IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat opinionem D. Bonavent. de successione, sive primo modo, sive secundo explicatur, quia si duratio est absoluta, et eadem existentiae, erit indivisibilis, sicut illa ; si distincta, poterit unum nunc aevi, sicut ipsa existentia, idem conservari seu infinities poni, quia eadem est ratio, de hoc absoluto nunc, ac de existentia Angeli. Secundo, si illa duratio sit tantum respectiva, non videtur ponendus novus respectus, sine novo fundamento vel termino, propter haec Scotus non sentit cum Bonaventura.
Sed contra conclusionem (a) dictae opinionis in se, sive primo sive secundo modo sustineatur, arguo sic : Aut nunc aevi, quod ponitur aliud absolutum secundum primum modum sustinendi opinionem, est idem existentiae actuali; aut aliud. Si idem, patet quod sicut existentia actualis maneat eadem, ita et nunc aevi. Si aliud, contra, sicut ipsa existentia potest infinities poni in esse, ita videtur quod illud idem nunc absolutum aliud ab ea, potest frequenter poni in me, et ita potest conservari idem nunc aevi, sicut eadem existentia.
Si dicatur (b) quod si ponatur in esse frequenter, ponitur in diversis nunc, contra illud nunc absolutum aliud ab esse existentiae, si potest frequenter poni in esse in alio et alio nunc, adhuc eadem erit ratio, quod in quolibet poterit conservari, et tunc erit processus in infinitum, vel status erit in hoc, quod sicut existentia conservatur eadem, ita quodcumque absolutum in Angelo potest conservari idem.
Similiter in sequenti (c) quaestione probabitur, quod non est in Angelo aliquid absolutum aliud ab existentia ejus, et ita non poterit esse identitas in existentia, et successio in aliquo alio absoluto sui, et sive sic sufficit, sive sic, non videtur posse esse novus respectus sine novitate fundamenti vel termini. Nam respectus consequens extrema, ita quod uno vel altero posito, sequitur respectus ex natura extremorum, non potest esse novus, ut videtur, sine novitate in altero extremo: nihil autem per te, est novum in fundamento hujus respectus, nec in termino, ut patet. Similiter iste respectus est idem cum fundamento, ut patet ex quaestione praecedenti; igitur non potest iste respectus esse alius fundamento existente eodem.
Potest ergo dici, quod nulla est necessitas ponendi aliquid novum, sive aliquam successionem in aliquo Angelo, quod scilicet sit in eo formaliter, quia quidquid est ibi, potest manere idem, sicut existentia manet eadem, et per consequens quilibet respectus consequens absolutum.