IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit sententiam D. Bonav. ponentis successionem formaliter in existentia Angeli, quam probat quatuor rationibus late explicatis et confirmatis, variisque auctoritatibus Patrum, ex quibus paueas admodum habet D. Bonaventura.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
Et dicitur, quod in oevo est ponere prius et posterius, et est ponere successionem aliquam aliam tanquam in tempore; in tempore enim est successio cum variatione, et prius et posterius cum veteratione et innovatione ;in oevo vero est prius et posterius quod dicit durationis extensionem, quod tamen nullam dicit variationem nec innovationem.
Quod si forte quoeratur, quomodo potest esse prius et posterius sine novitate circa esse ? Dicendum, quod sicut videmus quod aliter egreditur rivulus a fonte, aliter radius a Sole, sic in proposito videtur; nam rivulus sic egreditur a fonte, quasi nova aqua semper exit non eadem; radius a Sole continue egreditur, non quia semper aliquid novum emittatur, sed quia quod emissum est, continuatur. Unde Solis influentia non est aliud quam continuatio dati, supposito quod Sol stet, quia motus Solis est causa variationis radii ;similiter in motu et in esse rei mobilis, aliqua proprietas habita amittitur, vel non habita acquiritur, sed in esse rei oeviternoe, quod primo datum est per continuam Dei influentiam continuatur; nulla enim oeviterna creatura est omnis actus, id est, purus actus, nec aliqua ejus virtus ;unde continue indiget divina virtute cooperante.
Ideo etsi esse totum habeat, tamen continuationem esse non habet sic totam, et ideo est ibi successio sine innovatione aliqua circa esse, vel proprietatem aliquam absolutam ;tamen ibi est vera continuatio, respectu cujus creatura habet esse quodammodo in potentia, ac per hoc habet successionem. Solus igitur Deus, qui est actus purus, est actus infinitus, et totum esse et possessionem esse simul habet.
Pro ista (b) opinione arguitur quadrupliciter: Primo, ex parte conservationis, et fundatur ratio super auctoritatem Augustini super Gen. ad litteram, libr. 8. cap. 19. ubi vult, quod sicut aer respectu Solis non est factui lucidus, sed fit lucidus, alioquin absente Sole remaneret aer lucidus, ita se habet creatura respectu Dei. Idem etiam vult 4. super Genes. ad litteram, quod Deus non ita se habet respectu creaturoe, sicut oedificator respectu domus.
Ex isto arguitur sic : Si creatura respectu Dei non est facta in esse ab ipso Deo, sed est quasi in fieri formaliter, ergo formaliter semper ponitur in esse a Deo, et ita sicut continue manet, ita continue est creatio ejus a Deo.
(c) Confirmatur istud, quia conservare non est tantum non destruere, sed est aliqua actio Dei positiva, alioquin diceretur conserva re lumen qui non claudit fenestram.
Similiter tunc annihilare (d) esset actio positiva, quod falsum est, quia annihilare est non agere, igitur conservare est agere: quod etiam apparet ex hoc, quia nulla creatura est in esse suo independens, quia nec actus purus; igitur continue in essendo dependet a causa, et non tantum a causa quae dedit esse, et modo non dat, quia conservare tunc nihil esset, nisi prius egisse, et modo non destruere.
Si concedantur (e) omnia ista, quod Deus conservando agat positive aliquid circa creaturam, tamen non actione aliqua continua, quia nulla est ibi forma, secundum quam possit assignari continuatio actionis, nec etiam alia et alia actione, sed semper eadem.
Contra, hac actione (f) non habetur formaliter et ultimate illud esse, quod potest non haberi posita hac actione. Hanc probo, quia causa causans hac causatione, est causa ultimate applicata ad producendum effectum in esse; igitur si cum hac causatione possit stare effectum non esse, non videtur quod hac causatione habeatur esse ultimate; sed hac causatione posita, quia Angelus producebatur in esse, potest Angelus non habere esse cras ; igitur non habet illud esse formaliter et ultimate illa causatione, et habet sic esse: igitur alia causatione.
Si dicas (g) quod non habet esse cum coexistentia in tempore crastino ex prima factione, sed ad hoc requiritur illud futurum existere, et illo futuro existente, tunc illa ratio futuri est ratio coexistendi in Angelo.
Contra, ita est in (h) aeternitate, quod non habet coexistentiam cum tempore, inquantum coexistentia est, sed solum ex hoc quod tempus est coexistens ei, et ideo si haec est causa, non differunt aevum et aeternitas.
Similiter non tantum (i) posita creatione futura Angelus potest non habere esse cum futuro, sed potest non habere fundamentum illius coexistentiae, scilicet esse absolutum: ergo illud esse absolutum non habet ex tali coexistentia.
Item secundo (k) principaliter sic, si esse ejus est simplex et immutabile ; ergo sicut Deus non potest facere Angelum non fuisse, ita nec non fore.
Item in eo, qui habet totum esse simul, idem est fuisse, esse et futurum esse: sed quod fuit, impossibile est cogitari non fuisse, si intelligatur fuisse: ergo si in aeviterno idem est fuisse et fore, impossibile est cogitare ipsum non fore, hoc solius Dei est proprium; igitur, etc.
