirit prioritatem durationis ejus respectu effectus, ibi major est falsa.
(r) Ad primum in oppositum. Nunc Doctor respondet ad argumenta ad oppositum, quibus probatur quod est impossibile aliquid aliud a Deo posse produci sine principio. Et primum argumentum stat in hoc : omne, quod de necessitate producitur de non esse ad esse, de necessitate producitur de non esse duratione praecedente, sed omnis creatura est hujusmodi ; ergo. Major videtur nota, minor probatur auctoritate Augustini dicentis, quod creatura ex eo, etc.
Secundo probatur idem, per argumentum ducens ad impossibile, quia si potuit producere unum sine principio durationis, ita et aliud, cum non sit major ratio de uno quam de alio ; ergo potuissent esse producta actu infinita in multitudine, quia infinitas numeralis in dividuorum non est impossibilis successive, potuisset etiam aggregasse omnes lapides, qui postea fuissent, et ita infinitum mole fecisse. Sed tam infinitas numeralis in actu, quam in mole actu est impossibilis, ut patet 3. Physicor. text. com. 61. et 37.
Respondetur ad primum, et dicit Doctor primo, quod haec est descriptio Arii,nam Arius dixit Filium Dei esse creaturam. Et Augustinus contrarium probando, quod filius Dei non sit creatura, assumit hanc definitionem contra Arium, quasi dicat : tu dicis, quod creatura est ex eo quod omnipotentis Dei, etc. Contra, Filius Dei non producitur voluntate omnipotentis Dei, sed intellectu, ut tu concedis ; ergo Filius Dei non est creatura. Secundo dicit, quod supponendo, quod haec sit definitio creaturae, loquendo proprie de creatura ut creatura, dicit quod creatura ut creatura, de necessitate habet esse post non esse, ut puta Angelus, ut creatura necessario habet esse post non esse, et repugnat sibi esse ab aeterno, ut creatura, tamen Angelo ut Angelo, non repugnat sibi fuisse ab aeterno, et si fuisset ab aeterno, non diceretur creatus, sed magis productus. Et quod dicit de fallacia accidentis, ut clarius cognoscatur fiat sic argumentum : omne quod incipit esse est creatura ; sed omne aliud a Deo de necessitate incipit esse, patet, quia de facto incipit esse, ergo omne aliud a Deo est creatura. Dico quod est fallacia accidentis, nam incipere esse accidit minori extremitati, quia non repugnat omni alii a Deo, vel saltem alicui esse ab aeterno, et hoc est quod dicit. Sed est fallacia accidentis propter extraneitatem medii, quod est incipiens esse respectu tertii, quod est minor extremitas, inquantum comparatur ad primum, scilicet ad majorem extremitatem ; non enim quidquid repugnat accidenti repugnat subjecto, cui accidit tale accidens, sicut in ista : Animal est genus, homo est animal, ergo homo est gentis, non enim quod repugnat animali, quod accidit homini, inquantum animal comparatur ad genus repugnat ipsi homini, nam animali ut comparatur ad genus repugnat absolute quod praedicetur de alio personaliter. Patet, quia animal ut est genus, tantum supponit simpliciter, et tamen supponere personaliter non repugnat homini, quia homo potest supponere pro inferioribus ; sic in proposito, non enim quod repugnat accidenti, id est, huic quod est incipere esse, quod accidit alii a Deo repugnat alii a Deo, nam aeternitas repugnat huic quod est incipere esse, ut ly incipere esee comparatur ad creaturam, et tamen non repugnat Angelo, et hoc est quod dicit Doctor.
(s)Ad aliud de infinito. Ad secundum de infinito in multitudine et magnitudine, patuit responsio supra in responsione de infinitate actuali animarum,quia est repugnantia ex parte creaturae quod sint infinitae actu. Pariformiter dicendum est de infinitate tantum numerali, et similiter de infinitate molis, sicut ibi exposui. Nam ibi dictum est, quod quidquid non potest fieri a Deo in uno die, quia includit contradictionem, hoc non posset fieri in infinito praeterito, si fuisset propter eamdem rationem. Patet, quia in ista die sunt infinita instantia, in quorum quolibet posset causare unam animam, imo in uno posset creare mille si vellet; si ergo in infinitis instantibus unius diei non potest creare infinitas animas, ita nec in infinito tempore, sic similiter non posset creare infinitos lapides in numero: non enim oportet eum quiescere a die in diem, ut creet unam animam post aliam, ita non oportet eum quiescere a die in diem, utcreet unum lapidem post alium. Sic similiter si in uno die non potest creare magnitudinem infinitam addendo partem post partem in infinitum, cum in una die sint infinita instantia, in quorum quolibet potest partem addere, sic nec in infinito tempore. De ista tamen quaestione, non multum curandum est, cum sit problematica, et utraque pars sustentabilis. Et sic finis praesentis quaestionis.