IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Sed contra conclusionem dictoe opinionis, etc. Hic Doctor improbat hanc responsionem, sive primo modo, sive secundo modo sustineatur. Primus modus D. Bonaventurae est iste, quod existentia Angeli absolute sumpta, mensuratur mensura successiva. Et Doctor arguit contra, probando tantum, quod non sit necesse mensurari mensura successiva, sed sufficit quod mensuretur instanti aevi indivisibili, quia aut nunc aevi ponitur idem eum tali existentia, et sic sequitur quod sicut existentia actualis manet eadem, quod etiam illud nunc aevi maneat idem, aut ponit aliud ; et adhuc sequitur quod sicut existentia Angeli potest infinities poni in esse, ita videtur quod illud idem nunc absolutum possit eodem modo poni in esse, et ita conservari sicut et existentia Angeli conservatur.
(b) Si dicatur, quod si illud nunc, ponatur in esse frequenter ponitur in diversis nunc. Dicit Doctor quod etiam in hoc posito, quod etiam adhuc illud nunc poterit conservari in alio et alio nunc, et tunc vel erit processus in infinitum in ipsis nunc; patet, quia quaero de illo nunc, in quo conservatur primum nunc, certum est quod potest poni frequenter in esse, ergo in diversis nunc; et quaero de illis aliis, et sic in infinitum, vel erit status in hoc primo nunc, quod sicut existentia Angeli conservatur eadem, ita quodcumque absolutum in Angelo potest conservari idem.
(c) Similiter in sequenti quoestione, etc. Haec littera clara est. Secundum improbatur ibi, sive sic, sive sic, impossibile est enim manentibus fundamento eodem et termino, respectus sibi invicem succedere posse, et littera clara est.