IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Contra, quanto forma creata est nobilior, tanto distinguitur in plures
gradus nobilitatis ; et hic non attenditur major et minor nobilitas penes gradus perfectionales, consequentes naturam individui, eo modo quo dicimus, quod albedo ut octo, est nobilior albedine ut quatuor, sed attenditur penes gradus perfectionales specificos, qui nati sunt constituere aliam et aliam speciem ; nam alius et alius gradus perfectionalis et specificus, de necessitate constituit aliam et aliam speciem, et in hoc gradus specifici differunt a gradibus perfectionalibus consequentibus naturam individui, quia plures gradus perfectionales possunt esse formaliter in uno individuo, patet de albedine intensa ut octo ; sed plures gradus specifici non possunt esse in eadem specie.
Et notanter dixi de gradibus consequentibus naturam individui, quia haecceitates possunt etiam esse gradus perfectionales advenientes naturae, et perficientes eam, ut patet a Doctore in primo, distinctione prima, quaestione secunda.
Et de istis loquendo, alius et alius gradus de necessitate constituit aliud et aliud individuum. In proposito ergo intendit tantum de gradibus specificis, et vult quod quanto forma creata est nobilior tanto distinguitur in plures gradus nobilitatis specificos ; et accipitur hic forma creata pro forma generica, quae quanto est nobilior, tanto sub ea plures continentur species, sicut patet, quia formam mixti generica in plures dividitur species, quam forma elementaris generica, et similiter forma generica animati in plures dividitur species, quam forma generica inanimati.
Cum ergo forma generica intellectiva sit valde nobilior non intellectiva, plures species sub ea continebuntur quam sub non intellectiva, et per consequens, sequitur, quod anima et Angelus differant specie.
Et credo hanc rationem esse veram, quam etiam Thomas facit contra Gentil. in libro secundo, licet per hanc intendat concludere, quod quilibet Angelus faciat unam speciem, quia aliter videretur, quod essent Angeli in maximo numero, si plures essent in eadem specie, quia tunc oporteret, quod numerus specierum Angelorum excederet numerum specierum animalium, et cum hoc Angeli in individuo excederent numerum omnium animalium, quod non videtur concedendum.
Sed si tantum unus Angelus in una specie, non videtur numerus Angelorum esse ita magnus ; sed quidquid sit, non est praesentis speculationis, quia conclusio istius quaestionis est certa, saltem arguendo a posteriori, videlicet quod anima et Angelus differant specie, quia formae ejusdem rationis, sive ejusdem speciei specialissimae, habent eamdem rationem perficiendi et non perficiendi ; sed anima naturaliter est perfectiva corporis organici, ut forma saltem informans, Angelus vero nullo modo perficit materiam, ut subtiliter deducit Doctor in nona quoestione quodlibetorum. Sunt enim omnino extra materiam, ut patet per Aristotelem, duodecimo Metaphysicorum. text. com. 30. secundum aliam translationem : Oportet, inquit, ut istoe substantioe sint existentes extra materiam, cum necesse est ut sint oeternoe. Si etiam aliud fuerit oeternum, actio est, et ibi Commentator 1. et quia istoe substantioe sunt moventes sine aliqua potentia, necesse est, ut sint sine omni materia, cum necesse est, ut sint oeternoe, omne enim oeternum est actio pura , et omne quod est actio pura non habet potentiam. Haec ille.