IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Angelica itaque natura haec primo consideranda sunt : quando creata fuerit, et ubi, et qualis facta sit, dum primum conderetur: deinde qualis effecta aversione quorumdam et conversione quorumdam. De excellentia quoque et ordinibus et donorum differentia, et de officiis ac nominibus aliisque pluribus aliqua dicenia sunt. Quando facti sunt Angeli prius dicit, in
quo videntur sibi obviare auctoritates.
Quaedam auctoritates innuere videntur, "quod ante omnem creaturam creati sunt Angeli. Unde illud : Primo omnium creata est sapientia", quod intelligitur de Angelica natura, quae in Scriptura saepe vita, sapientia et lux dicitur. Nam sapientia illa, quae Deus est, creata non est. Filius enim sapientia Patris est genita, non facta nec creata ; et tota Trinitas una sapientia est, quae nec facta nec creata est, nec genita vel procedens. De Angelica ergo vita illud accipiendum est, de qua dicit Scriptura, quando facta est, scilicet primo omnium. Sed rursus alia Scriptura dicit : In principio creavit Deus coelum et terram. Et in propheta: Initio tu Domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Et videtur contrarietas quaedam oriri ex assertionibus istis. Nam si primo omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta videntur, et ita post ipsam facta videntur coelum et terra, et ipsa facta ante coelum et terram. Iterum, si in principio creavit Deus coelum et terram, nihil factum est ante coelum et terram ; nec ipsa sapientia facta est ante coelum et terram. Cum igitur haec contraria videantur, nec in divina Scriptura fas sit sentire aliquid esse contrarietatis, requiramus intelligentiam veritatis.
Quid tenendum sit docet, proemissas auctoritates determinando .
Videtur itaque hoc esse tenendum, quod simul creata est spiritualis creatura, id est, Angelica, et corporalis, secundum quod potest accipi illud Salomonis : Qui vivit in oeternum creavit omnia simul, id est, spiritualem et corporalem naturam , et ita non prius tempore creati sunt Angeli quam illa corporalis materia quatuor elementorum. Et tamen primo omnium creata est sapientia, quia etsi non tempore, praecedit tamen dignitate. Quod autem simul creata fuerit spiritualis corporalisque creatura, Augustinus super Genesim aperte ostendit dicens, per coelum et terram spiritualem corporalemque creaturam intelligi. Et haec creata sunt in principio, scilicet temporis, vel in principio, quia primo facta sunt.
Quod nihil factum est utile coelum et terram, nec etiam tempus, cum tempore enim creata sunt, sed non ex tempore.
Ante ea enim nihil factum est, nec etiam tempus factum est ante spiritualem, scilicet Angelicam naturam, et ante corporalem, scilicet materiam illam quatuor elementorum confusam. Illa enim cum tempore creata sunt, nec ex tempore nec in tempore: sicut nec tempus in tempore creatum est, quia non fuit tempus, antequam esset coelum et terra. Unde Augustinus in libr. de Trinit. dicit quod Deus fuit Dominus, antequam esset tempus, et non in tempore coepit esse Dominus, quia fuit Dominus temporis, quando coepit esse tempus, nec utique tempus coepit esse in tempore, quia non erat tempus, antequam inciperet tempus.
Quod simul cum tempore et cum mundo coepit corporalis et spiritualis creatura.
Simul ergo cum tempore facta est corporalis et spiritualis creatura, et simul cum mundo: nec fuit ante Angelica creatura quam mundus, quia ut ait Augustinus : " Nulla creatura est ante saecula, sed a saeculis cum quibus coepit. " Hieronymus tamen super epistolam ad Titum aliud videtur sentire dicens : " Sex millia necdum nostri temporis implentur annorum, et quantas prius aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes, caeterique Ordines servierunt Deo absque temporum vicibus atque mensuris, et Deo jubente, subsisterunt. " His verbis quidan adhaerentes dixerunt, cum mundo coepisse tempus saeculare, sed ante mundum extitisse tempus aeternum sine mutabilitate, et in eo immutabiliter et intemporaliter adstruunt Angelos, Deo jubente, substitisse eique servisse. Nos autem quod prius dictum est, pro captu intelligentiae nostrae magis approbamus, salva tamen reverentia secretorum, in quibus nihil temere asserendum est: et illud Hieronymum dixisse non ita sentiendo, sed aliorum opinionem referendo arbitramur.
Vbi Angeli mox creati fuerint, in Empyreo scilicet, quod statim factum repletum est Angelis.
Jam est ostensum, quando creata fuerit Angelica natura. Nunc autem attendendum est, ubi facta fuerit. Testimoniis quarumdam auctoritatum evidenter monstratur, Angelos ante casum fuisse in coelo, et inde corruisse quosdam propter superbiam, alios vero, qui non peccaverunt, illic perstitisse. Unde Dominus in Evangelio ait: Videbam Satanam tanquam fulgur de coelo cadentem. Nec appellatur hic coelum firmamentum, quod secunda die factum est, sed coelum splendidum, quod dicitur Empyreum, id est, igneum a splendore, non a calore, quod statim factum Angelis est repletum, quod est supra firmamentum. Et illud Empyreum quidam expositorum sacrae scripturae nomine coeli intelligi volunt, ubi Scriptura dicit: In principio creavit Deus coelum et terram. " Coelum, inquit Strabus, non visibile firma mentum hic appellat, sed Empyrereum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim factum repletum est Angelis. Unde Job: Ubi eras, cum me laudarent astra matutina, etc. De hoc quoque Beda ita ait: " Hoc superius coelum, quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis Angelis repletum est, quos in principio cum coelo et terra conditos testatur Dominus dicens : Ubi eras, cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei. Astra matutina et filios Dei eosdem Angelos vocat. Coelum enim in quo posita sunt luminaria. non in principio, sed secunda die factum est." Ex his liquet quod in Empyreo omnes Angeli fuerunt ante quorumdam ruinam, simulque creati sunt Angeli cum coelo Empyreo, et cum informi materia omnium corporalium.
Quod simul creata est visibilium rerum materia et invisibilium natura, et utraque informis secundum aliquid, formata secundum aliquid.
Simul ergo visibilium rerum materia et invisibilium natura condita est, et utraque informis fuit secundum aliquid, et formata secundum aliquid. Sicut enim corporalium materia confusa et permixta (quae secundum Graecos dicta est chaos), in illo exordio conditionis primariae et formam confusionis habuit, et non habuit formam distinctionis et discretionis, donec postea formaretur atque distinctas reciperet species: ita spiritualis et Angelica natura in sua conditione secundum naturae habitum formata fuit, et tamen illam, quam postea per amorem et conversionem ad Creatorem suum acceptura erat, formam non habuit, sed erat informis sine illa. Unde Augustinus, multipliciter exponens praemissa verba Genesis, per coelum dicit intelligi informem naturam spiritualis vitae, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem, in quo formatur: per terram, corporalem materiam sine omni qualitate, quae apparet in materia formata.
Quomodo dicat Lucifer secundum Isaiam: Ascendam in coelum, et ero similis altissimo, cum esset in coelo.
Hic quaeri solet, si in coelo Empyreo fuerunt Angeli, statim ubi facti sunt, quomodo (ut legitur in Isaia) dicit Lucifer: Ascendam in coelum et exaltabo solium meum, et ero similis altissimo? Sed ibi coelum vocat Dei celsitudinem, cui parificari volebat, et est tale: Ascendam in coelum, id est, ad aequalitatem Dei. (Finis textus Magistri. )