In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a)Titulus quaestionis sic intelligitur: an existentia actualis Angeli mensuretur aliqua mensura propria sibi? sicut dicimus quod existentia Dei mensuratur aeternitate ut mensura intrinseca et propria sibi, et temporale mensuratur tempore, tanquam mensura propria et intrinseca motus inexistentis tali temporali.
(b) Contra, non necesse est. Arguit primo probans mensuram Angeli esse vere successivam, et primum argumentum stat in hoc : unus Angelus potest esset prior alio, et potest simul existere cum alio; ergo esse ipsius Angeli mensuratur mensura successiva. Antecedens patet, quia potuit unus Angelus creari alio non creato, et post potuit alius creari, et sic ille primus coexisteret secundo. Consequentia patet, quia existentia Angeli, ut est prior existentia alterius Angeli, mensuratur aliquo nunc, et ut post est, simul mensuratur alio nunc, succedente priori nunc, ergo existentia prioris Angeli mensuratur mensura successiva.
(c) Secundum argumentum ibi: Proeterea Angelus potest annihilari, etc. stat in hoc: Si existentia Angeli non mensuratur mensura successiva, ergo contradictoria possunt verificari de eodem. Patet consequentia, ponendo talem casum: Angelus nunc habet esse, et post annihiletur, quaero tunc esse ipsius Angeli, et non esse ipsius Angeli, aut sunt in alio et alio nunc aevi, et sic erit mensura successivas aut sunt in alio et alio nunc temporis, et hoc non, quia non ponitur mensurari tempore ; aut sunt in eodem nunc temporis vel aevi non primo, nec secundo, quia tunc contradictoria verificarentur de eodem, videlicet quod esse Angeli, et non esse ipsius verificarentur de Angelo pro eodem nunc, nec est dicendum de nunc aeternitatis, quia Angelus non mensuratur aeternitate, nec sicut creatur proprie in nunc aeternitatis, ita non annihilatur proprie in nunc aeternitatis; oportet ergo dicere, quod in alio nunc aevi habeat esse, et in alio annihiletur, et sic aevum erit mensura successiva.
(d) Item aliquis Angelus potest esse
creatus, etc. Argumentum stat in hoc; pono quod Angelus A nunc creetur, existentia A mensuretur nunc aevi ; secundo annihiletur, certum est quod nunc mensurans existentiam illam annihilatur. Tertio, reparetur, quaero tunc existentia Angeli reparata mensuratur nunc aevi, aut eodem nunc quo mensurabatur existentia prius creata aut alia. Si secundo modo ; ergo successio. Non primo, quia aliter ita esset aliquod interruptum, sicut non interruptum ; sequitur ergo quod alio et alio nunc, et si sic, sequitur quod si existentia illius Angeli nullo modo esset interrupta, quod alio et alio nunc mensuraretur.