In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ostendit eos qui admittunt relationes esse extra intellectum, non tamen esse alias res a fundamento, sed modos, tantum de voce agere, quia hoc tantum est dicere, quod non sunt res ita perfectae, sicut qualitas, vel substantia.
(f) Quod si adhuc proterviatur, quod licet relationes non sint formaliter entia rationis, sed aliquid extra intellectum, et non idem fundamento, non tamen sunt alia res a fundamento, sed tantum sunt modi proprii rei.
Ista instantia videtur tantum contendere de nomine modi et rei, licet enim modus non sit ita res, sicut illa cujus est modus, non tamen nulla res est, sicut nec nullum ens, quia tunc nihil esset; dicit enim B. Augustinus 1. de Doct. Christ. c. 1. quod signum secundum quod tantum est signum, est res aliqua et modus signati. Et hoc probat, quia omnino quod nulla res est, nihil est, et ita relatio cadit sub divisione entis secundum se, juxta Philosophum 5. Metaph. nec omnia in quae dividitur ens secundum se, sunt aeque perfecta entia: imo qualitas respectu substantiae, potest dici modus, et tamen in se est vera res, ita relatio, licet sit modus, adhuc tamen est imperfectior modus qualitate, si sit extra intellectum, et n on modus intrinsecus fundamenti, sicut est infinitas in Deo et omnium essentialium quae sunt in eo sicut dictum est d. 8. 1. lib. sequitur ergo, quod talis modus alius a re ex natura rei, sit res alia a fundamento, accipiendo rem generalissime, ut dividitur in decem genera.
Et si dicas, quod genus Relationis est res, non propter modum illum, qui est habitudo ad aliud, sed propter rem, cui convenit esse ad aliud, hoc non est verum, quia omne ens ad se consideratum sub ratione absoluta, potest pertinere essentialiter ad aliquod genus absolutum, si est per se unum. Nullus enim modus concipiendi, cum quo stare potest unitas per se conceptus, qui conceptus sit absolutus, tollit quin illud sic conceptum pertineat ad genus absolutum, quia illud sic conceptum includit aliquid absolutum dictum de se in quid, et aliquid in quale, per quod distinguitur ab aliis conceptibus absolutis, ut genus et differentiam extra intellectum: omnis talis est respectus, sive habitudo, sive relatio, sive qualitercumque nominetur, quia ista sunt synonyma: et ille respectus potest per se concipi ut per se unum, habens aliquod praedicatum quidditativum dictum de eo in quid, et est aliquid extra animam, ut probatum est, et distinctum ab illo in quo fundatur, ut probatur in 1. art. ergo potest habere quilibet istorum respectuum genus proprium ut respectus sunt, non includendo essentialiter fundamenta, et ita realitas eorum, quae sunt in isto genere, non est praecise talis propter fundamentum formaliter loquendo, qui a fundamentum est extra per se rationem istorum, ut habent completam rationem entis in genere reali.
Sic igitur declarata realitate relationis in secundo articulo, et etiam ejus distinctione reali a fundamento in primo articulo, et hoc quantum ad illas relationes, de quibus concludunt rationes ibi adductae, videtur sufficienter improbata prima opinio secundum quemcumque intellectum ponatur intelligi.