In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum in existentia actuali (a) Angeli,
sit aliqua successio formaliter. Alensis 1. p. q. 12. m. 9. art. 3. D. Thom. 1. p. g. 10. art. 5. D. Bonav. Me art. 1. q. 3. Richard. art. 1. q. 1. et 3. Henr. quodl. 5.?. 13. et quadi. 9. q. 2. Greg. 2. d. l.q. ult .Durand. Me q. 3. Gabr. q. 1. art. 1. not. 2. Vasq. 1. p ,
d. 33: ipse Scot. 4. Phys. q. 18. ubi Aretinus. Suar. 2. Met. d. 50. sect. 5. Vide Scot. de 1. princ. c. 3. in theorem. sig. concessis quatuor conclusionibus. Varro 2. d. 2. 9. 1. et 2.
Circa distinctionem secundam, ubi agit Magister de loco creationis Angeli, et tempore, quando creabatur, quaero primo de duobus : primo de mensura durationis existentiae Angelorum, et secundo de loco Angelorum. Quantum ad primum, quaero primo: Utrum in existentia actuali Angeli sit aliqua successio formaliter.
Quod non, quia quantitas non potest recipi in non quanto ; igitur nec successio, quae quantitas est, potest recipi in existentia Angeli, quae indivisibilis est. Confirmatur ratio, quia quantitas permanens non potest recipi in indivisibili ; igitur nec quantitas successiva .
Praeterea, prius et posterius in ratione numeri possunt integrare rationem temporis; ubicumque autem est successio, ibi est prius et posterius, et ibi potest inveniri ratio numeri et mensurae; igitur si in existentia actuali Angeli, esset successio formaliter, ipsa mensuraretur tempore.
Praeterea, Augustinus 83. q. q. 72. aevum est stabile, tempus autem mutabile. Item Dionysius de div. nom. c. 5. et 10. Hoec cum ibi videntur, ibi dicuntur esse.
Contra, (b) non necesse est Deum creare unum Angelum, quando creat alium Angelum: igitur potest aliquis Angelus esse, alio non. existente, et potest Angelus alius creari, ita quod ille sit alio existente; igitur ille qui fuit isto non existente, et est cum isto nunc existente, videtur esse prior isto, et esse ejus ut non cum isto, videtur praecedere esse ejus, ut cum isto.
Praeterea, (c) Angelus potest annihilari circumscripto tempore, quaero in quo nunc? non in nunc temporis, quia illud non est: nec in nunc aeternitatis formaliter: nec in nunc aevi, quia nunc illud manet unum et idem per te: igitur in eodem erit et non erit, si annihiletur in nunc aevi, quae sunt contradictoria.
Item, aliquis Angelus (d) potest esse creatus, et post annihilari, et iterum reparari; sed esse reparatum, non est ita unum cum esse creato, sicut si nulla interruptio fuisset, alioquin ita unum esset aliquod interruptum, sicut non interruptum, quod est falsum: igitur in alio nunc erit istud esse Angeli reparatum, et in alio nunc prius erat creatum, et sic hoc, igitur si mansisset sine interruptione, fuisset in alio nunc quam modo. Probatio hujus consequentiae, tanta mora fuisset quiescentis, quanta quietis, et per consequens tanta mora non tendentis, potentis tamen tendere, quanta esset si actu tenderet.