IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a)Hic dicitur. Circa mensuram Angeli tres sunt opiniones diversae : prima est S. Bonaventurae lib. 2. dist. 2. art. 1. q. 3. Hic dicitur quod in existentia Angeli est successio formaliter, et stat in hoc quod existentia Angeli, puta durantis tanta duratione, puta infinita a parte post mensuratur mensura successiva sibi propria, sic intelligendo quod mensura Angeli ex hoc dicitur successiva, quia unum nunc aevi immediate sequitur aliud nunc aevi, puta si existentia Angeli duret per viginti instantia, dicit S. Bonaventura, quod talis existentia Angeli in primo instanti mensuratur nunc, sive instanti aevi, quod est indivisibile ; et in secundo instanti mensuratur alio nunc aevi indivisibili, quod immediate sequitur primum nunc; et in tertio instanti mensuratur alio nunc aevi, ita quod cujuscumque instantis existentiae Angeli correspondet proprium nunc, et sic totum aevum Angeli durantis per viginti instantia, vocatur successivum, cum sint ibi viginti instantia aevi sibi invicem succedentia, et sic totum aevum Angeli, quod sempiternaliter durat a parte post, includit infinita instantia aevi a parte post, sibi invicem succedentia ; et sic patet opinio S. Bonaventurae, quam multis rationibus probat, quarum prima est ibi : Pro ista opinione arguitur quadrupliciter. (b) Pro prima opinione. Prima ratio stat in hoc : supponendo quod existentia Angeli conservetur, et quod continue fiat, sic tamen intelligendo, quod Angelus in primo instanti habet totum suum esse perfectum, et in secundo instanti quantum est ex parte sua desineret esse, nisi a prima causa iterum poneretur in esse; et similiter in tertio instanti, quantum ex se est non esset nisi a prima causa poneretur in esse pro tertio instanti, et sic deinceps, et hoc modo debet intelligi continue fieri, ita quod pro quolibet instanti habet perfectum esse, et nisi pro quolibet instanti poneretur in esse ex parte sua semper haberet non esse; cum ergo existentia creaturae ponatur in esse in alio et alio instanti vel actione, puta creatione passiva sive continua, sive alia et alia, sequitur quod illa creatio passiva per centum instantia, dicitur successiva, quia creatio passiva, vel eadem continuatur, vel quod una in uno instanti succedat alteri in alio instanti) igitur aevum mensurans hujusmodi creationem passivam, secundum quam existentia Angeli ponitur in alio et alio instanti, dicitur successivum modo praeexposito, in declarando opinionem sancti Bonaventurae.
(c) Confirmatur. Ista confirmatione probat Bonaventura, quod conservare dicat aliquam actionem sic, quod si Deus creat Angelum in primo instanti, et ipsum conservat in secundo instanti, illud conservare est agere, quod nihil aliud est nisi iterum producere Angelum in secundo instanti, et sic deinceps. Et sicut conservare dicit actionem, ita et conservari in secundo instanti dicit passionem suo modo, id est, quod sicut conservare Angelum in secundo instanti est ipsum ponere in esse existentiae pro illo secundo instanti, ita et Angelum conservari in secundo instanti, est ipsum poni actione agentis in actuali existentia in illo secundo instanti, et sic patet quomodo conservat lumen, qui non claudit fenestram. Certum est enim, quod lumen conservatur a corpore luminoso, quando intrat aliquam domum, quia continue multiplicat lumen, et si per instans desineret multiplicare, ipsum continuando, statim lumen desineret esse ; non conservatur ergo a non claudente fenestram, sed a corpore luminoso ipsum lumen, vel eadem actione continuando, vel alia et alia actione pro alio et alio instanti ipsum in esse ponendo.
(d) Similiter tunc annihilare esset actio positiva, quod falsum est. Hic Bonaventura probat per locum ab oppositis, quod conservare sit vere agere, et ratio stat in hoc, quia cum conservare et annihilare ad invicem opponantur, si conservare non dicat aliquam actionem positivam ; ergo annihilare dicit aliquam actionem positivam, quod falsum est, quia annihilare nihil aliud est nisi non agere, quod etiam apparet ex hoc, supple, quod conservare sit agere, quia nulla creatura est in esse suo independens, quia nec actus purus ; igitur continue in essendo dependet a causa. Nam sicut aliquid simpliciter et essentialiter dependet ab alio in essendo, loquendo semper de causis essentialiter ordinatis, ita et quantum ad sui permanentiam dependet, et sic continue in essendo dependet a causa, et non tantum a causa, quae dedit esse, et modo non dat, quia tunc conservare nihil esset nisi prius egisse, et modo non destruere.
