IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ostendit rationes Henrici contra Bonavent. nihil conficere, sed ipsum in eis sibi non constare.
Contra istum (a) modum ponendi arguo. Videtur enim contradicere sibi ipsi, quia si in aeviterno non est successio, sequitur quod esse quod habet in praesenti nunc, habeat in sequenti nunc; sed esse Angeli, quantum est ex se habet terminari, sicut dicit expresse, et ponit quod aevum potest in quolibet instanti, quantum est ex se deficere: igitur si istud aeviternum habeat formaliter esse cum isto nunc, hoc non potest esse secundum illud idem esse, quia illud esse habuit terminari cum illo nunc, secundum illos: igitur oportet, quod vel alio esse sit cum isto nunc secundo, vel eodem iterum posito.
Praeterea quia dicit, impossibilia esse, quae inferuntur, et illa non sequi ex hoc quod aevum ponitur indivisibile, sed ex negatione temporis, quae negatio est incompossibilis cum positione aevi, et propter illam incompossibilitatem sequitur impossibille de aeviterno. Hoc non(b) videtur rationabile, quia secundum ipsum quidquid est prius natura, quantum est ex se, potest esse prius duratione, hoc est, ex parte sui, sibi non repugnat esse prius duratione, quin absque contradictione quantum est ex parte sui,posset esse sine posteriore,respectu cujus dicitur esse prius natura;et ipso posito et posteriore non posito, nulla contradictio est ex parte prioris naturaliter, nec alicujus quod pertinet ad ipsum inquantum prius est; sed aeviternum et mensura ejus propria, sunt naturaliter priora omni respectu ad tempus, sicut fundamentum est prius relatione: igitur ex tali hypothesi, non sequitur incompossibilitas ex parte aeviterni, inquantum aeviternum est.
Exemplum hujus est, quia licet necessario ad subjectum sequatur propria passio, tamen quia subjectum est prius natura passione, non est contradictio ex parte subjecti, quod subjectum sit prius duratione sua propria passione, quantum est ex parte subjecti. Et si hoc ponatur, nulla incompossibilitas sequitur ex parte subjecti in se eo modo, quo est prius passione. Contradictio igitur si aliqua sequatur, hoc est per locum extrinsecum, ex habitudine scilicet causae ad effec tum.
Ita igitur si est necessaria habitudo aevi ad tempus, tanquam prioris natura ad posterius natura, propter negationem posterioris, ponendo prius, non sequeretur aliqua contradictio ex parte prioris secundum se, nec ex parte alicujus alterius, quod convenit priori secundum se. Ista autem illata, scilicet Angelum non posse esse priorem alio Angelo, vel non posse esse post suum non esse, sunt incompossibilia per se ex parte aeviterni, inquantum aeviternum est,igitur, etc.
(c) Et quod probat etiam illam necessitatem concomitantiae temporis ad aevum, propter ordinem perfectioris ad imperfectius, non videtur sufficere ; hoc enim non concluderet de continentia quasi quantitativa, sed quidditativa, sicut quidditas superior continet inferiorem, sed cum tali continentia stat, quod superior potest esse sine inferiori, et quod sibi conveniat esse, quod est proprium sibi absque inferiori, aut saltem non conveniat sibi in respectu ad inferius. Ita igitur in proposito dicendum est, quod nihil proprium aevo, conveniet praecise sibi in ordine ad tempus.