IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a)Contra istum modum ponendi arguo. Scotus arguit contra Henricum deducendo ipsum ad contradictionem, et ratio Scoti stat in hoc: quia pono, quod Angelus habeat existentiam in nunc A, et secundo quod habeat existentiam in nunc B. Tertio pono, quod ipsum nunc positum per Henricum in quolibet instanti habebit de se terminari sive non esse, et similiter existentia Angeli, tunc quaero quomodo Angelus, qui prius est in nunc A, fiat in nunc B. Si dicis quod ex se est ibi, contra, quia in nunc A, habet ex se terminari, sive non esse ; et similiter quaero de nunc posito ab ipso, quod est in nunc A, quomodo fiat in nunc B ; non ex se, quia per ipsum in nunc B habet de se non esse, ergo si tam existentia Angeli, quam ipsum nunc aevi fiant in nunc B, aut hoc erit quia utrumque de novo producitur, aut quia utrumque sit iterum positum,et si sic,tunc erit successio, quia ipsum nunc in instanti B, vel iterum positum, vel de novo causatum succedit sibi ipsi existenti in nunc ; ergo contradicit sibi dicendo mensuram Angeli non esse successivam, et quod tam Angelus, quam ipsum aevum pro quolibet instanti habet de se terminari sive non esse, et hoc est quod dicit.
Praeterea quod dicit, quia D. Bonaventura dicit, si aevum Angeli sit penitus indivisibile, sequuntur multa incompossibilia, quae patent in positione D. Bonaventurae. Dicit Henricus, quod impossibilia posita a Bonaventura non sequuntur ex hoc quod aevum ponatur indivisibile, sed ex hoc quod ponatur aevum posse separari a tempore, quod tamen est impossibile, et sic non est inconveniens, quod ex uno impossibili sequantur multa impossibilia. Ad hoc ergo antecedens impossibile vel incompossibile, scilicet aevum indivisibile potest separari a tempore, sequuntur multa incompossibilia posita a D. Bonaventura, sed si aevum indivisibile de necessitate coassistat tempori, nulla impossibilia sequuntur, et hoc est quod dicit contra hoc.
(b) Hoc non videtur. Hic probat Doctor quod non repugnat aevo posse esse sine tempore, quia, secundum Ilenricum ipsum aevum est prius natura tempore, quia vult quod tempus de necessitate concomitetur aevum, tanquam imperfectum perfectum, et vult etiam quod illud, quod est prius natura alio,non repugnet sibi posse esse sine illo ; ergo in priori, quo aevum potest esse sine tempore, etiam aeviternum, quod est mensuratum ipso aevo, possit esse sine tempore. Patet, quia aevum existentiae Angeli fundatur in ipsa existentia; ergo si illud aevum est indivisibile, et ex se potest praecedere tempus, tunc in illo priori sequerentur impossibilia illa illata a S. Bonaventura.
(c) Et quod probat etiam. Dicit Henricus quod tempus de necessitate concomitatur aevum tanquam imperfectius perfectum, quod de necessitate continetur.
Dicit Doctor: Hoc non concluderet, sicut dicimus, quod corpus continet superficiem et lineam, quia non potest esse sine illis, cum sint priora ipso corpore et sibi invicem intrinseca, modo aevum non sic continet tempus tanquam prius et intrinsecum sibi, cum tempus secundum ipsum sit posterius aevo ; si ergo aevum continet tempus, erit continentia quidditativa, et hoc non. Si vis dicere, quod aevum continet quidditative tempus, ita quod tempus sit de quidditate aevi, et tunc tempus quod est posterius, erit de quidditate prioris, aut de quidditate potentiali, id est, quod contineat ipsum aevum tempus potentialiter, sicut quidditas animalis continet quidditatem hominis, tanquam superius suum inferius ; et hoc non concludit necessitatem aevi ad tempus, quia sicut non repugnat animali esse sine homine, ita non repugnat aevo esse sine tempore, et sic stat intentum.