(e) Si concedantur omnia ista, etc. Haec littera stat in hoc, si quis concederet quod conservare esset positive agere, et tamen diceret quod Deus eadem actione, qua produxit Angelum in primo instanti. conservat pro quolibet instanti consequenti, ita quod illa actio non potest dici continua, patet quia non est ibi forma secundum quam continuetur. Unde pro clariori intelligentia, nota quod aliquando actio dicitur continua non ex sua actione, sed ex hoc quod forma, quae acquiritur per talem actionem acquiritur successive, sicut calor ut decem causatur in igne successive, ita quod una pars post illam. Aliquando dicitur continua, non quod forma quae acquiritur per talem actionem sit in se continua et divisibilis, sed ex hoc, quod eadem forma vel existentia illius continuatur in alio et alio instanti, ipsam producendo in alio et alio instanti, ut si Deus una actione positiva produceret Angelum in alio et alio instanti, continuando ipsum, et tali actioni continue correspondeat forma continua et divisibilis: non divisibilis in suo esse, sed ex hoc divisibilis, quia illud esse semper habetur, et semper producitur in alio et alio instanti. Aliquando actio dicitur non continua sive indivisibilis, et est quando forma quae acquiritur per ipsam, est indivisibilis, et tantum pro primo instanti acquiritur. Negaret ergo illa opinio conservare esse actionem primo, vel secundo modo, et diceret quod Angelus in primo instanti accipit esse actione divina indivisibili, et quod etiam habet esse in secundo et tertio instanti, et sic successive illa actione indivisibili, et nullo modo continuata.
(f) Contra, hac actione non habetur
formaliter. Argumentum hoc Bonaventurae contra hanc responsionem stat in hoc : Tu dicis, quod Angelus in secundo instanti habet esse illa actione indivisibili, quia ipse Angelus habet esse in primo instanti. Contra, nam Angelus in secundo instanti de se habet non esse, quaero tunc, aut ergo in secundo instanti producitur in esse illa actione prima, et sic illa actio continuatur) aut illa actione producitur in esse, ergo non habebit esse in secundo instanti per aliam actionem primam, et hoc est quod dicit ibi: hac actione, scilicet prima, non haberetur formaliter et ultimate illud esse, quod potest non habere, puta in secundo vel tertio instanti, posita hac actione, et hoc probat, quia causa causans hac causatione est causa ultimate applicata ad producendum effectum in esse; igitur si cum hoc, supple, stante tali applicatione causae possit stare effectum non esse, non videtur quod hac causatione habeatur esse ultimatum ; patet, quia si causa est perfecte et ultimate applicata ad effectum producendum causatione A, pro instanti B; si pro illo instanti B effectus potest non esse, sequitur quod illa causatione A non ponitur in esse, quia si causatione A poneretur in esse pro instanti B, esset impossibile ipsum effectum posse non esse pro instanti B. Sed in proposito hac causatione posita, qua Angelus producebatur in esse in primo instanti, potest Angelus non habere esse cras, et si habet esse cras, non habet illud formaliter et ultimate illa causatione, qua ponebatur in esse pro primo instanti: oportet ergo dicere quod si habet esse pro alio et alio instanti, quod habeat esse, vel eadem causatione continuata pro quocumque instanti, in quo habet esse, vel quod habeat esse alia et alia causatione pro alio et alio instanti, quo ponitur in esse.
(g) Si dicas. Diceret forte Henricus (sustinendo quod tantum habeat esse pro quocumque instanti actione indivisibili) quod Angelus non habeat esse, puta crastina die, scilicet quod non diceretur habere esse crastina die, nisi pro quanto coassisteret tempori crastino. Prima ergo actione non posset coexistere tempori crastino, nisi alia actione ponatur tempus crastinum, cui assistat ; sed posito tali tempore diceret Henricus, quod Angelus eadem actione, qua habuit esse in primo instanti coassisteret illi tempore crastino, nam ipse Henricus vult, quod sit impossibile aevum separari a tempore, ut infra patebit, et sic creatura dicitur existere pro alio et alio instanti pro quanto ipse existens in nunc aevi, ipsum nunc aevi indivisibile comparatur ad aliud et aliud instans temporis, et hoc est quod dicit.
(h) Contra, ita est de oeternitate. Haec instantia contra Henricum est satis clara in littera, nam tunc sequeretur, quod instans aevi non differret ab instanti aeternitatis, nam ex quo vult Henricus, quod ipsum aevum Angeli quantumcumque durantis, sit indivisibile, ut supra dixi, et similiter aeternitas est vere indivisibilis, et tota simul secundum omnes ; si ergo dicatur nunc oevi Angeli non esse cras, nisi pro quanto tempus coexistat sibi, ita nunc aeternitatis, sive existentia ipsius nunc non poterit esse cras, nisi pro quanto tempus sibi coexistat, et sic aevum non differret ab aeternitate, quod est inconveniens, et hoc est quod dicit.
