IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ponit modum defendendi opinionem D.Bonavent. de successione in Angelo, quae non eat improbabilis, quia aevum secundum eum est quantitas, et sic habens suam divisibilitatem non permanentem, sed successivam, ita quod uni ejus nunc,raptim fluenti,succedat aliud ; unde ex vi creationis Angeli, non duraret nisi uno nunc, sed Deus conservando ponit ejus esse in alio et alio nunc, et tot erunt positiones seu causationes, quot nunc aevi Angeli. Et solutis argumentis Henrici contra Bonaventuram ponit aliud modum defendendi ejus sententiam, sed non secundum ejus mentem.
Qui vult tenere (a) primam opinionem, quae videtur probabilis, et habere pro se rationes probabiles, potest dicere secundum intentionem ponentis quod aevum proprie est quantitas, et per consequens habet propriam diversibilitatem, non autem permanentem ; igitur successivam. Tale est indivisibile succedens indivisibili, sicut aliud alii, et ita nunc aevi quantum est ex se, raptim transit, et esse aeviterni, ut positum est in isto nunc, ex vi istius positionis, praecise habet esse in isto nunc, et statim non esse, isto nunc transacto, nisi eadem causa alia causatione poneret idem esse in alio nunc, et ita conservaret positive causando non aliud me, sicut est in successivo, sed idem esse infinities, ita quod prima causatio dicitur creatio, quia sequitur immediate non esse ordine durationis: quaelibet autem causatio sequens sequitur ad non esse in subjecto mediate ordine durationis, et non esse immediate ordine naturae, quod non esse tempore inesset, nisi causa conservans daret esse, sed ipsum esse secundo positum sequitur ordine durationis esse primo positum, et per hoc est continuatio et conservatio ejusdem esse.
Exemplum hujus est, (b) quia si Angelus habeat aliquam quantitatem virtualem, per quam potest esse praesens alicui loco definitive, ita per eam est praesens huic loco, quod non potest esse praesens simul alii loco; nec absolute potest esse praesens alii loco, nisi aliqua mutatione facta circa ipsam per respectum ad alium locum, vel quod ipsa fiat major formaliter: vel quod ipsa transferatur de loco ad locum, vel quod per potentiam divinam sit in alio loco, non derelinquendo istum.
Ita est in proposito, quod illud esse, quod habet Angelus unica causatione, limitatum est ad hoc nunc, et nullo facto novo circa ipsum, non potest vi hujus causationis esse ultra hoc nunc ; sed Deus dans ei quantitatem * durativam perpetuam, et hoc una causatione continua, vel infinitis causationibus ejusdem esse, dat ei semper vim coexistendi * uniformiter quo extendatur toti tempori.
Ad argumenta (c) contra illam positionem. Ad primum quod probat contradictionem sequi ex ea, respondeo, quod in illa duratione sive mora essendi, quae est praecise successiva, est innovatio, et pars ejus una recedit, et alia succedit, et generaliter una pars succedit alteri, non tamen est innovatio aliqua in illa existentia, cujus est illa mora. Sicut si poneretur caro non habens partem et partem sub eadem quantitate permanente, tunc esset ibi alietas partium in ipsa extensione formaliter, quae quantitas est absque extensione vel diversitate partium ejus, cui accidit talis extensio. Et cum probatur non esse distinctionem in mensura per Philosophum 4. Physic. nisi fuerit distinctio in mensurato, dico quod bene sequitur si partes temporis sunt aliae, quod partes motus sint aliae, sicut ab effectu ad causam, sed non est necesse, quod in quibuscumque partes durationis sunt aliae, quod aliqua distinctio partium priorum sit causa hujus distinctionis, quia illa distinctio quae alicui est secunda, potest in alio esse prima. Exemplum hujus est, ignis calefacit, et desiccat propter accidentia distincta ordinata in igne, ita quod distinctio actionum est ibi secunda praesupponens aliam distinctionem priorem, scilicet distinctionem accidentium activorum, sed ex hoc non sequitur quod ubicumque est distinctio actionum, quod ipsa sit secunda, quia si in Sole continerentur virtualiter illa accidentia distincta ignis, tunc prima distinctio ibi esset actionum, quae tamen fuit secunda respectu ignis, Sic dicendum est in proposito.
(d) Ad aliud argumentum dico, quod nunc potest deficere, quia ex se habet tantum raptim transire, licet subjectum ejus maneat idem, nec aliquod agens corrumpat ipsum, et quod nunc temporis deficiat, deficiente suo proprio subjecto, accidit sibi quod subjectum ejus proximum deficiat, quia si illud maneret idem sicut est in quiescente, tunc posset dici quod illud idem agens, per quod est aliud nunc succedens isti, producendo aliud nunc incompossibile isti, destruit istud, non ex se primo, sed ex consequenti.
(e) Et si quaeras tunc, in quo deficiat istud nunc, aut in se, aut in alio, sicut arguit Philosophus 4. Physic. dico, quod deficere sicut et desinere, potest exponi dupliciter. Uno modo per positionem praesentis et negationem futuri, vel per positionem praeteriti et negationem praesentis.Primo modo debet exponi in divisibilibus, et in his quae habent ultimum sui esse, illa enim non habent primum sui non esse, et tunc desinunt cum sunt, et hoc modo nunc desinit in se, quia nunc est, et post hoc non erit. Et si (f) quaeras primum sui non esse, nullum est, sicut nec (g) alicujus habentis ultimum esse.
Alio modo posset conclusio (h) sustineri, licet non ad intentionem ponentis illam positionem principalem, quod tota existentia Angeli manet secundum quod absoluta est, habens tamen novum et novum respectum ad ipsam causam, ita quod ipsa, tota ut sub uno respectu ad causam suam causantem, succedit sibi ipsi, ut sub alio respectu ad conservantem; et ista via forte esset facilior ad tenendum successionem, quam prior quae ponit quantitatem, licet esset ex alia parte multum difficile sustinere, quomodo esset ibi vera successio praecise absque omni distinctione in absoluto quocumque, sive in fundamento, sive in termino.