In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Aliter ponitur. Haec est opinio Henrici quodlib. 9. q. 3. qui dicit quod relatio Angeli ad Deum differt realiter ab essentia Angeli, et tota ratio sua stat in hoc, quod ipsa relatio est quoddam accidens, innitendo dicto Augustini. Et littera patet, et quod dicit parum infra, quod ergo temporaliter dicit incipit Deus, etc. Vult dicere, quod si Deus nunc dicatur creator, et Prius non dicebatur creator, manifestum est relative dici, non tamen secundum accidens Dei, ita quod talis relatio, qua dicitur creator non est accidens Dei, quia ex hoc solo dicitur creator, quia relatio creaturae terminatur ad ipsum Deum, ut clare dictum fuit in 1. dist. 30.
(b) Contra istud. Hic Doctor improbat hanc positionem Henrici, vult enim Doctor quod relatio Angeli ad Deum, etsi non sit eadem formaliter ipsi Angelo, est tamen eadem realiter, ut probabit. Probat ergo primo, quod non distinguitur realiter ex dicto Philosophi 7. Metaph. text. com. 4. ubi habetur, quod substantia est prior accidente, scilicet cognitione, definitione et tempore. Et dicit, quod esse prius tempore debet sic intelligi, quod nulla est contradictio ex parte substantiae, quin prius duratione possit esse sine omni accidente, et sic non esset contradictio lapidem esse prius duratione omni depentia ad Deum, quia talis dependentia ponitur accidens realiter distinctum, et sic lapis poterit esse, et non dependere ad Deum, quod est absurdum.
(c) Praeterea Augustinus aut accipit ibi accidens pro quolibet mutabili. Sententia hujus litterae est, quod Augustinus accipit ibi accidens, puta quod ista relatio creaturae ad Deum dicatur accidens, accipiendo accidens pro quolibet mutabili, et sic omnis creatura potest dici accidens, quia mutabilis et vertibilis in nihil, et sic talis creatio est mutabilis, non ratione sui, sed ratione fundamenti, cum quo realiter identificatur, ut infra patebit. Aut dicitur accidens accipiendo ly accidens, pro quolibet amissibili, et sic relatio creaturae ad Deum non potest dici accidens, quia non potest amitti manente fundamento.