(i) Similiter non tantum posita causatione, etc, Hic Bonaventura vult dicere, ex quo ipse Angelus crastina die non tantum potest habere non coexistentiam temporis, quae fundatur in esse absoluto
Angeli, sed etiam illud esse absolutum Angeli potest non habere pro crastina die. Quaeritur ergo a quo ponitur illud esse absolutum crastina die ; si prima actione, qua habuit esse in primo instanti, ergo continuatur illa actio, quod est intentum ; si alia et alia actione, similiter habetur intentum, ut supra patuit, non enim esse absolutum Angeli dependet essentialiter a coexistentia temporis, et sic stat prima ratio D. Bonaventurae.
(k) Item secundo principaliter sic, si esse ejus est simplex, etc. Vult dicere, quod si esse aevi est simplex et immutabile: ergo sicut Deus non potest facere Angelum non fuisse, ita nec non fore. Consequentia patet, quia si aevum est omnino indivisibile, tunc idem esset fuisse et fore, et sequitur quod Deus non potuit facere Angelum non fore.
(1) Confirmatur ratio, quia in oeternitate, etc. Confirmatio stat in hoc, quod si aevum esset omnino indivisibile, tunc Deus posset creare Angelum in instanti A, et in eodem posset annihilare: quod patet, quia certum est quod in aeternitate non verificantur contradictoria de voluntate divina, nec ipsa est respectu contradictoriorum; sed in aeternitate potuit creare Angelum et eumdem annihilare, patet, quia aeternitas est tota simul, et non habens principium neque finem. Pono nunc casum possibilem, quod Deus in aeternitate velit Angelum creare et eumdem annihilare. Ista sunt duo contradictoria, et ut non sint duo contradictoria, oportet invenire aliam causam, et ita est, quod vult Angelum creare pro instanti A, et vult ipsum annihilare pro instanti B, ergo oportet ponere in Angelo aliud instans, in quo velit eumdem annihilare, et sic erit mensura successiva, nec oportet fugere ad tempus, cui coexistit, quia Deus potuit velle creare et velle annihilare pro alio et alio instanti absque respectu ad tempus, et hoc est quod dicit ista littera.
(m) Tertio arguitur ex infinitate, etc. igitur nunc formaliter habet durationem infinitam, et sic aevum Angeli non differret ab aeternitate, quia habet totam suam durationem simul.
Hoc confirmatur, quia illud nunc, etc. si posset coexistere omni loco esset infinitus secundum locum, si tamen loca essent infinita.
(n) Et si dicatur, quod hoc non est verum, nisi habeat ex se unde possit sic coexistere. Vult dicere quod etsi Angelus possit esse praesens omni loco, non ex sua virtute, sed tantum per potentiam divinam, non diceretur esse infinitus secundum locum, quia esse infinitum secundum locum est posse esse simul in infinitis locis virtute propria.
(o) Contra, quia argumentum stat, quia si potest esse in omni loco participative diceretur infinitus participative. Et sic licet haec immensitas non aequaretur immensitati divinae intensive, aequaretur tamen extensive ; hoc idem dico de aevo, quod si Angelus, etiam participative possit coassistere infinito tempori per nunc aevi indivisible, illud nunc aevi esset infinitum extensive, quod esset inconveniens.
(p) Et confirmatur ista ratio, quia negatio, etc. Vult dicere in ista littera D. Bonaventura, et probare quod actu habeat infinitas existentias, et sic illud aevum si est indivisibile, sit in infinitum. Quod dicit negatio negationis est affirmatio positionis. Hoc est notum in Logica, quia duae negationes efficiunt unam affirmationem, et quod dicit de negationibus negatis, negationes negatae in proposito sunt istae, scilicet non coexistit aevum huic instanti temporis, et non coexistit alteri instanti, et sic in infinitum, et sic sunt infinitae negationes negatae, et hoc modo negantur, nego scilicet quod aevum non assistat huic instanti temporis, et nego similiter, quod non assistat alteri instanti temporis, et sic in infinitum; ergo infinitae negationes infinitarum negationum coexistendo ponunt infinitas affirmationes, vel unam continentem infinitas, et sic aevum erit actu infinitum, vel actu habebit infinitas coexistentias infinitis partibus temporibus temporis, et hoc est quod dicit in ista littera.
(q) Quarto arguitur ex ordine eorum quoe possunt esse in oevo. Et sententia litterae stat in hoc: pono quod Angelus in primo instanti in quo habuit esse, potuit habere innocentiam, et postea peccare et obligari ad poenam aeternam ; ergo ibi prius et posterius, et sic successio, etiam circumscripto omni tempore,
(r) Similiter potuit unus Angelus prius creari, etc. ergo nec in eodem nunc cum illo, sic unus prius, et alius posterius, et sic successio.