In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Alia sententia Henrici, relationem Angeli ad Deum, distingui realiter ab eo, quam refutat Doctor, duplici ratione.
Aliter ponitur, (a) quod ista relatio Angeli ad Deum, differt realiter ab essentia Angeli, quod confirmatur per Augustinum 5. de Trinit. capite 5. ubi dicit quod in creatu pis : quidquid non secundum substantiam dicitur, restat ut secundum accidens dicatur, et arguitur quod in creaturis relatio sit accidens, quod etiam expresse vult in eodem libro 5. capite 16. dicens : Illa sunt accidentia relativa, quoe cum aliqua mutatione rerum, de quibus dicuntur,: accidunt. Et vult ex hoc relationem creaturae ad Deum esse accidens, non autem eam, qua relative dicitur Deus ad creaturam, et hoc expressius dicit ibidem in fine : Quod ergo temporaliter dici incipit Deus, quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens Dei, quod ei aliquid acciderit, sed plane secundum accidens ejus, ad quod dici aliquid Deus incipit relative.
(b) Contra istud : Substantia est prior accidente tripliciter, secundum Philosophum, 7. Met. scilicet cognitione, definitione et tempore. Et hoc quod est esse prius tempore intelligitur sic, quod nulla est contradictio ex parte substantiae, quin prior posset esse duratione omni accidente: ergo non est contradictio, quod lapis esset prior duratione omni dependentia ad Deum, et per consequens non est contradictio,.
lapidem non dependere ad Deum, quod videtur absurdum.
Praeterea, Augustinus (c) aut accipit ibi accidens communiter pro quolibet mutabili, et tunc substantia quaelibet creata erit accidens, quia est mutabilis ; aut accipit ibi accidens pro mutabili, id est, amissibili, scilicet quod potest alio manente, scilicet substantia, amitti, et hoc manifeste est posterius duratione vel natura. Si hoc modo, igitur relatio creaturae ad Deum non est accidens, quia non potest creatura manere, nec duratione, nec natura, sine ista.
Et hoc modo videtur ipse loqui, capite 5. quomodo sunt aliqua accidentia inseparabilia, quia, etsi corvus manens non possit amittere nigredinem, tamen potest amittere plumas, et alia quaedam. Haec quidem non tantum est mutatio, quia si sic, ipsa amissio plumae esset mutatio, sed est amissio, quia sicut pluma est prior natura nigredine, ita etiam posset esse posterius natura nigredine, hoc est, non primo corrumpi corruptione nigredinis.