Confirmatur (1) ratio, quia in aeternitate non sunt contradictoria vera de voluntate divina, neque etiam volitio divina est respectu contradictoriorum, ut contradictoria sunt, sed Deus in aeternitate potuit velle creare Angelum unum et eumdem annihilare: igitur voluit ipsum esse, et voluit ipsum non esse: vel non voluit eum esse, et voluit eum esse: igitur oportet hic invenire aliquas conditiones ex parte esse et non esse, ut non sint contradictoria. Sed ista, quae tollerent contradictionem non videntur posse assignari, nisi diversa nunc, puta, quod voluit ipsum esse pro A, et non voluit ipsum esse pro B; igitur impossibile fuit Deum velle creare Angelum unum, et annihilare eumdem, nisi vellet hoc et illud pro diversis nunc, sed potuit velle hoc et illud absque respectu ad tempus: ergo necesse est posse ex parte Angeli intelligi aliud et aliud nunc, absque respectu ad tempus, ista alietas non potest esse nisi ipsorum nunc aevi; igitur, etc.
Tertio, arguitur ex infinitate (m), quia cum, Angelus durabit in infinitum cum toto tempore futuro, si nunc habet totam suam durationem quam habebit semper, igitur nunc formaliter habet durationem infinitam.
Hoc confirmatur, quia illud nunc quod est ex se tale, quod potest coexistere infinito, est formaliter infinitum, sicut si Angelus nunc haberet in se, unde posset coexistere omni loco, esset infinitus secundum locum.
Et si dicatur (n), quod hoc non est verum, nisi habeat ex se, unde possit sic coexistere; contra (o), licet non habeat ex se unde sic sit coexistens, et ideo effective ex se non habeat infinitatem, tamen sicut formaliter habet unde sic coexistat, ita videtur formaliter infinitum, sicut si haberet unde esset praesens toti loco actuali et potentiali, licet effective a Deo esset immensus, licet non a se effective, et licet immensitas sua non aequaretur immensitati divinae secundum intensionem, tamen aequaretur secundum extensionem, ita quod nusquam posset Deus esse per suam immensitatem, nisi ubi posset esse Angelus.
Et confirmatur ista ratio, quia negatio negationis (p) est affirmatio positionis: igitur negationes infinitarum negationum ponunt infinitas positiones, vel unam formaliter infinitam; sed Angelus habens istam existentiam simplicem, habet ex ipsa negationes infinitarum negationum, scilicet non esse cum infinitis instantibus temporis, igitur habet ex ipsa infinitas positiones, vel unam positionem virtualiter infinitam.
Quarto, arguitur (q) ex ordine eorum, quae possunt esse in aevo. Potuit enim Angelus fuisse creatus non peccator, sed innocens, et potuit postea peccare et non peccare, circumscripto omni tempore: igitur iste Angelus prius fuisset innocens quam peccator; ergo prius et posterius sunt in esse ejus.
Similiter potuit (r) unus Angelus prius creari, et postea statim annihilari, et postea alius creari, ille primus nunquam fuit illo secundo existente: ergo nec in eodem nunc cum illo; igitur est prius unus et alius posterius, quia si fuerunt et non simul: igitur unus post alium; igitur si unus alius extitisset cum illis ambobus, fuisset in esse ejus prius et posterius, sicut esse unius istorum est prius quam esse alterius.
Pro ista opinione sunt auctoritates beati Augustini, 11. Confes. Nunc temporis si semper staret,non flueret, non esset tempus, sed oeternitas, et videtur ibi loqui de vera aeternitate Dei, exponendo illud Psalmi : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Praeterea, idem 4. super Genesim : Pater meus usque modo operatur, etc. Quia autem ait: Usque modo, continuationem operis significat, hoc probat subdens; aliter enim posset intelligi, si diceret, nunc operatur, ubi non est necesse ut operis continuationem acciperemus ; aliter autem cogit intelligi cum ait, usque nunc, ex illo quo cuncta operatus est, vel condidit ex nihilo; haec ille.
Praeterea, Boetius de Trinit. Quamvis secundum Philosophos de corporibus et spiritibus, possit dici quod sunt semper, magna tamen est differentia in semper esse, in Deo enim tantum proesens est non currens ;nunc autem fluens facit sempiternitatem, id est, oevum.
Praeterea, Damascenus, libr. 1. c. 25. Soeculum dicitur quod semper protenditur cum oeternis velut spatium.
Item Gregorius, 27. Moral. super illud Job: Numerus dierum, etc de Angelis ait : In eis initium cernimus, cum mentem retro revocamus, Deus non recipit ex quo, nec quousque.
Praeterea, Anselmus Prosol. 24. Hoc quoque modo transis, omnia etiam oeterna, quia tua et illorum oeternitas tota tibi proesens est, cum illa nondum habeant de sua oeternitate, quod venturum est, sicut jam non habent quod proeteritum est.
Item Hieronymus ad Marcellam : Solus Deus non novit fuisse, nec futurum esse.